Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Honorius II     ||     1125, Apr. 2     ||     Pax ecclesiae fratrum

Bull. Clun. 41, 2 n. 3

EPISTOLA EIUSDEM HONORII PAPÆ II. ad Monachos S. Benedicti super Padum quibus mandat, ut obedientiam & Reverentiam Petre Ven. Clun. Abbati exhibeant, & Abbatem quem eis cum consilio Clun. Capituli dederit suscipiant.

X. Ad monachos S. Benedicti super Padum. - Mandat ut obedientiam et reverentiam Petro Venerabili Cluniacensi abbati exhibeant, et abbatem quem eis cum consilio Cluniacensis capituli dederit, suscipiant.
(Anno 1125.)
[Bullar. Cluniac., 41.]

HONORIUS Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Monachis S. Benedicti super Padum, salutem & Apostolicam Benedictionem. Pax Ecclesiæ, fratrum concordia, Religionis unitas ima supernis & terrenis sociare cœlestia consuevit. Vos igitur unanimiter divino famulatui mancipatos ex Religiosa devotione Deo & hominibus placere paternæ charitatis debito congaudemus. Hoc siquidem non meritis, aut vestræ credatis imputandum prudentiæ, sed Deo & sollicitudini Cluniacensis Ecclesiæ ascribatis; cui videlicet [ 42/1 ] à nostris antecessoribus est injunctum, ut Religionem in vestro Monasterio institueret & servaret: quod divina favente clementia, & in temporalibus, & in spiritualibus etiam magnum contulit incrementum. Unde mandamus vobis atque præcipimus, quatinus charissimo filio nostro Petro Clun. Abbati obedientiam & reverentiam sine refragatione aliqua deferatis, Abbatem, nimirum quem ipse Consilio Cluniacensis Capituli dederit, reverenter suscipiatis, & ei sicut animarum Pastori humiliter obedire curetis, salvo in omnibus jure & Reverentia Rom. Ecclesiæ. Quod si per vos Abbatem constituere præsumpsistis, nos factum vestrum ducentes irritum plenam de vobis justitiam faciemus. Ideoque præsentibus vos litteris commonemus atque præcipimus, ut post earum acceptionem infra quadraginta dies Cluniacense Monasterium adeatis, & Abbati, quem vobis Cluniacensis Abbas & fratres dederint irrefragabiliter pareatis. HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fillis monachis Sancti Benedicti super Padum, salutem et apostolicam benedictionem.
Pax Ecclesiæ, fratrum concordia, religionis unitas ima supernis et terrenis sociare cœlestia consuevit. Vos igitur unanimiter divino famulatui mancipatos [1229D] ex religiosa devotione Deo et hominibus placere paternæ charitatis debito congaudemus. Hoc siquidem non meritis aut vestræ credatis imputandum prudentiæ, sed Deo et sollicitudini Cluniacensis ecclesiæ ascribatis; cui videlicet a nostris antecessoribus est iniunctum, ut religionem in vestro monasterio institueret et servaret; quod divina favente elementia, et in temporalibus et in spiritualibus etiam magnum contulit incrementum. Unde mandamus vobis atque præcipimus quatenus charissimo filio nostro Petro Cluniacensi abbati obedientiam et reverentiam sine refragatione aliqua deferatis, abbatem nimirum quem ipse consilio Cluniacensis capituli dederit, reverenter suscipiatis, et ei sicut [1230A] animarum pastori humiliter obedire curetis, salvo in omnibus iure et reverentia Romanæ Ecclesiæ. Quod si per vos abbatem constituere præsumpsistis, nos factum vestrum ducentes irritum plenam de vobis iustitiam faciemus. Ideoque præsentibus vos litteris commonemus, atque præcipimus, ut post earum acceptionem infra quadraginta dies Cluniacense monasterium adeatis, et abbati quem vobis Cluniacensis abbas et fratres dederint irrefragabiliter pareatis.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio