Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Honorius II     ||     1125, Apr. 2     ||     Ad hoc universalis

Bull. Clun. 42, 1 n. 1

EPISTOLA HONORII PAPÆ II. ad Abbatem & Monachos S. Egidii, quibus præcipit ut ad obedientiam Clun. Abbatis redeant.

VIII. Petro abbati S. Aegidii mandat ut ad obedientiam Cluniacensium redeat.
(Anno 1125.)
[Gall. Christ., VI, instr., 190.]

HONORIUS Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Petro Abbati sancti Egidii & Monachis, salutem & Apostolicam benedictionem. Ad hoc universalis Ecclesiæ cura nobis à provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut Religiosas diligamus personas, & beneplacentem Deo Religionem studeamus modis omnibus conservare: nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi ex caritatis radice procedens à puritate Religionis fuerit conservatus. Hoc nimirum caritatis intuitu olim prædecessores nostri Apostolicæ memoriæ Romani Pontifices sancti Egidii Monasterium, ad instituendum sive conservandum Religionis nitorem, Cluniacensi Cœnobio commiserunt. Cæterum moderno tempore defuncto Hugone Abbate vestro, dum locus vester Guerrarum incursu oppressus, & multis persecutionibus agitatus sine Pastoris solatio stare non posset, prædecessor noster felicis memoriæ Papa Calixtus te, dilecte fili Petre, Abbatem constituit: quod profectò, sicut ex ejus voluntatis arbitrio, & litteris ipsius Cluniacensi Abbati missis percipimus, salvo Cluniacensis Monasterij jure atque Reverentia fecisse cognoscitur. Unde universitati vestræ mandamus atque præcipimus, ut sine contradictione ad carissimi filii nostri Petri Clun. Abbatis subjectionem & obedientiam redeatis. Tu verò, Petre Abba, infra quadraginta dies post harum acceptionem litterarum supplicii devotione ad Cluniacense Monasterium pergens Abbati obedientiam promittas, & eidem Monasterio remota omni occasione professionem facias: Salvo tamen in omnibus Rom. Ecclesiæ jure, Abbatis benedictione & sanctæ Sedis Apostolicæ Reverentia. Quod si contemptor extiteris, beati Petri & nostram indignationem incurres. Datum Lateranis. HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO abbati S. Aegidii et monachis, salutem et apostolicam benedictionem.
Ad hoc universalis Ecclesiæ cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus conservare; [1228C] nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi ex charitatis radice procedens a puritate religionis fuerit conservatus. Hoc nimirum charitatis intuitu olim prædecessores nostri apostolicæ memoriæ Romani pontifices Sancti Aegidii monasterium ad instituendum sive conservandum religionis nitorem Cluniacensi cœnobio commiserunt. Cæterum moderno tempore, defuncto Hugone abbate vestro, dum locus vester guerrarum incursu oppressus, et multis persecutionibus agitatus sine pastoris solatio stare non posset, prædecessor noster felicis memoriæ papa Callixtus te, dilecte fili Petre, abbatem constituit, quod profecto, sicut ex eius voluntatis arbitrio litteris ipsius Cluniacensi abbati missis percipimus salvo Cluniacensis [1228D] monasterii iure atque reverentia fecisse cognoscitur. Unde universitati vestræ mandamus atque præcipimus ut sine contradictione ad charissimi filii nostri Cluniac. abbatis subiectionem et obedientiam redeatis. Tu vero, Petre abba, infra quadraginta dies post harum acceptionem litterarum supplici devotione ad Cluniacense monasterium pergens abbati obedientiam promittas, et eidem monasterio, remota omni occasione, professionem facias, salvo tamen in omnibus Romanæ Ecclesiæ iure abbatis benedictione et sanctæ sedis apostolicæ reverentia. Quod si contemptor exstiteris, B. Petri et nostram indignationem incurres.
Datum Laterani.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio