Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Innocenz II     ||     1132, Mar. 8     ||     Liberalitatis laudabile

Bull. Clun. 47, 1

EIUSDEM INNOCENTII PAPÆ II. epistola ad Archiepiscopos & Episcopos, super eo quod habetur in privilegio præcedenti.

Eiusdem Innocentij II. aliud diploma.

XCI. Ad archiepiscopos et episcopos omnes. - Privilegia Cluniacensia.
(Anno 1132, Mart. 8.)
[MANSI, Concil., XXI, 405.]

INNOCENTIUS Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis & Episcopis, ad quos litteræ istæ pervenerint, salutem & Apostolicam benedictionem. Liberalitatis laudabile genus est, ut qui se beato Petro, & sanctæ Romanæ Ecclesiæ humili devotione exponunt, majorem familiaritatis prærogativam & digniora beneficia sortiantur. Quam gratum Deo Cluniacense Monasterium famulatum impendat, & quantum apud homines nitore religionis fulgeat, Ecclesiæ Dei novit, & vehementer exultat. Æquitatis igitur postulat ratio, ut idem locus Apostolicæ dilectionis privilegio audeat, & tam in capite, quàm in membris libertatem obtineat. Nos siquidem Monasterium ipsum, quod specialiter ad jus beati Petri & sanctæ Romanæ spectat Ecclesiæ, per nos ipsos visitavimus. Et eodem die, quo revolutis multorum annorum spatiis prædecessor noster felicis memoriæ Papa Urbanus ibidem majus altare consecraverat, cum Archiepiscopis & Episcopis, qui nobiscum convenerant, cooparante Spiritus sancti gratia, idem Monasterium solemniter dedicavimus. Devotioni quoque & humilitati fidelium, qui pro amore Dei & ipsius loci reverentia in anniversario dedicationis illuc convenerint, prospicientes ipsis quadraginta dies pœnitentiæ sibi injunctæ, de gratia Dei confisi, beatorum Apostolorum Petri & Pauli auctoritate remisimus. Statuimus etiam ut immunitas ejusdem Cœnobii inviolata & integra, futuris temporibus conservetur; ut si quis infra terminos banni, qui ab eodem prædecessore nostro circa Cluniacum constituti sunt, scienter hominem capere, vulnerare, vel res ejus auferre præsumpserit, excommunicationis [ 47/2 ] sententia percellatur, quousque ablata restituat, & Abbati ac Monachis de illata injuria congruè satisfaciat. Ad hæc adjicientes decrevimus, ut quicumque Cluniacenses Monachos, vel eorum socios ceperint, aut ea quæ portaverint vel conduxerint, excommunicationi subjaceant. Si verò aliquis absque ipsorum Monachorum præsentia, ea quæ ad victum vel vestitum fratrum in Cluniacensi Cœnobio Domino servientium pertinent, alicubi deprædati fuerint, nisi infra quadraginta dies commoniti ablata restituerint; eos anathemati subjacere præcipimus, & in terra eorum divina prohibemus officia celebrari. Loca quoque, in quibus se receperint, donec præsentes fuerint, à divinis obsequiis, præter infantium Baptisma & morientium Pœnitentias, cessare præcipimus: & nullus eorumdem præsumptorum, præter timorem mortis, nisi à Romano Pontifice absolvatur. Porrò quisquis præfatis fratribus ubicumque manentibus quælibet alia, præter ea, quæ superius enumeravimus, abstulerit, nisi infra quadraginta dies post vestram commonitionem ablata restituerit, excommunicationi subjaceat, nec absolvatur donec capitale reddat, & congruè satisfaciat. Quod si hæc perpetrata esse noveritis, aut clamor ad aures vestras pervenerit, vobis præcipientes mandamus, quatenus præfatam animadversionis sententiam per vestras faciatis Parochias firmiter observari.
Datum Valentiæ VIII. Idus Martii.
Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopis & Episcopis, ad quos litterę istę peruenerint, salutē, & Apostolicam benedictionem. Liberalitatis laudabile genus est, vt qui se beato Petro, & sanctę Romanę Ecclesię humili deuotione exponunt, maiorem familiaritatis pręrogatiuam, & digniora beneficia sortiantur. Quam gratum Deo Cluniacense Monasterium famulatum impendat, & quātum apud homines nitore religionis fulgeat, Ecclesia Dei nouit, & vehementer exultat. Aequitatis igitur postulat ratio, vt idem locus Apostolicę dilectionis priuilegio gaudeat, & tam in capite, quam in membris libertatem obtineat. Nos siquidem Monasterium ipsum, quod specialiter ad ius beati Petri, & sanctę Romanę spectat Ecclesię per nos ipsos visitauimus. Et eodem die quo reuolutis multorum annorum spaciis, prędecessor noster felicis memorię Papa Vrbanus ibidem maius altare consecrauerat, cum Archiepiscopis & Episcopis, qui nobiscum conuenerant, cooperante spiritus sancti gratia, idem Monasterium solemniter dedicauimus. Deuotioni quoque & humilitati fidelium, qui pro amore Dei, & ipsius loci reuerentia in anniuersario dedicationis illuc conuenerint, prospicientes, ipsis quadraginta dies pœnitentię sibi iniunctę, de gratia Dei cōfisi, B. Apostolorū Petri & Pauli auctoritate remisimus. Statuimus etiam vt immunitas eiusdem Cœnobij inuiolata & integra futuris temporibus cōseruetur, vt si quis infra terminos banni, qui ab eodem prędecessore nostro circa Cluniacum constituti sunt, scienter hominem capere, vulnerare, vel res eius auferre pręsumpserit, excommunicationis sententia percellatur, quousque ablata restituat: & Abbati ac Monachis de illata iniuria congrue satisfaciat. Ad hęc adiicientes decreuimus, vt quicumque Cluniacenses Monachos, vel eorum socios ceperint, aut ea quę portauerint vel conduxerint, excommunicationi subiaceant. Si vero aliquid absque ipsorum Monachorum pręsentia, ea quę ad victum vel vestitum fratrum in Cluniacēsi cœnobio Domino seruientium pertinent, alicubi deprędati fuerint, nisi infra quadraginta dies commoniti ablata restituerint, eos anathemati subiacere pręcipimus, & in terra eorum diuina prohibemus officia celebrari. Loca quoque in quibus se receperint, donec pręsentes fuerint, a diuinis obsequiis, pręter infantium baptisma, & moriētium pœnitentias cessare pręcipimus: & nullus eorumdem pręsumptorum, pręter timorem mortis, nisi a Romano Pontifice absoluatur. Porro quisquis pręfatis fratribus vbicumque manentibus, quęlibet alia, pręter ea quę superius enumerauimus, abstulerit, nisi infra quadraginta dies post nostram commonitionem ablata restituerit, excommunicationi subiaceat, nec absoluatur donec capitale reddat, & cōgrue satisfaciat. Quod si hęc perpetrata esse noueritis, aut clamor super hoc ad [ 1382 ] aures vestras peruenerit, vobis pręcipientes mandamus, quatenus pręfatam animaduersionis sententiam per vestras faciatis parochias firmiter obseruari. Datum Valentię viij. Idus Martij. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, ad [ 130A ] quos litteræ istæ pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.
Liberalitatis laudabile genus est, ut qui se B. Petro et sanctæ Romanæ Ecclesiæ humili devotione exponunt, maiorem familiaritatis prærogativam et digniora beneficia sortiantur. Quam gratum Deo Cluniacense monasterium famulatum impendat, et quantum apud homines nitore religionis fulgeat, Ecclesia Dei novit, et vehementer exsultat. Aequitatis igitur postulat ratio ut idem locus apostolicæ dilectionis privilegio gaudeat, et tam in capite quam in membris libertatem obtineat. Nos siquidem monasterium ipsum, quod specialiter ad ius B. Petri et S. Romanæ spectat Ecclesiæ, per nos ipsos visitavimus. Et eodem die quo revolutis multorum annorum [ 130B ] spatiis prædecessor noster felicis memoriæ papa Urbanus ibidem maius altare consecraverat, cum archiepiscopis et episcopis qui nobiscum convenerant, cooperante Spiritus sancti gratia, idem monasterium solemniter dedicavimus. Devotioni quoque et humilitati fidelium, qui pro amore Dei, et ipsius loci reverentia in anniversario dedicationis illuc convenerint, prospicientes, ipsis quadraginta dies pœnitentiæ sibi iniunctæ, de gratia Dei confisi, B. apostolorum Petri et Pauli auctoritate remisimus. Statuimus etiam ut immunitas eiusdem cœnobii inviolata et integra futuris temporibus conservetur, ut, si quis infra terminos banni qui ab eodem prædecessore nostro circa Cluniacum constituti sunt, scienter hominem capere, vulnerare, vel res eius [ 130C ] auferre præsumpserit, excommunicationis sententia percellatur, quousque ablata restituat, et abbati ac monachis de illata iniuria congrue satisfaciat. Ad hæc adiicientes decrevimus ut quicunque Cluniacenses monachos vel eorum socios ceperint, aut ea quæ portaverint vel conduxerint, excommunicationi subiaceant. Si vero aliqui absque ipsorum monachorum præsentia, ea quæ ad victum vel vestitum fratrum in Cluniacensi cœnobio Domino servientium pertinent, alicubi deprædati fuerint, nisi infra quadraginta dies commoniti ablata restituerint, eos anathemati subiacere præcipimus, et in terra eorum divina prohibemus officia celebrari. Loca quoque in quibus se receperint, donec præsentes fuerint, a divinis obsequiis, præter infantium baptisma et morientium [ 130D ] pœnitentias, cessare præcipimus: et nullus eorumdem præsumptorum, præter timorem mortis, nisi a Romano pontifice absolvatur. Porro quisquis præfatis fratribus ubicunque manentibus, quælibet alia, præter ea quæ superius enumeravimus, abstulerit, nisi infra quadraginta dies post nostram commonitionem ablata restituerit, excommunicationi subiaceat, nec absolvatur donec capitale reddat, et congrue satisfaciat. Quod si hæc perpetrata esse noveritis, aut clamor super hoc ad aures vestras pervenerit, vobis præcipientes mandamus quatenus præfatam animadversionis sententiam per vestras faciatis parochias firmiter observari.
Datum Valentiæ VIII Idus Martii.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio