Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Honorius II     ||     1126, Oct. 20     ||     Universalis ecclesiae

Bull. Clun. 43, 2

RESCRIPTUM HONORII PAPÆ II. ad Petrum Venerabilem, per quod confirmat eum Abbatem Cluniacensem adversus Pontium, quem condemnat ut invasorem, deprædatorem, & excommunicatum, firmando sententiam in eum aliàs datam per Calixtum Papam secundum.

XLVIII. Petro abbati abbatiam Cluniacensem asserit, Pontiumque, «excommunicatum, invasorem, deprædatorem, sacrilegum et schismaticum, » damnat. [1265D]
(Anno 1126, Oct. 20.)
[MANSI, Concil., XXI, 338.]

HONORIUS Episcopus, servus servorum Dei dilecto in Christo filio Petro Cluniacensi Abbati, salutem & Apostolicam benedictionem. Universalis Ecclesiæ sollicitudo nobis à Dispensatore omnium bonorum Deo commissa, mentis intentionem incessanter urgere non desinit, religionis statum inconvulsum servare, & religiosis locis libertatem debitam custodire. Sancta tamen mater Ecclesia, quæ ad tempus ex parte peregrinatur in terris, multarum oppressionum purgatur turbine, & validæ persecutionis examinatur fornace, cœlumque inspiciens gemebunda, suspirat, donec illi cælesti præsentialiter uniatur, quæ de immarcessibilis coronæ remunerata præmio sui Creatoris contemplatione lætatur. Cæterùm navis beati Petri cœlorum clavigeri, cui Christus præsidet Gubernator, quamvis multis collidatur procellis, & horrendis ventorum flatibus agitetur, numquam tamen naufragii damnum incurret; sed ad portum tranquillitatis cum eis qui ei adhærent secura perveniet. Pontius siquidem beati Benedicti inimicus præceptionibus, & Monastici ordinis malleus, qui Cluniacensem Abbatiam in manu prædecessoris nostri felicis memoriæ Papæ Calixti sine spe recuperationis refutaverat, & se perpetuò Jerosolymis victurum voto astrinxerat, contra voluntatem Dei & nostram, Cluniacense Monasterium superba obstinatione, & præsumptione sacrilega occupavit: nitorem verò religionis Cluniacensium fratrum quæ per totam Galliam claruerat, perturbans, corda simplicium veneno suæ pravitatis infecit. Prætereà sacrilegium, & rapacitatis flagitium præteritis superaddens peccatis, vasa sacra & thesaurum Monasterij, qui ex voto fidelium ad pauperum usus, cum foret opportunum, fuerat destinatus, diripuit; & ejus maximam portionem pro retinendis militibus, sagittariis, & balistariis dissipavit. Quia igitur in tanta pertinacia induratus nequaquam resipiscere voluit, venerabilis frater noster Humbaldus, Lugdunensis Archiepiscopus, Apostolicæ Sedis Legatus, in eum excommunicationis sententiam promulgavit. Cæterûm postquam tantum periculum, tantamque religionis stragem Cluniacensi Monasterio imminere veridica relatione cognovimus, dilectum filium nostrum Petrum Diaconum Cardinalem [ 44/1 ] de gremio sanctæ Romanæ Ecclesiæ ad partes illas mittendum duximus, qui præcepto & auctoritate nostra Pontium invasorem, & fautores ejus vinculo anathematis innodavit. Post hæc autem tu, dilecte fili Petre Clun. Abbas & idem Pontius proximis beati Michaëlis octavis, ad nostram venire præsentiam, & de prædicta controversia & excessu, nostro & Romanæ Ecclesiæ obedire judicio statuistis; et, ne super hoc vestrum aliquis falleretur, utrimque obsides in præsentia prænominati dilecti filii Petri Cardinalis Diaconi præbuistis. Statuto itaque termino, nostro te conspectui præsentasti: Pontius verò cum Monachis & Burgensibus nondum tamen cum suis ab excommunicationis vinculo absolutus, ad urbem venit. Ut autem secundùm usum Ecclesiasticum de excessu, pro quo excommunicatus fuerat, satisfaceret, & postmodum, juxta rationis ordinem, ad causam suam permitteretur agendam, à nostris fratribus est sæpenumero requisitus: ipse verò spiritu elationis tumidus in inficiationes, & verborum involucra assueto more linguam extendens, satisfacere nobis & Ecclesiæ Romanæ contempsit: nos siquidem quosdam Monachos, qui cum eo venerant, post acceptam satisfactionem recepimus, & ad causam suam agendam admisimus. Tunc ergo te in Cluniacensem Abbatem canonicè & secundùm beati Benedicti regulam electum, ac per prædecessorem nostrum felicis memoriæ Papam Calixtum, & per nos ipsos confirmatum, modò verò per Pontium invasorem & complices suos infideles Burgenses fuisse expulsum, bona etiam Monasterij & thesaurum fuisse distractum per carissimum filium nostrum Matthæum Priorem sancti Martini de Campis, quem advocatum & causæ tuæ Patronum statueras supplicem, allegasti; & ut tibi de ablatis restitutio, & de irrogata injuria justitia fieret, postulasti. Cæterùm Monachi, qui cum Pontio venerant ex adverso Pastorem suum Pontium sibi fraudulenter ablatum, nec umquam eum Cluniacensis Monasterij regimen dimisisse acclamabant. Qui statim productis Apostolici viri regestorum Papæ Calixti voluminibus, & assertione testium, qui tunc præsentes fuerunt, convicti sunt. Ut igitur verba ipsius ad Pontium directa ponamus, hæc sunt. Tibi præcipimus ut ab hujusmodi levitate desistas, & quam in manu nostra sine recuperationis spe refutasti, Cluniacensem Abbatiam nullatenùs molestare præsumas. Si verò nostri præcepti transgressor extiteris, gratiam beati Petri & nostram amittes; etsi quando ad nos clamaveris, non exaudieris. Idem ad Conventum Cluniacensem, inter cætera. Zelum inter vos & contentiones agitari multorum relatione comperimus, & vehementiùs aggravamur. Pontius enim, qui olim vestro Monasterio præfuit, concordem unitatem vestram dividere, & simplicitatem mentium vestrarum sollicitare non desinit: unde universitati vestræ præcipimus, ut sicut per obedientiam beati Petri salvare animas vestras cupitis, protinùs abjectis omninò schismatibus carissimo filio nostro Petro Cluniacensi Abbati unanimiter & devotè humilitatis subjectionem & obedientiam deferatis; & in Pontio illo, qui in nostris manibus sine spe recuperationis Abbatiam Cluniacensem penitùs refutavit, nullam de cætero spem habeatis; cum quod de eo in causa hac constituimus, nulla prorsus ratione mutabimus. Si quis autem vestrum hujus præcepti nostri temerator extiterit; si Abbatiæ, vel alicujus Prælationis nomine insignitus fuerit, vel ordinis promotionem habuerit, dignitatis & ordinis sui detrimentum sustinebit, & anathematis sententiæ subjacebit. Idem de eodem ad te, Petre fili carissime. Quod autem de Pontio illo, qui olim Abbatiæ Cluniacensi præfuit, quam omninò sine recuperationis spe in manibus nostris refutavit, constituimus; nulla volumus ratione mutare. Quocircà, quemadmodum Judicis postulabat officium, diligentiùs [ 44/2 ] indagato negotio, habito consilio & communi assensu fratrum nostrorum Episcoporum & Cardinalium, Petro Præfecto urbis, & aliis nobilibus Romanis, & Legis peritis collaudantibus, ex sententia de Cluniacensi Abbatia, de Monachorum obedientia, de omnibus tam exterius quàm interius ad eamdem Abbatiam pertinentibus plenariè te per abundantem justitiam investivimus: obsides verò, quos pro executione justitiæ dederas absolventes; illos, quos Pontius & Burgenses pro parte sua obligaverant, alligavimus. Burgenses etiam de thesauro Cluniacensi Monasterio restituendo, & alio damno restaurando in manu tua, ad quem cura spectare cognoscitur, damnavimus; pœna legali adhibita: verùm ipsius pœnæ relaxatio est tuæ discretioni commissa. Prætereà Pontium excommunicatum, invasorem, deprædatorem, sacrilegum, & schismaticum condemnantes, sententiam beatæ recordationis prædecessoris nostri Domni Papæ Calixti in ipsum Pontium datam, ut videlicet nullo tempore Cluniacensem Abbatiam recuperet, Apostolica auctoritate firmavimus. Si quis autem imposterùm hanc nostræ diffinitionis sententiam violare tentaverit laïcus, anathematis gladio feriatur, clericus honoris & officii privatione mulctetur.
Ego Honorius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Petrus Portuensis interfui.
Datum Laterani per manum Aymerici sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis Cancellarii XIII. Kal. Novembris, indictione III. anno Dominicæ Incarnationis M. C. XXVI. Pontificatus autem Domni Honorii secundi, Papæ secundi.
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio PETRO Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Universalis Ecclesiæ sollicitudo nobis a dispensatore omnium bonorum Deo commissa, mentis intentionem incessanter urgere non desinit, religionis statum inconvulsum servare, et religiosis locis libertatem debitam custodire. Sancta tamen mater Ecclesia, quæ ad tempus ex parte peregrinatur in terris, multarum oppressionum purgatur turbine, et validæ persecutionis examinatur fornace, cœlumque inspiciens, gemebunda suspirat, donec illi cœlesti præsentialiter uniatur, quæ de immarcessibilis coronæ remunerata [1266A] præmio, sui creatoris contemplatione lætatur. Cæterum navis B. Petri cœlorum clavigeri, cui Christus præsidet gubernator, quamvis multis collidatur procellis, et horrendis ventorum flatibus agitetur, nunquam tamen naufragii damnum incurret; sed ad portum tranquillitatis cum eis qui ei adhærent, secura perveniet. Pontius siquidem B. Benedicti inimicus, præceptionibus et monastici ordinis malleus, qui Cluniacensem abbatiam in manu prædecessoris nostri felicis memoriæ papæ Calisti sine spe recuperationis refutaverat, et se perpetuo Ierosolymis victurum voto astrinxerat, contra voluntatem Dei et nostram, Cluniacense monasterium superba obstinatione et præsumptione sacrilega occupavit: nitorem vero religionis Cluniacensium fratrum, [1266B] quæ per totam Galliam claruerat, perturbans, corda simplicium veneno suæ pravitatis infecit. Præterea sacrilegium et rapacitatis flagitium præteritis superaddens peccatis, vasa sacra, et thesaurum monasterii, qui ex voto fidelium ad pauperum usus, cum foret opportunum, fuerat destinatus, diripuit, et eius maximam portionem pro retinendis militibus, sagittariis et balistariis dissipavit. Quia igitur in tanta pertinacia induratus, nequaquam resipiscere voluit, venerabilis frater noster Humbaldus Lugdunensis archiepiscopus, apostolicæ sedis legatus, in eum excommunicationis sententiam promulgavit. Cæterum, postquam tantum periculum tantamque religionis stragem Cluniacensi monasterio imminere veridica relatione cognovimus, dilectum filium nostrum [1266C] Petrum diaconum cardinalem de gremio sanctæ Romanæ Ecclesiæ ad partes illas mittendum duximus, qui præcepto et auctoritate nostra Pontium invasorem, et fautores eius vinculo anathematis innodavit. Post hæc autem, tu, dilecte fili Petre Cluniacensis abbas, et idem Pontius proximis B. Michælis octavis, ad nostram venire præsentiam, et de prædicta controversia et excessu nostro et Romanæ Ecclesiæ obedire iudicio statuistis, et ne super hoc vestrum aliquis falleretur, utrinque obsides in præsentia prænominati dilecti filii Petri cardinalis diaconi præbuistis. Statuto itaque termino, nostro te conspectui præsentasti. Pontius vero cum monachis, et burgensibus, nondum tamen cum suis ab excommunicationis vinculo absolutus ad Urbem venit. [1266D] Ut autem secundum usum ecclesiasticum de excessu pro quo excommunicatus fuerat, satisfaceret et postmodum, iuxta rationis ordinem, ad causam suam permitteretur agendam, a nostris fratribus est sæpenumero requisitus; ipse vero spiritu elationis tumidus in inficiationes et verborum involucra assueto more linguam extendens, satisfacere nobis et Ecclesiæ Romanæ contempsit: nos siquidem quosdam monachos qui cum eo venerant, post acceptam satisfactionem recipimus, et ad causam suam agendam admisimus. Tunc ergo te in Cluniacensem abbatem canonice, et secundum beati Benedicti regulam electum, ac per prædecessorem nostrum felicis memoriæ papam Calistum, et per nos [1267A] ipsos confirmatum, modo vero per Pontium invasorem, et complices suos infideles burgenses fuisse expulsum, bona etiam monasterii, et thesaurum fuisse distractum, per charissimum filium nostrum Matthæum priorem S. Martini de Campis, quem advocatum et causæ tuæ patronum statueras, supplicem allegasti, et ut tibi de ablatis restitutio, et de irrogata iniuria iustitia fieret postulasti. Cæterum monachi, qui cum Pontio venerant, ex adverso pastorem suum Pontio sibi fraudulenter ablatum, nec unquam eum Cluniacensis monasterii regimen dimisisse acclamabant. Qui statim productis apostolici viri regestorum papæ Calisti voluminibus, et assertione testium, qui tunc præsentes fuerunt, convicti sunt. Ut igitur verba ipsius ad Pontium [1267B] directa ponamus, hæc sunt: «Tibi præcipimus ut ab huiusmodi levitate desistas, et quam in manu nostra sine recuperationis spe refutasti Cluniacensem abbatiam nullatenus molestare præsumas. Si vero nostri præcepti transgressor exstiteris, gratiam beati Petri, et nostram amittes; et si quando ad nos clamaveris, non exaudieris.» Item ad conventum Cluniacensem inter cætera: «Zelum inter vos et contentiones agitari multorum relatione comperimus, et vehementius aggravamur. Pontius enim qui olim vestro monasterio præfuit, concordem unitatem vestram dividere, et simplicitatem mentium vestrarum sollicitare non desinit: unde universitati vestræ præcipimus, ut sicut per obedientiam beati Petri salvare animas vestras cupitis, protinus [1267C] abiectis omnino schismatibus charissimo filio nostro Petro Cluniacensi abbati unanimiter et devote humilitatis subiectionem et obedientiam deferatis, et in Pontio illo, qui in nostris manibus sine spe recuperationis abbatiam Cluniacensem penitus refutavit, nullam de cætero spem habeatis; cum quod de eo in causa hac constituimus, nulla prorsus ratione mutabimus. Si quis autem vestrum huius præcepti nostri temerator exstiterit, si abbatiæ vel alicuius prælationis nomine insignitus fuerit, vel ordinis promotionem habuerit, dignitatis, et ordinis sui detrimentum sustinebit, et anathematis sententiæ subiacebit.» [1267D] Idem de eodem ad te, Petre fili charissime: «Quod autem de Pontio illo qui olim abbatiæ Clumacensi præfuit, quam omnino sine recuperationis spe in manibus nostris refutavit constituimus, nulla volumus ratione mutare.» Quocirca quemadmodum iudicis postulabat officium, diligentius indagato negotio, habito consilio, et communi assensu fratrum nostrorum episcoporum et cardinalium, Petro præfecto urbis, et aliis nobilibus Romanis, et legisperitis collaudantibus, ex sententia de Cluniacensi abbatia, de monachorum obedientia, de omnibus tam exterius, quam interius ad eamdem abbatiam pertinentibus, plenarie te per abundantem iustitiam investivimus: obsides vero quos pro exsecutione iustitiæ dederas absolventes, illos quos Pontius et burgenses pro parte sua obligaverant, alligavimus. Burgenses etiam de thesauro Cluniacensi monasterio [1268A] restituendo, et alio damno restaurando in manu tua, ad quem cura spectare cognoscimus, damnavimus, pœna legali adhibita: verum ipsius pœnæ relaxatio est tuæ discretioni commissa. Præterea Pontium excommunicatum, invasorem, deprædatorem, sacrilegum, et schismaticum condemnantes, sententiam beatæ recordationis prædecessoris nostri domni papæ Calisti in ipsum Pontium datam, ut videlicet nullo tempore Cluniacensem abbatiam recuperet, apostolica auctoritate firmavimus. Si quis autem in posterum hanc nostræ diffinitionis sententiam violare tentaverit, laicus anathematis gladio feriatur, clericus honoris et officii privatione multetur.
Ego Honorius, catholicæ Ecclesiæ episcopus. [1268B]
Ego Portuensis interfui.
Datum Laterani per manum Aymerici sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis cancellarii, XIII Kal. Novembris, indictione III, anno Dominicæ Incarnationis 1126, pontificatus autem domini Honorii II papæ secundo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio