Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Paschalis II     ||     1107, Feb. 2     ||     Sicut praedecessores nostri

Bull. Clun. 34, 1

PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. ad sanctum Hugonem & fratres Cluniacenses, quo concedit ut nullus pedaticum aut aliud quid exigere possit ab his qui Cluniacum eunt aut exinde redeunt, infra quosdam limites quos hîc notat.

CXCIX. Ad Hugonem Cluniacensem abbatem. - Vetat ne pedaticum quis vel aliud quidquam exigere possit ab his qui Cluniacum eunt, vel inde exeunt, infra terminos designatos. [ 201D ]
(Anno 1107, Feb. 2.)
[BOUQUET, Recueil, XV, 34.]

PASCHALIS Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Hugoni Cluniacensi Abbati, & universis ejusdem congregationis fratribus, salutem & Apostolicam benedictionem. Sicut prædecessores nostri Apostolicæ Sedis Pontifices vestræ paci ac libertati tam præceptis, quam etiam scriptis providere curaverunt; sic & nos per Dei gratiam volumus ac debemus. Eapropter inter cætera vestræ pacis atque immunitatis [ 34/2 ] decreta hoc decernimus ac mandamus, & præcipiendo determinamus, ut à Matiscone usque Cluniacum: à sancta Maria de Bosco usque Cluniacum: à Carella usque Cluniacum: à monte sancti Vincentii usque Cluniacum; à Juliaco usque Cluniacum: à Bellojoco usque Cluniacum: à Branceduno, sive Trinorchio usque Cluniacum, scilicet neque à mediis horum terminorum per paria spatia viis usque Cluniacum nullus hominum præsumat pedaticum levare, aut novam aliquam exactionem facere super Cluniacum euntes vel inde redeuntes, nec eorum personas pervadere, vel tes eorum auferre, vel ipsos capere. Eum autem qui hanc legem scienter infregerit, ab introitu Ecclesiarum arcendum censemus, donec de commisso Cluniacensi Abbati vel ipsi Conventui satisfaciat.
Datum Cabilone IV. Nonas Februarii, indictione decima quinta, anno Dominicæ Incarnationis M. C. VI. Bullata in plumbo pensili cum simplici cordula.
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI Cluniacensi abbati, et universis eiusdem congregationis fratribus, salutem et apostolicam benedictionem.
Sicut prædecessores nostri apostolicæ sedis pontifices, vestræ paci ac libertati tam præceptis quam etiam scriptis providere curaverunt, sic et nos per Dei gratiam volumus ac debemus. Ea propter, inter cætera vestræ pacis atque immunitatis decreta, hoc decernimus ac mandamus, et præcipiendo determinamus, ut a Matiscone usque Cluniacum, a S. Maria de Bosco usque Cluniacum, a Corella usque Cluniacum, a Monte S. Vincenti usque Cluniacum, a [ 202A ] Juliaco usque Cluniacum, a Belloioco usque Cluniacum, a Branceduno sive Trinorchio usque Cluniacum, scilicet neque a mediis horum terminorum per paria spatia viis usque Cluniacum, nullus hominum præsumat pedaticum levare aut novam aliquam exactionem facere super Cluniacum euntes aut inde redeuntes, nec eorum personas pervadere, vel res eorum auferre vel ipsos capere. Eum autem qui hanc legem scienter infringerit, ab introitu ecclesiæ arcendum censemus, donec de commisso Cluniacensi abbati vel ipsi conventui satisfaciat.
Datum Cabilone, IV Nonas Februarii, indictione XV, anno Dominicæ Incarnationis 1106.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio