Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Innocenz II     ||     1130, Nov. 5     ||     Desiderium quod ad religionis

Bull. Clun. 46, 1

PRIVILEGIUM INNOCENTII PAPÆ II. per quod confirmat bona & jura Prioratus S. Arnulphi Crispejensis, Clun. Ordinis, Sylvanecten. Diœcesis.

XVIII. Privilegium per quod confirmantur bona et iura prioratus S. Arnulphi Crispeiensis Cluniacensis ordinis, Sylvanectensis diœcesis.
[Bullarium Cluniacense, p. 46.]

INNOCENTIUS servus servorum Dei, dilecto filio Aymaro Crispei Monasterij Priori ejusque fratribus, salutem & Apostolicam benedictionem. Desiderium quod ad religionis propositum & animarum salutem pertinere cognoscitur authore Deo citiùs est effectu prosequente complendum: quocirca in Domino fili Aymare tuis postulationibus annuentes beati Arnulphi martyris Monasterium cui ex charissimi filii nostri Petri Clun. Abbatis institutione præsides, præsentis decreti authoritate munimus: omnia enim quæ à fundatoribus loci vestri Gualterio videlicet bonæ memoriæ Ambianensi Comite & ejus conjuge Adela sancto quondam Arnulpho & vestræ Congregationi tradita cognoscuntur. Ad exemplum prædecessoris nostri sanctæ recordationis Papæ Paschalis vobis vestrisque successoribus confirmamus in eadem qua tradita sunt libertate mansura; cuncta etiam quæ in præsentiarum ad ipsum locum pertinere videntur quieta vobis semper, & integra permanere sancimus, Ecclesiam scilicet sanctæ Agathæ cum suis pertinentiis, altare Diogenio cum appendiciis suis, altare de Frenico, Ecclesiam sancti Germani sitam penes Castellum Pontisarense cum appendiciis suis, Cellam quę vocatur Moranum Monasterium, possessionem de Villa Vilet prope montem desiderii, altare Villaris, altare de Germiniaco quod per Fulconis Episcopi Chirographum possidetis Ecclesiam, apud Locellos Ecclesiam, apud Bonoculum Ecclesiam de Rossolio cum omnibus pertinentiis earum, Allodium Guidonis militis, apud Mairomontem, Allodium Leotaldi, apud Dulceium ab ipsis oblata, Villam vallis, Villam-novam, & vineam Gualterii militis, Allodium de Frasueta, quæcumque præterea à quibuslibet de suo jure eidem loco collata sunt vel in futurum conferri contigerit firma semper & illibata permaneant, tam à te quàm ab aliis qui per Cluniacenses Abbates eidem loco præpositi fuerint perpetuo possidenda, regenda ac disponenda. Statuimus etiam ut nulli Episcopo nisi fortè à Priore & fratribus vestri Monasterij invitatus fuerit ibidem Missas publicas liceat celebrare ne in servorum Dei recessibus occasio popularibus præbeatur conventibus: decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum Monasterium temerè perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, [ 46/2 ] sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione & gubernatione concessa sunt usibus omnibus profutura. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sęcularisve persona hanc nostræ Constitutionis paginam sciens contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve commonita si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo corpore & sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
Ego INNOCENTIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Guillelmus Prænestinus Episcopus.
Ego Matthæus Albanensis Episcopus.
Ego Joannes Ostiensis Episcopus.
Ego Petrus Presbyter Cardinalis titulo S. Anastasiæ.
Ego Goselinus Presbyter Card. titulo sanctæ Cecilię.
Ego Gregorius Diaconus Card. titulo SS. Sergii & Bachi.
Ego Guido Diaconus Card. sanctæ Mariæ in via-lata.
Datum Ravennæ per manum Aimerii S. Romanæ Ecclesiæ Diaconi Card. & Cancellarii, non. Novembris, Indict. VIII. Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo trigesimo, Pontificatus verò Domni Innocentii Papæ secundi anno [...]
INNOCENTIUS, servus servorum Dei, dilecto filio AYMARO Crispei monasterii priori eiusque fratribus, salutem et apostolicam benedictionem. Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere cognoscitur, auctore Deo, citius est effectu prosequente complendum. Quocirca, in Domino fili Aymare, tuis postulationibus annuentes, beati Arnulphi martyris monasterium, cui ex charissimi filii nostri Petri Cluniacensis [ 067D ] abbatis institutione præsides, præsentis decreti auctoritate munimus. Omnia enim quæ a fundatoribus loci vestri, Gualterio videlicet bonæ memoriæ Ambianensis comite, et eius coniuge Adela, Sancto Arnulpho et vestræ congregationi tradita cognoscuntur, ad exemplum prædecessoris nostri sanctæ recordationis papæ Paschalis vobis vestrisque successoribus confirmamus in eadem qua tradita sunt libertate mansura; cuncta etiam quæ inpræsentiarum ad ipsum locum pertinere videntur, quieta vobis semper et integra permanere sancimus, ecclesiam scilicet Sanctæ Agathæ cum suis [ 068A ] pertinentiis, altare de Diogonio cum appendiciis suis, altare de Frenico, ecclesiam Sancti Germani, sitam penes castellum Pontisarense cum appendiciis suis, cellam quæ vocatur Moranum monasterium, possessionem de villa Vilet prope montem Desiderii, altare Villaris, altare de Germiniaco quod per Fulconis episcopi chirographum possidetis, ecclesiam apud Locellos, ecclesiam apud Bonoculum, ecclesiam de Rossolio cum omnibus pertinentiis earum, allodium de Frasueta. Quæcunque præterea a quibuslibet de suo iure eidem loco collata sunt, vel in futurum conferri contigerit, firma semper et illibata permaneant, tam a te quam ab illis qui per Cluniacenses abbates eidem loco præpositi fuerint perpetuo possidenda, regenda ac disponenda. Statuimus etiam [ 068B ] ut nulli episcopo nisi forte a priore et fratribus vestri monasterii invitatus fuerit ibidem missas publicas liceat celebrare, ne in servorum Dei recessibus occasio popularibus præbeatur conventibus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat præfatum monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerare fatigare, sed omnino integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque [ 068C ] sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iura servantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Iudicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
Ego Innocentius Catholicæ Ecclesiæ episcopus.
Ego Guillelmus Prænestinus episcopus.
Ego Matthæus Albanensis episcopus.
Ego Ioannes Ostiensis episcopus.
Ego Petrus presbyter cardinalis tituli S. Anastasiæ. [ 068D ]
Ego Goselinus presbyter cardinalis tituli Sanctæ Cæciliæ.
Ego Gregorius diaconus cardinalis tituli SS. Sergii et Bacchi.
Ego Guido diaconus cardinalis S. Mariæ in Via Lata.
Datum Ravennæ per manum Aimerici S. Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis et cancellarii, Nonas Novembris, indict. VIII, Incarnationis Dominicæ anno millesimo centesimo tricesimo, pontificatus vero domni Innocentii papæ II anno primo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio