Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Paschalis II     ||     1107, Feb. 8     ||     Religioni vestrae per

Bull. Clun. 34, 2

PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. ad sanctum Hugonem, cui confirmat omnia pertinentia ad Cluniense Cœnobium à prædecessoribus suis jam confirmata, ac etiam ea quæ tempore suo eidem sunt acquisita, quæ hîc recenset.

Priuilegium Paschalis II. Papæ, de Monasterio S. Albani, & Altichica, & quibusdam Prioratibus, & Ecclesiis Parrochialibus.
An. 1106.

CCIV. Ad Hugonem abbatem Cluniacensem. - Confirmat Cluniacensium iura et possessiones.
(Anno 1107, Febr. 8.)
[MANSI, Concil., XX, 1039.]

PASCHALIS Episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo fratri Hugoni Cluniensi Abbati, salutem & Apostolicam benedictionem. Religioni vestræ per omnipotentis Dei gratiam Sedis Apostolicæ benignitas gratulatur, quoniam plerisque in locis largiente Domino, per vestræ sollicitudinis studium, ubi nulla fuerat instituta, ubi defecerat per Galliarum partes est restituta Religio. Eapropter sicut ab ipsis Cœnobii vestri primordiis, ita largiente Domino usque in finem vos tanquam carissimos filios Apostolicæ Sedis tuetur auctoritas. Omnia igitur ad vestrum Cœnobium pertinentia, sicut à prædecessoribus nostris munita sunt, ita & nos Apostolicæ Sedis auctoritate munimus. In quibus ea propriis vocabulis exprimenda duximus, quæ temporibus nostris per Dei gratiam adquisita, & vestri regiminis dispositioni subjecta noscuntur: Monasterium videlicet sancti Albani à Burchardo Episcopo datum in suburbio Basileæ urbis. In eodem Episcopatu Monasterium de Altichlica à Frederico Comite, per supra dicti Episcopi sollicitudinem in manus vestras abdicatum atque concessum. In Bisuntino Episcopatu Monasterium Vallis clusæ, quod profectò Romani juris per Pontium Episcopum nostro vobis favore concessum est. In Episcopatu Tarvanensi Monasterium sancti Michaëlis de Vvasto. In Episcopatu Arvernensi Ecclesiam sancti Juliani de Salzeto, Ecclesiam sancti Martini de Mutiniaco, Ecclesiam sancti Amandi juxta fluvium Arteram; quas tres Ecclesias Durannus Episcopus vobis indulsit: Ecclesiam sanctæ Mariæ de Cogniaco, Ecclesiam sancti Martini de Santiniaco, Ecclesiam sanctæ Mariæ de Chirmaco, Ecclesiam de Lingiaco, Ecclesiam de Cromeda, Ecclesiam sancti. Amandini, quas sex Ecclesias Vvillelmus vobis concessit Episcopus: Ecclesiam sancti Desiderii, Ecclesiam sancti Martini de Carmis, Ecclesiam sancti Hilarii juxta fluvium Morgiam; quas tres Ecclesias Petrus Arvernensis Episcopus vobis concessit. In Episcopatu Lugdunensi Ecclesiam de Selinnaco, Ecclesiam sancti Germani in Brixia; quas duas Ecclesias Hugo Archiepiscopus dedit vobis. In Episcopatu Bellicensi Ecclesiam de Pariaco, Ecclesiam de Camilliaco, Ecclesiam de Primasello, Ecclesiam sancti Bauldelii, Ecclesiam de Conziaco, Ecclesiam de Rossellione, Ecclesiam [ 35/1 ] de Prumiliaco, Ecclesiam sanctæ Agathæ de Rumiliaco, Ecclesiam de Ymnimonte cum appendiciis suis, hæ siquidem Ecclesiæ concessæ sunt vobis à Pontio Bellicensi Episcopó. Juxta urbem Tarentasiam Ecclesiam S. Martini à Bosone Episcopo concessam. In Episcopatu Genevensi Ecclesiam de bona Vvarta, Ecclesiam de Doaliendis, Ecclesiam de Hasneriis, Ecclesiam sancti Joannis de Gonellis. Hæc nimirùm omnia vestro Cœnobio tanquam membra capiti adhærentia nos in perpetuum sub jure ac regimine tam tuo, quàm successorum tuorum persistere præsentis paginæ assertione sancimus, ne ulli omninò hominum liceat hæc vestræ subjectioni subtrahere, & à Cluniensis Monasterij jure quibuslibet occasionibus alienare. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hanc constitutionis nostræ paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit secundò tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinùs & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Datum apud villam sancti Ypoliti per manum Joannis S.R. Ecclesiæ Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarii VI. Idus Februarii, indict. XV. Incarnationis Dominicæ, anno M. C. VI. Pontificatus autem Domni Paschalis, secundi Papæ, anno VIII.
Paschalis Episcopus seruus seruorum Dei, reuerendissimo fratri Hvgoni Cluniacensi Abbati, salutem & Apostolicam benedictionem. Religioni vestræ, per omnipotentis Dei gratiam Sedis Apostolicæ benignitas gratulatur: quoniam plerisque in locis, largiente Domino, per vestræ sollicitudinis studium, vbi nulla fuerant instituta, vbi defecerat per Galliarum partes, est restituta Religio. Eapropter, sicut ab ipsis Cœnobij vestri primordiis, ita largiente Domino vsque in finem, vos tanquam carissimos filios Apostolicæ Sedis tuetur auctoritas. Omnia igitur ad vestrum Cœnobium pertinentia, sicut a prædecessoribus vestris munita sunt, ita & nos auctoritate Apostolicæ Sedis munimus. In quibus ea propriis vocabulis exprimenda duximus, quæ temporibus nostris per Dei gratiam adquisita, & vestri regiminis dispositioni subiecta noscuntur. Monasterium videlicet sancti Albani a Burcardo Episcopo datum in suburbio Basileæ vrbis. In eodem Episcopatu Monasterium Altichica a Frederico Comite per supradicti Episcopi sollicitudinem in manus vestras abdicatum atque concessum. In Bisuntino Episcopatu, Monasterium Vallis-clusæ, quod profecto Romani iuris per Pontium Episcopum nostro vobis fauore concessum est. In Episcopatu Taruanensi, Monasterium S. Michaelis de Wasto. In Episcopatu Aluernensi, Ecclesia S. Iuliani de Salceto, Ecclesia S. Martini de Mutiniaco, Ecclesia S. Amandi iuxta fluuium Arteram: quas tres Ecclesias Durannus Episcopus vobis indulsit. Ecclesia S. Mariæ de Cogniaco, Ecclesia S. Martini de Santiniaco, Ecclesia S. Mariæ de Chiniaco, Ecclesia de Luignaco, Ecclesia de Cromeda, Ecclesia S. Amandini: quas sex Ecclesias Willelmus vobis concessit Episcopus. Ecclesia S. Desiderij, Ecclesia S. Martini, Ecclesia S. Hilarij iuxta fluuium Morgiam: quas tres Ecclesias Petrus Aruernensis Episcopus vobis concessit. In Episcopatu Lugdunensi, Ecclesia de Seluenaco, Ecclesia S. Germani in Brexia, quas duas Ecclesias Hugo Archiepiscopus dedit vobis. In Episcopatu Belicensi, Ecclesia de Pariaco, Ecclesia de Camulliaco, Ecclesia de Primacello, Eccl. S. Baudelij, Eccl. de Cōziaco, Eccl. de Resellione, Ecclesia de Prumiliaco, Eccl. S. Agathæ de Rumiliaco, Ecclesia de Enimunte cū appendiciis suis: hæ siquidem Ecclesiæ concessæ sunt vobis a Pontio Belicensi Episcopo. Iuxta vrbem Tharentasiam Ecclesia S. Martini a Bosone Episcopo concessa. In Episcopatu Geneuensi Ecclesia de Bonewaita, Ecclesia de Draliendes, Ecclesia de Asneriis, Ecclesia S. Ioānis de Gouelliis. Hæc nimirum omnia vestro Cœnobio, tanquam membra capiti adhęrentia, nos in perpetuum sub iure ac regimine tam tuo, quam successorum tuorum persistere, præsentis paginæ assertione sācimus, ne vlli omnino hominum liceat hæc vestrę subiectioni subtrahere, & a Cluniacēsis Monasterij iure quibuslibet occasionibus alienare. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica secularisve persona, hanc constitutionis nostræ paginam sciens, contra eam temere venire tētauerit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis, honorisque sui dignitate [ 538 ] careat, reamque se diuino iudicio de perpetrata iniquitate cognoscat, & a sanctissimo corpore & sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ vltioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatinus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Iudicem, præmia æternæ pacis inueniant, Amen.
Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcopus ff.
(Monogramme) [Rota - Bene valete]
Datū apud villam sancti Hippolyti, per manū Ioānis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarij, VI. Idus Februarij, Indict. XV. Incarn. Dominicæ anno MCVI. Pontificatus autem domni Paschalis II. anno VIII.

PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo fratri HUGONI Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Religioni vestræ per omnipotentis Dei gratiam sedis apostolicæ benignitas gratulatur. Quoniam plerisque in locis, largiente Domino, per vestræ sollicitudinis studium, ubi nulla fuerat instituta, [ 204D ] ubi defecerat per Galliarum partes, est restituta religio. Eapropter, sicut ab ipsis cœnobii vestri primordiis, ita largiente Domino usque in finem, vos tanquam charissimos filios apostolicæ sedis tuetur auctoritas. Omnia igitur ad vestrum cœnobium pertinentia, sicut a prædecessoribus nostris munita sunt, ita et nos auctoritate apostolicæ sedis minimus. In quibus ea propriis exprimenda duximus vocabulis, quæ temporibus nostris per Dei granam acquisita, et vestri regiminis dispositioni subiecta noscuntur. [ 205A ]
(Enumerantur. Tum:)
Hæc nimirum omnia vestro cœnobio, tanquam membra capiti adhærentia, nos in perpetuum sub iure ac regimine tam tuo quam successorum tuorum [ 205A ] persistere, præsentis paginæ assertione sancimus. Nec ulli omnino hominum liceat hæc vestræ subiectioni subtrahere, et a Cluniacensis monasterii iure quibuslibet occasionibus alienare. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, hanc constitutionis nostræ paginam sciens, etc., ut in aliis quibusdam epistolis.
Ego Paschalis, catholicæ Ecclesiæ episcopus, subscripsi.
Datum apud villam Sancti Hippolyti, per manum Ioannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, VI Idus Februarii, indict. XV, Incarnationis Dominicæ anno 1106, pontificatus autem domni Paschalis II anno VIII.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio