Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Honorius II     ||     1125, Apr. 2     ||     Incomprehensibilis et ineffabilis

Bull. Clun. 42, 1 n. 2

PRIVILEGIUM HONORII PAPÆ II. ad Petrum Ven. Abbatem Clun. per quod confirmat omnia privilegia ab antecessoribus suis Monasterio Clun. & locis ab eo pendentibus, quæ hic recenset. Statuitque quod in Abbatiis non fiat Abbatis electio, absque consensu Clun. Abbatis. Itemque quod non fiat Abbatia de Prioratu, &c.

Quod nullius, absque consensu Domini Abbatis Clun. in Abbatiis eidem subiectis electio fiat. Item quod non fiat Abbatia de Prioratu.
An. 1125.
Chart. xxx. en char. Clvn.

VI. Ad Petrum Cluniacensem abbatem. - Privilegium Cluniacense. [1225D]
(Anno 1125, April. 2.)
[MANSI, Concil., XXI, 323.]

HONORIUS Episcopus servus servorum Dei dilecto in Christo filio Petro Abbati Venerabilis Monasterij [ 42/2 ] Cluniacensis, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Incomprehensibilis & ineffabilis divinæ miseratio potestatis nos hac providentiæ ratione in Apostolicæ sedis administratione constituit, ut paternam de omnibus Ecclesiis sollicitudinem gerere studeamus. Siquidem sancta Romana Ecclesia, quæ à Deo sibi concessum omnium Ecclesiarum retinet principatum, tanquam diligens mater singulis debet Ecclesiis instanti vigilantia providere. Ad ipsam enim quasi ad caput & matrem ab omnibus est concurrendum, ut ejus uberibus nutriantur, auctoritate defendantur, & à suis oppressionibus releventur. Condecet igitur ut Ecclesias, & venerabilia loca, maximè quæ ad speciale jus, & singularem proprietatem sanctæ Romanæ, cui Deo auctore servimus, spectant Ecclesiæ, specialioris prærogativæ sortiantur honorem, & Apostolicæ auctoritatis munimine roborentur. Quamobrem, dilecte in Christo fili Petre Abbas, justis postulationibus tuis clementius inclinati, quicquid libertatis, quidquid tuitionis, quidquid auctoritatis prædecessores nostri Ecclesiæ Romanæ Pontifices, præsertim Apostolicæ memoriæ Gregorius VII. Urbanus, & Paschalis II. discretionis vestro Monasterio, & locis ad id pertinentibus contulerunt, nos quoque præsenti decreto auctore Domino confirmamus. In quibus hæc propriis visa sunt nominibus annotanda. Abbatiæ S. Egidii, S. Benedicti super Padum, S. Bertitini, S. Vulmari, Hunolcurti, Pontisaræ, S. Germani Antissiodorensis, S. Mariæ Virziliacensis, S. Austremonii de Mauzac, Figiacensis, Thiernensis, Menatensis, S. Petri Moyssiacensis, Novi-Monasterij Pictavensis, S. Joannis Angeriacensis, S. Martialis Lemovicensis, S. Petri Malliacensis, S. Cypriani Pictavensis; in quibus præter consensum Cluniacensis Abbatis Abbas nullatenus eligatur. De Prioratibus, in Hispaniis Prioratus S. Mariæ de Nazara, S. Isidori, S. Zoili, Villavert, Villafranca, S. Salvatoris de Cornillana, S. Martini de Formesta, obedientia de Astura, obedientia de Valvert, obedientia de Palumbera, S. Martini de Nebda, S. Licerii de Bigorra, Sancti-Montis, Ecclesia S. Orientii de Auxia, Moyrac, Alayrac, Carennac, obedientia Bernardi Vicecomitis de Biert, sanctæ Fidis de Morlanis, S. Joannis de Gordon, S. Eutropii de Sanctonis, obedientia de Didonia, S. Martini de Axia, Volta, Salsinaniæ, obedientia de Arfolia, Silviniacus, S. Salvatoris, & S. Stephani de Niverno, Luperciacum, S. Reveriani, Magobrium, Vergiacum, Paredum, Marciniacus, Amberta, Ecclesia de Balbiniaco, Nanthoacus, Ginniacus, Ymnimons cum Promili, Conzi cum Ecclesiis suis, Ecclesia de Rossilione, Ecclesia de Ablajone, Ecclesia de S. Baudilio, Ecclesia de Primasel, Ecclesia de Periaco, Rompon, S. Saturnini, Tornacum, Pontissorgiæ, Podiolenum, S. Marcelli de Salzeto, sanctæ Gallæ, S. Luciæ, Ganagobia, Valensolia, Rosans, obedientia de Alavard, Vigilium, obedientia de Domêna, S. Victoris de Geneva, Monasterium de Condaminis, Alta-Petra, Paterniacum, Romanum-Monasterium, Valclusa, obedientia de Megis, S. Albani de Basilea, sanctæ Mariæ de Chariritate, Donziacum, Ecclesia de Petuerio, Nongentum, Longus-Pons, S. Martini de Campis, obedientia Crespeii, Asserentz, Abbevilla, S. Cosmæ de Normania, Borgissan, Rumiliacum, Ecclesia de Prins, S. Præjecti de Bethuna, Lehunum, sanctæ Margaretæ, Britiniacum, S. Petri de Calce, S. Salvii juxta Valencenas, obedientia de Turpiniaco, Consiacus, Turris, super materna, sancti Theobaldi de Vitrejo, sanctæ Margaretæ, Gaya, Villare, Attaclica, Insula, Cella S. Pancratiis de Lewis, Northingham, Mons-acutus, obedientia de Balma, Castelletum, Roddobium, Ecclesia Ferrariæ, S. Majoli de Papia, Beresate, Vercemate, Olgia, Canturium Pontida, Figinia, Fontanella, Portesana, S. Pauli de Argona, [ 43/1 ] Proualium, S. Pauli Intus-lacum, Rodingum, Virgiliana, Quinciana, Mediana, S. Gabrielis de Cremona, S. Marci de Lauda, S. Gregorii de Placentia.
In omnibus autem Prioratibus & Cellis, quæ nunc sine proprio Abbate vestro regimini subjectæ sunt, nullus futuris umquam temporibus Abbatem ordinare præsumat. Liceat quoque vobis, seu fratribus vestris in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere, ita tamen ut ab Episcopis, vel Episcoporum Vicariis animarum curam absque venalitate suscipiant: quam si committere illi (quod absit) ex pravitate noluerint, tunc Presbyteri ex Apostolicæ Sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequantur. Ecclesiarum verò, seu altarium consecrationes ab Episcopis, in quorum Diœcesibus sunt, locorum vestrorum fratres accipiant, si quidem gratis ac sine pravitate voluerint exhibere: alioquin à Catholico, quem malueritis, Episcopo consecrationum ipsarum sacramenta suscipiant. Neque cuilibet facultas sit, aut Claustri vestri, aut locorum vestrorum fratres, pro vivorum seu defunctorum eleëmosynis justis ob salutem datis inquietare; sed tam virorum, quàm mulierum oblationes, quæ ad eos afferuntur, in usum servorum Dei pauperumque profecturas recipere liceat. Statuimus etiam ne Cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres, pro qualibet interdictione vel excommunicatione, divinorum officiorum suspensionem patiantur: sed tam Monachi ipsi, quàm & famuli eorum, & qui se Monasticæ professioni devoverunt, clausis Ecclesiarum januis, non admissis Diœcesanis, divinæ servitutis officia celebrent, & sepulturæ debita peragant. Concedimus etiam vobis Laïcos seu Clericos seculares, nisi qui pro certis criminibus excommunicati sunt, ad conversionem per loca vestra suscipere. Sanè terminos immunitatis loci vestri, qui à præfato antecessore nostro Urbano Papa constituti sunt, præsentis Decreti nostri pagina confirmamus. Ne videlicet ullus homo, cujuscumque conditionis ac potestatis invasionem, prædam, aut rapinam facere, sive homicidium perpetrare præsumat infra ipsorum limites terminorum. Præterea decernimus, ut nulli omnino hominum liceat vestrum venerabile Monasterium, & loca ei subdita temerè perturbare: sed eorum possessiones, & bona cætera, quæ pro animarum salute jam donata sunt, vel in futurum Deo miserante donari contigerit, firma vobis, vestrisque successoribus, & illibata permaneant. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo corpore ac sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem pręmia æternæ pacis inveniant. Salvo in omnibus Romanæ Ecclesiæ jure, & sedis Apostolicæ Reverentia. Amen.
Ego Honorius Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Crescentius Sabinensis Episcopus.
Ego Petrus Portuensis Episcopus.
Ego Vitalis Albanus Episcopus.
Ego Willermus Prænestinus Episcopus.
Ego Egidius Tusculanus Episcopus consensi.
Ego Rossemanus Diaconus Card. S. Georgii.
Ego Comes Diaconus Card. S. Mariæ mart. in argiro.
Ego Gregorius S. Angeli Diaconus Card.
Ego Romanus Diac. Card. S. Mariæ in Porticu.
Ego Jonatas Diac. Card. SS. Cosmæ & Damiani.
Ego Gregorius Diac. Card. SS. Sergii & Bacchi. [ 43/2 ]
Ego Angelus S. Mariæ in Chomenica Diac. Card.
Ego Gregorius Presbyter Card. tit. Apostolorum. Sign. Presbyter Cardinalis tit. S. Sixti.
Ego Gregorius Presbyter Card. tit. Lucinæ.
Ego Petrus Card. Presbyter tit. Martyris Susannæ.
Ego Crescentius Presbyter Card. tit. SS. Marcellini & Petri.
Ego Gregorius Card. Presbyter tit. S. Valuinæ.
Ego Benedictus Card. tit. Eudoxiæ.
Ego Desiderius Presbyter Card. tit. S. Praxedis.
Ego Saxo Cardinalis Presbyter tit. S. Stephani.
Ego Petrus tit. Calixti Presbyter Card.
Ego Matthæus Diac. Card. S. Adriani.
Ego Stephanus Diac. Card. S. Luciæ.
Datum Lateranis per manum Aymerici S. R. Ecclesię Diaconi Cardinalis & Cancellarii IV. nonas Aprilis, Indictione III. Incarnat. Dominicæ anno M. C. XXV. Pontificatus autem Domni Honorii secundi Papæ anno primo.
Honorivs Episcopus seruus seruorum Dei, dilecto in Christo filio Petro Abbati venerabilis Monasterij Cluniacensis, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Incōprehensibilis & ineffabilis diuinŠ miseratio potestatis, nos hac prouidentiŠ ratione in ApostolicŠ Sedis administratione constituit, vt paternam de omnibus Ecclesiis sollicitudinē gerere studeamus. Siquidem sancta Romana Ecclesia, quŠ a Deo sibi cōcessum omnium Ecclesiarū retinet Principatum, tanquam diligens mater singulis debet Ecclesiis instanti vigilantia prouidere. Ad ipsam enim quasi ad caput & matrem, ab omnibus est concurrendum, vt eius vberibus nutriantur, auctoritate defendantur; & a suis oppressionibus releuentur. Condecet igitur, vt Ecclesias, & venerabilia loca, maxime quŠ ad speciale ius, & singularem proprietatē S. RomanŠ, cui Deo auctore seruimus, spectāt EcclesiŠ, specialioris prŠrogatiuŠ sortiātur honorē, & ApostolicŠ auctoritatis munimine roborentur. Quamobrē, dilecte in Christo fili Petre Abbas, iustis postulationibus tuis clemētius inclinati, quicquid libertatis, quicquid tuitionis, quicquid auctoritatis prŠdecessores nostri EcclesiŠ Rom. Pontifices, prŠsertim ApostolicŠ memoriŠ nom. Gregorius VII. Vrbanus, & Paschalis II. discretionis ratione vestro Monasterio, & locis ad id pertinentibus contulerunt; Nos quoque pręsenti decreto, auctore Domino confirmamus. In quibus hŠc propriis sunt visa nominibus annotanda. AbbatiŠ S. Egidij, S. Benedicti super Padum, S. Bertini, S. Wlmari, Hunolcurt, Pontesera, S. Germani Antissiodorensis, S. MariŠ Virziliacensis, S. Austremonij de Mausac, Figiacensis, Tiernensis, Menatensis, S. Petri Moysiacensis, Noui-Monasterij Pictauensis, S. Ioannis Angeliacensis, S. Martialis Lemouicensis, S. Petri Malliacensis, S. Cypriani Pictauensis. In quibus prŠter consensum Cluniacensis Abbatis, Abbas nullatenus eligatur. De Prioratibus, in Hispaniis Prioratus S. MariŠ de Nazara, S. Isidori, S. Zoili, Villauert, Villa-franca, S. Saluatoris de Cornillana, S. Martini de Formesta, Obedientia de Astura, Obedientia de Valuert, Obedientia de Palumbera, S. Martini de Netla, S. Lizerij de Begorra, Setimont, Elsa, S. Orientij de Auxia, Moyrac, Alayrac, Carennac, Obedientia Bernardi Vicecomitis de Boort, S. Fidis de Morlans, S. Ioannis de Gordum, S. Eutropij de Sanctonis, Obedientia [ 1378 ] de Dulone, Obedientia S. Martini de Axia, Volta, SalsinaniŠ, Obedientia de Arfolia, Siluiniacus, S. Saluatoris & S. Stephani de Niuerno, Leurci, S. Reueriani, Maeiurium, Virzeiacum, Paredum, Marciniacus, Amberta, Ecclesia de Balbiniaco, Nantholiacus, Ginniacus, Ymmunt cum Promili, Conzi cum Ecclesiis suis, Ecclesia de Rossilione, Ecclesia de Ablaione, Ecclesia de S. Baudilio, Ecclesia de Primasel, Ecclesia de Periaco, Ronpont, S. Saturnini Fornacensis, Pons-Sorges, Podiolenum, S. Marcelli de Salzeto, SanctŠ GallŠ, sanctŠ LuciŠ, Canagobia, Valentiola, Rosans, Obedientia de Alauard, Vigilium, Obedientia de Domna, S. Victor de Geneua, Monasteriū de Condaminis, Alta-petra, Paterniacum, Romanum Monasterium, Valclusa, Obedientia de Megis, S. Albini de Basilia, S. Maria de Charitate, Donzi, Ecclesia de Petuerio, Nouigentum, Longus-pons, S. Martini de Campis, Obedientia Crespeij, Ascerenz, Abeduilla, S. CosmŠ de Normannia, Bogessem, Rumilly, Ecclesia de Permis, S. PrŠiecti de Bethuna, Leunum, S. Margareta, Britinium, S. Petri de Calce, S. Saluij iuxta Valētiennes, Obedientia de Tupim, Consiacus, Turris super Marna, S. Theobaldi de Vitreio, S. Margareta, Gaya, Villare, Altacherica, Insula, Cella, S. Pācratij de Lagiis. Nottingham, Mons-acutus, Obedientia de Balma, Castelletum, Roddobium, Ecclesia FerrariŠ. S. Maioli de Papia, Beresate, Auertemala, Olgia, Cantur, Pontida, Figinia, Fōtanella, Portesana, S. Pauli de Argona, Proualium, S. Pauli intus-lacum, Rodaga, Virgiliana, Quinciana, Mediana, S. Gabrielis de Cremona, S. Marci de Lauda, S. Gregorij de Placentia.
In omnibus autem Prioratibus & Cellis, quŠ nūc sine proprio Abbate vestro regimini subiectę sunt, nullus futuris vnquam temporibus Abbatem ordinare prŠsumat. Liceat quoque vobis seu fratribus vestris in Ecclesiis Presbyteros eligere, ita tamen vt ab Episcopis, vel Episcoporum Vicariis animarum curam absque vŠnalitate suscipiant. Quam si committere illi, quod absit, ex prauitate noluerint, tunc Preibyteri ex ApostolicŠ Sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequentur. Ecclesiarum vero seu Altarium consecrationes, ab Episcopis, in quorum diocesibus sunt, locorum vestrorum fratres accipiant: si quidē gratis ac sine prauitate voluerint exhibere. Alioquin a Catholico, quem malueritis Episcopo, consecrationū ipsarum sacramenta suscipiant. Neque cuilibet facultas sit aut claustri vestri, aut locorum vestrorum fratres pro viuorum seu defunctorum eleemoysnis iustis ob salutem datis inquietare, sed tam virorum quam mulierū oblationes, quŠ ad eos afferuntur, in vsu seruorū Dei, pauperumque profecturas recipere liceat. Statuimus etiam ne Cellarum vestrarum vbilibet positarum [ 1379 ] fratres pro qualibet interdictione vel excommunicatione diuinorum officiorum suspensionem patiantur: sed tam Monachi ipsi, quam & famuli eorū, & qui se MonasticŠ professioni deuouerunt, clausis Ecclesiarum ianuis, nō admissis diocesanis, diuinŠ seruitutis officia celebrent, & sepulturŠ debita peragant. Concedimus etiam vobis laicos seu clericos seculares, nisi qui pro certis criminibus excommunicati sunt, ad cōuersionem per loca vestra suscipere. Sane terminos immunitatis loci vestri, qui a pręfato antecessore nostro Vrbano Papa constituti sunt, pręsentis decreti nostri pagina confirmamus. Ne videlicet vllus homo cuiuscumque conditionis ac potestatis, inuasionem, prŠdam, aut rapinam facere, siue homicidium perpetrare prŠsumat infra ipsorum limites terminorum. Preterea decernimus, vt nulli omnino hominum liceat, vestrū venerabile Monasterium, & loca ei subdita temere perturbare; sed eorum possessiones, & bona cŠtera, quŠ pro animarum salute iam data sunt, vel in futurū Deo miserante donari contigerit, firma vobis, vestrisque successoribus, & illibata permaneant. Si qua igitur in futurū Ecclesiastica secularisue persona hanc nostrŠ Constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentauerit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisq. sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & a sacratissimo corpore ac sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtŠ vltioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus & hic fructum bonŠ actionis percipiant, & apud districtum Iudicem prŠmia ŠternŠ pacis inueniant. Saluo in omnib. Romanę EcclesiŠ iure, & sedis ApostolicŠ reuerētia, Amē.
Ego Honorius CatholicŠ EcclesiŠ Episcopus f. (Rota)
Ego Crescentius Sabinensis Episcopus f.
Ego Petrus Portuensis Episcopus f.
Ego Vnalis Albanus Episcopus f.
Ego Willelmus PrŠnestinus Episcopus f.
Ego Egidius Tusculanus Episcopus consensi.
Ego Gregorius Presbyter Card. tit. Apostol. f.
Ego Rossemagnus Diaconus Card. S. Georgij. f.
Ego Cosmus S. MariŠ in ............ f.
Ego Gregorius S. Angeli Diaconus Card. f.
Datum Laterani per manum Aymerici S. R. E, Diaconi Card. & Cancellarij, IV. Nonas Aprilis, Indict. III. Incarn. DominicŠ anno M CXXV. Pontificatus nostri anno primo.
HONORIUS episcopus servus servorum Dei, dilecto in Christo filio PETRO abbati venerabilis monasterii Cluniacensis, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Incomprehensibilis et ineffabilis divinæ miseratio potestatis, nos hac providentiæ ratione in apostolicæ sedis administratione constituit, ut paternam de omnibus [1226A] Ecclesiis sollicitudinem gerere studeamus. Siquidem sancta Romana Ecclesia, quæ a Deo sibi concessum omnium Ecclesiarum retinet principatum, tanquam diligens mater, singulis debet Ecclesiis instanti vigilantia providere. Ad ipsam enim, quasi ad caput et matrem, ab omnibus est concurrendum: ut eius uberibus nutriantur, auctoritate defendantur, et a suis oppressionibus releventur. Condecet igitur, ut ecclesiæ et venerabilia loca, maxime quæ ad speciale ius et singularem proprietatem sanctæ Romanæ, cui Deo auctore deservimus, spectant Ecclesiæ, specialioris prærogativæ sortiantur honorem, et apostolicæ auctoritatis munimine roborentur. Quamobrem, dilecte in Christo fili Petre abbas, iustis postulationibus tuis clementius inclinati, quidquid [1226B] libertatis, quidquid tuitionis, quidquid auctoritatis, prædecessores nostri Ecclesiæ Romanæ pontifices, præsertim apostolicæ memoriæ nom. Gregorius VII, Urbanus, et Paschalis II, discretionis ratione, vestro monasterio et locis ad id pertinentibus contulerunt: nos quoque præsenti decreto, auctore Domino, confirmamus. In quibus hæc propriis sunt visa nominibus annotanda: abbatia S. Aegidii, etc.

 

 

 

 

 


In omnibus autem prioratibus et cellis, quæ nunc, sine proprio abbate, vestro regimini subiectæ sunt, nullus futuris unquam temporibus abbatem ordinare præsumat. Liceat quoque vobis seu fratribus vestris, in Ecclesiis presbyteros eligere: ita tamen, ut ab episcopis, vel episcoporum vicariis, animarum curam [1226C] absque venalitate suscipiant. Quam si committere illi, quod absit, ex pravitate noluerint: tunc presbyteri ex apostolicæ sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequentur. Ecclesiarum vero seu altarium consecrationes, ab episcopis, in quorum diœcesibus sunt, locorum vestrorum fratres accipiant, si quidem gratis ac sine pravitate voluerint exhibere. Alioquin a catholico, quem malueritis, episcopo, consecrationum ipsarum sacramenta suscipiant. Neque cuilibet facultas sit aut claustri vestri, aut locorum vestrorum fratres, pro vivorum seu defunctorum eleemosynis iustis ob salutem datis inquietare: sed tam virorum, quam mulierum oblationes, quæ ad eos afferuntur, in usu servorum Dei pauperumque profecturas recipere liceat. Statuimus [1226D] etiam ne cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres, pro qualibet interdictione vel excommunicatione, divinorum officiorum suspensionem patiantur: sed tam monachi ipsi, quam et famuli eorum, et qui se monasticæ professioni devoverunt, clausis ecclesiarum ianuis, non admissis diœcesanis, divinæ servitutis officia celebrent, et sepulturæ debita peragant. Concedimus etiam vobis, clericos sæculares, seu laicos, nisi qui pro certis criminibus excommunicati sunt, ad conversionem per loca vestra [1227A] suscipere. Sane terminos immunitatis loci vestri, qui a præfato antecessore nostro Urbano papa constituti sunt, præsentis decreti nostri pagina confirmamus. Ne videlicet ullus homo cuiuscunque conditionis ac potestatis, invasionem, prædam, aut rapinam facere, sive homicidium perpetrare præsumat infra ipsorum limites terminorum. Præterea decernimus, ut nulli omnino hominum liceat vestrum venerabile monasterium, et loca subdita, temere perturbare: sed eorum possessiones et bona cætera, quæ pro animarum salute iam data sunt, vel in futurum Deo miserante dari contigerit, firma vobis, vestrisque sucessoribus et illibata permaneant. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, etc. ...

 

 

 

 

 

salvo in [1227B] omnibus Romanæ Ecclesiæ iure, et sedis apostolicæ reverentia. Amen. Ego Honorius catholicæ Ecclesiæ episcopus, subscripsi.
Ego Crescentius Sabinensis episcopus, subscripsi.
Ego Petrus Portuensis episcopus subscripsi.
Ego Unalis Albanus episcopus, subscripsi.
Ego Wilhelmus Prænestinus episcopus, subscripsi.
Ego Aegidius Tusculanus episcopus consensi,subscripsi.
Ego Gregorius presbyt. cardin. tit. Apostol. subscripsi. [1227C]
Ego Rossemagnus diacon. card. S. Gregorii, subscripsi.
Ego Cosmus sanctæ Mariæ in...... subscripsi.
Ego Gregorius S. Angeli diaconus card. subscripsi.
Datum Laterani per manum Aymerici S. R. E. diaconi cardinalis et cancellari, IV Non. Aprilis, indict. III, incarnat. Dominicæ anno 1125, pontificatus nostri anno I.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio