Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Paschalis II     ||     1107, Aug. 4     ||     Desiderium quod ad religionis

Bull. Clun. 35, 2

PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. ad sanctum Hugonem, per quod beati Vulmari Monasterium statuit sub ordinatione Abbatum Cluniacensium perpetuo mansurum, quod idem de Menatensi Monasterio firmat. Vultque alieni Cœnobii Monachum quemlibet, qui pro melioratione vitæ Cluniacum expetierit licenter suscipi.

Confirmatio S. Wlmari per domnum Paschalem II. Papam.
An. 1107.
Charta cxxxii.

CCXXIX. Ad Hugonem abbatem Cluniacensem. — Sancti Wlmari abbatiam illi subjicit corrigendam. Ejus abbates in perpetuum ab abbatibus Cluniacensibus constituantur. Cuivis monacho liceat ad Cluniacense cœnobium transire.
(Anno 1107, Aug. 4.)
[MANSI, Concil., XX, 1040.]

PASCHALIS Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Hugoni Cluniacensi Abbati, salutem & Apostolicam benedictionem. Desiderium quod ad religiosum propositum & animarum salutem pertinere monstratur, sine aliqua est authore Deo dilatione complendum. Venerabilis siquidem frater noster Joannes Morinorum Episcopus, petente Eustachio Bononiensi Comite, sancti Vulmari Abbatiam sollicitudini tuæ, carissime frater Hugo, corrigendam, & in perpetuum vel à te, vel à tuis successoribus ordinandam commisit. Et nos ergo juxta ejus desiderium ac deliberationem præsentis decreti assertione sancimus, ut idem beati Vulmari Monasterium semper in tua tuorumque successorum ordinatione permaneat; nec alius illic Abbas constituatur, nisi qui vestra fuerit deliberatione provisus. Idem etiam de Menatensi Monasterio constituimus, quod jamdiu in vestra ordinatione permansit. Præterea quoniam omnipotens Deus, & ante nostra tempora & in diebus nostris præcipuam religionis Monasticæ disciplinam in vestro dignatus est Monasterio conservare; hanc vobis prærogativam concedimus, ut quisquis ad vos alieni Monasterij Monachus pro vitæ melioratione transierit, licenter recipiatur, remotis prioris loci querimoniis; ut largiente Domino salutis, quam quærere videtur apud vos, potiatur effectu. Si quis verò temerario ausu his salutiferis constitutionibus obviam ire præsumpserit, Apostolicæ indignationis ultione plectatur, & communionis Ecclesiasticæ periculum patiatur.
Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Datum apud Aquam Bellam per manum Joannis S. R. Ecclesiæ Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarii II. Nonas Augusti, indict. XV. anno M. C. VII. Pontificatus autem Domni Paschalis secundi Papæ, anno octavo.
Bullata in plumbe Pensili cum filis sericis rubei & crocei Colorum non retortis.
Paschalis Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri Hvgoni Cluniacensi Abbati salutem & Apostolicam benedictionem. Desiderium, quod ad religiosum propositum, & animarum salutem pertinere monstratur, sine aliqua est, auctore Deo, dilatione complēdum. Venerabilis siquidem frater noster Ioannes Morinorum Episcopus, petente Eustachio Bononiensi Comite, S. Wlmari Abbatiam sollicitudini tuæ, carissime frater Hvgo, corrigendam commisit. Et nos ergo iuxta eius desiderium ac deliberationē præsentis Decreti assertione sancimus, vt idem beati Wlmari Monasteriū, sēper in tua, tuorūq. successorum ordinatione permaneat. Nec alius illic Abbas constituatur, nisi qui vestra fuerit deliberatione prouisus. Idem etiam de Menatensi Monasterio constituimus, quod iam diu in vestra ordinatione permansit. Præterea, quoniam omnipotens Deus, & ante nostra tēpora, & in diebus nostris, præcipuam Religionis Monasticæ disciplinam in vestro dignatus est Monasterio conseruare, hanc [ 541 ] vobis prærogatiuam concedimus, vt quisquis ad vos alieni Monasterij Monachus pro vitæ melioratione transierit, licenter recipiatur, remotis prioris loci querimoniis, vt, largiente Domino, salutis, quam quærere videtur, apud vos potiatur effectu. Si quis vero temerario ausu his salutiferis constitutionibus obuiam ire præsumpserit, Apostolicæ indignationis vltione plectatur, & communionis Ecclesiasticæ periculum patiatur.
Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcopus S.
(Monogramme) [Rota - Bene valete]
Datum apud Aquam-bellam per manum Ioānis S.R.E. Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarij, II. Non. Aug. Indict. XV. Incarnat. Dominicæ anno MCVII. Pontificatus autem domni Paschalis Papæ secundi anno IX.
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili [ 226A ] fratri HUGONI Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem. Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, sine aliqua est, auctore Deo, dilatione complendum. Venerabilis siquidem frater noster Joannes Morinorum episcopus, petente Eustachio Bononiensi comite, Sancti Wlmari abbatiam sollicitudini tuæ, charissime frater Hugo, corrigendam commisit. Et nos ergo juxta ejus desiderium ac deliberationem, præsentis decreti assertione sancimus, ut idem Beati Wlmari monasterium, semper in tua tuorumque successorum ordinatione permaneat; nec alius illic abbas substituatur nisi qui vestra fuerat deliberatione provisus. Idem etiam de Menatensi monasterio constituimus, quod jam diu [ 226B ] in vestra ordinatione permansit. Præterea quoniam omnipotens Deus, et ante nostra tempora, et in diebus nostris, præcipuam religionis monasticæ disciplinam in vestro dignatus est monasterio conservare, hanc vobis prærogativam concedimus ut quisquis ad vos alieni monasterii monachus pro vitæ melioratione transierit, licenter recipiatur, remotis prioris loci querimoniis, ut, largiente Domino, salutis quam quærere videtur apud vos potiatur effectu. Si quis vero temerario ausu his salutiferis constitutionibus obviam ire præsumpserit, apostolicæ indignationis ultione plectatur, et communionis ecclesiasticæ periculum patiatur.
Ego Paschalis, catholicæ Ecclesiæ episcopus, subscripsi. [ 226C ]
Datum apud Aquambellam per manum Joannis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, II Nonas Augusti, indictione XV, Incarnationis Dominicæ anno 1107, pontificatus autem domni Paschalis papæ II anno IX.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio