Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Paschalis II     ||     1109, Iun. 2     ||     In provectionis tuae

Bull. Clun. 36, 1

PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. ad Pontium, per quod ei confirmat & successoribus omnia ab antecessoribus suis Pontificibus Monasterio Cluniacensi concessa, collata & confirmata.

CCLXXX. Ad Pontium abbatem Cluniacensem. - Confirmat ei et successoribus eius omnia ab antecessoribus suis pontificibus monasterio Cluniacensi concessa, collata et confirmata.
(Anno 1109, Iun. 2.)
[Bullar. Cluniac. 36.]

PASCHALIS Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Pontio Cœnobii Cluniacensis Abbati, salutem & Apostolicam benedictionem. In provectionis tuæ primordiis, fili carissime, deliberasti sedis Apostolicæ dulcedinem experiri, utrum eadem erga te permaneat, quæ circa prædecessorem tuum Hugonem egregiæ Religionis & sapientiæ virum usque in finem permansisse conspicitur. Postulasti enim ut quæ à prædecessoribus nostris eidem Abbati, vel ejus antecessoribus concessa sunt, tibi quoque concedere debeamus. Magna quidem postulatio est, & Sedis Apostolicæ consuetudini minus accommoda: non enim aut absentibus, aut minus perspicuis personis solent ista concedi. Et licet nobis ex parte jam notus sis; non tamen adhuc in te adeò fulgidum specimen prudentiæ aut Religionis enituit. Cæterùm supradicti prædecessoris tui prærogativa præcellens, & melior spes quam de indole tua per Dei gratiam gerimus, fratrum etiam, qui te in Patrem elegerunt, virorum utique Religiosorum ac sapientum postulationi tuæ conjuncta precatio nostram circa te benignitatem tanta affectione deflexerunt, ut rationabili petitioni tuæ etiam absentis nihil ad præsens negare deliberemus. Confidimus enim & te largiente Domino prænominati Abbatis studiis institurum, & eosdem fratres in ejus disciplina laudabili perpetuò permansuros; ut, sicut in præterito tempore, ita etiam in futurum sanctæ Religionis exempla de Cluniacensi Cœnobio diffundantur. Hac igitur spe, hac per Dei gratiam confidentia freti tibi, carissime fili, tuisque legitimis successoribus, & per vos Cluniacensi Cœnobio conferimus, concedimus, confirmamus quæcumque ab antecessoribus nostris collata, concessa, & confirmata, vel per privilegia Sedis Apostolicæ, vel per alia authentica munimina dignoscuntur. Si qua igitur Ecclesiastica, sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temerè venire tentaverit, secundò, tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo corpore ac sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Cœnobio justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
Scriptum per manum Rainerii Scriniarii Regionarii, & Notarii sacri Palatii.
Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Datum Romæ in Porticu beati Petri per manum Joannis S. Rom. Ecclesiæ Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarii IV. nonas Junii, Indictione secunda, Incarnationis Dominicæ anno M. C. IX. Pontificatus autem Domni Paschalis secundi Papæ anno X.
Bullata in plumbo pensilis, cum filis sericis Rubei croceique colorum, non retortis.
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PONTIO cœnobii Cluniacensis abbati, salutem et apostolicam benedictionem. [ 260B ]
In provectionis tuæ primordiis, fili charissime, deliberasti sedis apostolicæ dulcedinem experiri, utrum eadem erga te permaneat, quæ circa prædecessorem tuum Hugonem egregiæ religionis et sapientiæ virum usque in finem permansisse conspicitur. Postulasti enim ut quæ a prædecessoribus nostris eidem abbati, vel eius antecessoribus concessa sunt, tibi quoque concedere debeamus. Magna quidem postulatio est, et sedis apostolicæ consuetudini minus accommoda: non enim aut absentibus, aut minus perspicuis personis solent ista concedi. Et licet nobis ex parte iam notus sis, non tamen adhuc in te adeo fulgidum specimen prudentiæ aut religionis enituit. Cæterum supradicti prædecessoris tui prærogativa præcellens, et melior spes quam de [ 260C ] indole tua per Dei gratiam gerimus, fratrum etiam, qui in te patrem elegerunt, virorum utique religiosorum ac sapientum postulationi tuæ coniuncta precatio nostram circa te benignitatem tanta affectione deflexerunt, ut rationabili petitioni tuæ etiam absentis, nihil ad præsens negare deliberemus. Confidimus enim et te largiente Domino prænominati abbatis studiis institutum et eosdem fratres in eius disciplina laudabili perpetuo permansuros; ut, sicut in præterito tempore, ita etiam in futurum sanctæ religionis exempla de Cluniacensi cœnobio diffundantur. Hac igitur spe, hac per Dei gratiam confidentia freti, tibi, charissime fili, tuisque legitimis successoribus, et per vos Cluniacensi cœnobio conferimus, [ 260D ] concedimus, confirmamus quæcunque ab antecessoribus nostris collata, concessa et confirmata, vel per privilegia sedis apostolicæ vel per alia authentica munimina dignoscuntur. Si qua igitur ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subiaceat. Cunctis [ 261A ] autem eidem cœnobio iusta servantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum iudicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii sacri palatii.
Ego Paschalis catholicæ Ecclesiæ episcopus.
Datum Romæ in porticu Beati Petri per manum Ioannis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, IV Nonas Iunii, indictione secunda, Incarnationis Dominicæ anno 1109, pontificatus autem domni Paschalis secundi papæ anno X.
(Bullata in plumbo pensilis, cum filis sericis rubei croceique colorum, non retortis.)
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio