Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Calixt II     ||     1120, Dec. 28 - 1121, Ian. 9     ||     Religionis monasticae modernis

Bull. Clun. 41, 1 n. 1

PRIVILEGIUM CALIXTI PAPÆ II. ad Pontium Abbat. Clun. De confirmatione Bovis Curtil.

(ex Cart. E)

CALIXTI II. PAPÆ DIPLOMA, De confirmatione Bouis Curtil.
An. 1122.
Chart. xl.

CXIII. Ad Pontium Cluniacensem abbatem. — Ecclesiam S. Theodori attribuit Cluniaco.
(Anno 1120, Dec. 28.)
[MANSI, Concil. XXI, 207.]

CALIXTUS Episcopus servus servorum Dei, charissimo in Christo filio Pontio Abbati Cluniacensi, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Religionis Monasticæ modernis temporibus speculum, & in Galliarum partibus documentum, beati Petri Cluniacense Monasterium ab ipso suæ fundationis suæ exordio Sedi Apostolicæ in jus proprium est oblatum. Proinde patres nostri sanctæ recordationis Joannes XI. & alii usque ad nostra tempora Ecclesiæ Romanæ Pontifices, locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis prærogativa donarunt, & universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus munierunt. Propterea fili in Christo charissime Ponti, quem nos in Viennensis Ecclesiæ regimine positi nostris per Dei gratiam manibus in Abbatem consecravimus, & personam tuam & locum, cui Deo authore præsides, totis dilectionis visceribus amplectentes, & quieti vestræ, ac Ecclesiarum vestrarum attentiùs providentes, Ecclesiam S. Theodori de Rocha Bouecort, cum omnibus pertinentiis suis, laudantibus ipsius Ecclesiæ Clericis, à venerabili fratre nostro Willermo Petragoricensi Episcopo tibi & Ecclesiæ Cluniacensi humiliter & devotè donatam, authoritate Apostolica tam tibi quàm successoribus tuis perpetuis temporibus confirmamus & præsentis privilegii pagina communimus. Si quis igitur ausu temerario impiaque præsumptione, contra Deum & sanctos ejus Apostolos, contraque animam suam hoc nostræ Apostolicæ authoritatis privilegium in aliquo infringere tentaverit, incunctanter se noverit nostræ Apostolicæ maledictionis aculeo transpunctum, nostræ Apostolicæ excommunicationis telo perfossum, nostri etiam Apostolici anathematis gladio transverberatum nec nisi per dignam satisfactionem saluti pristinæ reparandum. Ei vero qui conservator extiterit, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiat, & apud districtum judicem, præmia æternæ pacis inveniat, Amen.
Ego Calixtus Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Datum Lateranis per manum Grisogoni, S. R. E. Diaconi Cardinalis, ac Bibliothecarii, V. Kalendas Januarii, Indict. XV. Incarnat. Dominicæ anno M. C. XXII. Pontificatus autem Domni Calixti secundi Papæ anno IV.
Calixtus Episcopus seruus seruorum Dei, charissimo in Christo filio Pontio Abbati Cluniacensi, eiusq. successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Religionis Monasticæ modernis temporibus speculum, in Galliarum partibus documētum, beati Petri Clvniacense Monasteriū, ab ipso suæ fundationis exordio Sedi Apostolicæ in ius proprium est oblatum. Proinde Patres nostri sanctæ recordationis Ioannes xj. & alij vsque ad nostra tempora Ecclesiæ Romanæ Pontifices, locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis prærogatiua donarunt, & vniuersa ei pertinentia priuilegiorum suorum sanctionibus munierunt. Propterea fili in Christo beatissime Ponti, quem nos in Viennensis Ecclesiæ regimine positi nostris per Dei gratiam manibus in Abbatem consecrauimus, & personam tuam, & locum, cui Deo auctore præsides, totis dilectionis visceribus amplectentes, quieti vestræ, & Ecclesiarum vestrarum attentius prouidentes, Ecclesiam S. Theodori de Rocha Bouecorit, cum omnibus pertinentiis suis, laudantibus ipsius Ecclesiæ Clericis, a venerabili fratre nostro Willermo Petragoricensi Episcopo tibi & Ecclesiæ Cluniacensi humiliter & deuote donatam, auctoritate Apostolica tam tibi quam successoribus tuis perpetuis temporibus confirmamus, & præsentis [ 582 ] priuilegij pagina communimus. Si quis igitur ausu temerario, impiaq. pręsumptione contra Deū, & sanctos eius Apostolos, contraque animā suam, hoc nostræ Apostolicæ auctoritatis priuilegium in aliquo infringere tentauerit, incunctanter se nouerit nostræ Apostolicæ maledictionis aculeo transpunctum, nostræ Apostolicæ excommunicationis telo perfossum, nostri etiam Apostolici anathematis gladio transsuerberatum, nec nisi per dignam satisfactionem saluti pristinæ reparandum. Ei ergo qui conseruator extiterit, sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiat, & apud districtū Iudicem præmia æternæ pacis inueniat, Amen.
Ego Calixtus Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. ff.
(Rota)
Datum Laterani per manum Grisogoni, Sanctę Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis, ac Bibliothecarij, V. Kal. Ianuar. Indict. XV. Pontificatus autem domni Calixti secundi Papæ, anno II.
CALIXTUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio PONTIO abbati Cluniacensi, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Religionis monasticæ modernis temporibus speculum, [ 1190A ] et in Galliarum partibus documentum B. Petri Cluniacense monasterium, ab ipso suæ fundationis exordio sedi apostolicæ in jus proprium est oblatum. Proinde patres nostri sanctæ recordationis Joannes XI et alii usque ad nostra tempora Ecclesiæ Romanæ pontifices, locum ipsum singularis dilectionis ac libertatis prærogativa donarunt, et universa ei pertinentia privilegiorum suorum sanctionibus munierunt. Propterea, fili in Christo beatissime Ponti, quem nos in Viennensis ecclesiæ regimine positi, nostris per Dei gratiam manibus in abbatem consecravimus: et personam tuam, et locum, cui Deo auctore præsides, totis dilectionis visceribus amplectentes, quieti vestræ, et ecclesiarum vestrarum, attentius providentes, ecclesiam [ 1190B ] S. Theodori de Rocha Bovecorit, cum omnibus pertinentiis suis, laudantibus ipsius ecclesiæ clericis, a venerabili fratre nostro Willelmo Petragoricensi episcopo, tibi, et ecclesiæ Cluniacensi humiliter et devote donatam, auctoritate apostolica tam tibi quam successoribus tuis, perpetuis temporibus confirmamus, et præsentis privilegii pagina communimus. Si quis igitur ausu temerario, impiaque præsumptione contra Deum, et sanctos ejus apostolos, contraque animam suam, hoc nostræ apostolicæ auctoritatis privilegium in aliquo infringere tentaverit, incunctanter se noverit nostræ apostolicæ maledictionis aculeo transpunctum, nostræ apostolicæ excommunicationis telo perfossum, nostri etiam apostolici anathematis gladio transverberatum, [ 1190C ] nec, nisi per dignam satisfactionem saluti pristinæ reparandum. Ei ergo qui conservator exstiterit, sit pax Domini Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiat, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniat. Amen.
Ego Calixtus catholicæ Ecclesiæ episcopus, subscripsi.
Datum Laterani per manum Chrysogoni S. R. E. diaconi cardinalis ac bibliothecarii, V Kal. Januar., indict. XV, pontificatus autem domni Calixti II papæ, anno secundo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio