Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Paschalis II     ||     1102, Nov.      ||     Quia documentis apostolicis

Bull. Clun. 33, 1 n. 2

PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. pro Abbatia Vizeliacensi, cujus omnia bona confirmat sub obedientia Abbatum Cluniacensium, quibus perpetuò ipse sicut & sui prædecessores vices suas committit quoad jurisdictionem Episcopalem in ipso Monasterio Vizeliacensi, & in Ecclesiis quæ sunt in adjacenti villa.

Priuilegium Gerardi comitis, & Domnæ Bertæ vxoris suæ de Abbatia Verzeliacensi, & de multis locis in diuersis diœcesibus.

LXXXIII. Ad Altardum abbatem Vizeliacensem. — Privilegium Vizeliacense.
(Anno 1102, Nov.)
[MANSI, Concil. XX, 1028.]

PASCHALIS Episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri Altardo Abbati Verzeliacensis Cœnobii, [ 33/2 ] ejusque legitimis successoribus in perpetuum. Quia documentis Apostolicis regendus est ordo Ecclesiasticus oportet ut grex dominicus impigro animo, assidua vigilantia custodiatur & gubernetur: ut autem Prælatorum vigilantium nulla vox, nulla tenebrarum hora opprimat vel confundat, charitas, quæ Deus est, quæ præter unum alterum nescit, omnibus viribus tota mente diligenda est & tuenda; quoniam verò nullis præcedentibus meritis, sed sola omnipotentis Dei gratia in Ecclesia locum Petri obtinemus, necesse est ut omnibus superimpendamus Ecclesiis, maximè his quæ juris beati Petri esse noscuntur, & quæ affectu filiali invocant consilium & auxilium matris suæ. Quia igitur dilectio fraternitatis vestræ postulavit privilegium Monasterio Virziliaco fieri, cujus regimen authore Deo vobis commissum est, quod fundatores ipsius Gerardus Comes vir nobilissimus, & uxor ejus Berta, pia devotione & testamenti confirmatione beato Petro Apostolorum Principi obtulerunt, nos precibus vestris assensum præbentes authoritate Apostolica per præsens privilegium confirmamus atque statuimus, ut nulli Imperatorum, nulli unquam Regum, nulli Comitum, nulli Antistitum, nulli cuiquam alii de rebus quæ jam dicto Monasterio à prædictis fundatoribus vel ab aliis Deum timentibus, oblatæ vel concessæ sunt, vel deinceps conferendæ, sub qualibet occasionis specie liceat minuere, vel auferre, vel ablatas retinere. Inter quæ nominatim eidem Monasterio confirmamus: in Episcopatu Eduensi Ecclesiam sancti Petri juxta fluvium Chore sitam, Varginiacum villam cum omnibus appendiciis suis, & Ecclesia sancti Sulpitii. Dorneciacum villam cum universis adjacentiis, & Ecclesia sancti Petri. Flaiacum villam cum Ecclesia sancti Symphoriani & omnibus eorum appendiciis. Ecclesiam sancti Sulpitii de Asinariis. Ecclesiam sancti Germani de Fontiniaco. Ecclesiam sancti Petri de Blanniaco. Ecclesiam sancti Georgii de Insula. Ecclesiam sancti Syagrii de Flagiaco cum omnibus earum pertinentiis, Villam sancti Leodegarii de Morvenno cum Ecclesia ejusdem Martyris & universis eorum adjacentiis. In eodem territorio Ecclesiam sancti Andocii. In Episcopatu Antissidorensi Ecclesiam sancti Adriani de Maliaco villa cum capellis in eadem Parrochia sitis. In Episcopatu Nivernensi Ecclesiam sancti Petri de Longiaco, Ecclesiam sancti Silvestri de Varenniis, Ecclesiam sancti Martini de Tauriaco, Ecclesiam sancti Petri de Luperciaco villa. In Episcopatu Matisconensi Ecclesiam sanctæ Mariæ de Coblenis. In Episcopatu Arvernensi Ecclesiam sancti Germani, Ecclesiam sancti Cypriani, Ecclesiam sancti Leodegarii de Vendac, Ecclesiam sanctæ Mariæ Magdalenæ de Claromonte cum universis earum appendiciis. In Archiepiscopatu Bituricensi Ecclesiam sancti Andreæ de Taciaco; Ecclesiam sanctæ Mariæ Magdalenæ de Rufiaco, Ecclesiam sancti Sulpitii de Salzelis cum omnibus easdem pertinentibus. In Episcopatu Pictaviensi Ecclesiam Dei dilectricis sanctæ Mariæ Magdalenæ juxta Mirebellum castrum. Ex altera parte ejusdem castri Ecclesiam sanctæ Radegundis de Burgonnio. In territorio Toarcensi Ecclesiam sancti Germani & Ecclesiam sanctæ Mariæ de Spisis. In Episcopatu Sanctonensi Ecclesiam sanctæ Mariæ Magdalenæ de Ferrariis. In Archiepiscopatu Sevonensi Ecclesiam sanctæ Mariæ de Villari Monasterio, Ecclesiam castri Fliscardi, Ecclesias castri Moreti & Ecclesiam Senardi villæ cum omnibus earum appendiciis. In Episcopatu Belvacensi Ecclesias Bublis castri, Ecclesiam sancti Remigii, Ecclesiam sanctæ Mariæ Magdalenæ de Merloto, & Ecclesias Borinellis villæ cum omnibus earum pertinentiis. In Episcopatu Noviomensi, in castro quod Ham vocatur, Ecclesiam sanctæ Mariæ Magdalenæ. In villari Sylva Ecclesias ejusdem Dei dilectricis [ 34/1 ] cum universis earum appendiciis. In eadem Diœcesi Ecclesias de Ingulos. Præterea statuimus, ut consecratio Monasterij ipsius, & Ecclesiarum quæ sunt in circumadjacenti villa, ordinationis quoque Monachorum & Clericorum, consilio Abbatum Cluniacensium, quibus prædecessores nostri & vos perpetualiter concessimus vices nostras in jam dicto Monasterio, ibidem fiant, aut ubi ipsi Abbates maluerint. Chrisma quoque & oleum sanctum à quo maluerint Catholico Episcopo accipiant. Ecclesiæ verò ejusdem Monasterij per diverversas Provincias constitutæ, & earum Altaria ab Episcopis, in quorum Diœcesi sunt, consecrentur. Sacerdotes etiam & Clerici ordinentur, & ab eis chrisma & oleum sanctum accipiant, si gratiam Romanæ Sedis habuerint, & gratis ac sine pravitate aliqua dare voluerint; sin aliàs à quo maluerint Catholico Episcopo accipiant. Obeunte te ejusdem loci Abbate, vel quocunque successorum tuorum nullus ibi eligatur violentia vel aliqua subreptionis astutia, sed quem fratres communi consensu, vel pars fratrum sanioris Concilii, prædictorum Cluniacensium Abbatum præcepto secundùm regulam beati Benedicti elegerint. Electus verò, aut à Romano Pontifice, aut eorumdem Abbatum consilio consecretur. Ipsius autem Diœcesis Episcopo, nisi ab Abbate ipsius Monasterij invitatus fuerit, stationes agere publicas, aut privatas Missas celebrare in eodem Monasterio non licet. Donationem quoque vel subjectionem seu potestatem interdicendi in eodem Cœnobio, & circumadjacenti villa nullam habeat. Decrevimus etiam ut nulli omnino hominum liceat Cœnobium ipsum perturbare vel inquietare, seu vexationibus servos Dei fatigare, vel ejus possessiones auferre vel minuere, sed omnia in integrum conserventur eorum usibus, pro quorum sustentatione & gubernatione eidem Monasterio sunt concessa. Ad indicium quoque hujus libertatis Apostolicæ Sedi, cujus juris esse dignoscitur libram argenti per singulos annos persolvat. Si quis autem sciens contra hujus nostri decreti paginam agere tentaverit, secundo vel tertio admonitus, nisi resipuerit, à sacratissimo Corpore & Sanguine Domini nostri Jesu Christi alienus fiat. Qui verò observator fuerit, sanctorum Apostolorum Petri & Pauli benedictionem percipiat, & in futuro Sanctorum consortio perfrui mereatur. Omnipotens Deus, qui est vera salus & vera custodia, te & congregationem tibi creditam protegat & defendat, & per intercessionem beatæ Mariæ Magdalenæ, quæ cum fonte lachrymarum ad fontem misericordiæ Christum pervenit ad finem qui non finitur, pervenire concedat.
Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Datum Beneventi per manus Galteri Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis, anno Dominicæ Incarnationis M.C.III. mense Novembri, indictione XI. Pontificatus ejusdem secundi Paschalis Papæ, anno quarto.
PASCHALIS Episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri Altardo Abbati Verzeliacensis Cœnobii, ejusque legitimis successoribus in perpetuum. Quia documentis Apostolicis regendus est ordo Ecclesiasticus oportet ut grex dominicus impigro animo, assidua vigilantia custodiatur & gubernetur: ut autem Prælatorum vigilantium nulla vox, nulla tenebrarum hora opprimat vel confundat, charitas, quæ Deus est, quæ præter unum alterum nescit, omnibus viribus tota mente diligenda est & tuenda; quoniam verò nullis præcedentibus meritis, sed sola omnipotentis Dei gratia in Ecclesia locum Petri obtinemus, necesse est ut omnibus superimpendamus Ecclesiis, maximè his quæ juris beati Petri esse noscuntur, & quæ affectu filiali invocant consilium & auxilium matris suæ. Quia igitur dilectio fraternitatis vestræ postulavit privilegium Monasterio Virziliaco fieri, cujus regimen authore Deo vobis commissum est, quod fundatores ipsius Gerardus Comes vir [ 134 ] nobilissimus, & uxor ejus Berta, pia devotione & testamenti confirmatione beato Petro Apostolorum Principi obtulerunt, nos precibus vestris assensum præbentes authoritate Apostolica per præsens privilegium confirmamus atque statuimus, ut nulli Imperatorum, nulli unquam Regum, nulli Comitum, nulli Antistitum, nulli cuiquam alii de rebus quæ jam dicto Monasterio à prædictis fundatoribus vel ab aliis Deum timentibus, oblatæ vel concessæ sunt, vel deinceps conferendæ, sub qualibet occasionis specie liceat minuere, vel auferre, vel ablatas retinere. Inter quæ nominatim eidem Monasterio confirmamus: in Episcopatu Eduensi Ecclesiam sancti Petri juxta fluvium Chore sitam, Varginiacum villam cum omnibus appendiciis suis, & Ecclesia sancti Sulpitii. Dorneciacum villam cum universis adjacentiis, & Ecclesia sancti Petri. Flaiacum villam cum Ecclesia sancti Symphoriani & omnibus eorum appendiciis. Ecclesiam sancti Sulpitii de Asinariis. Ecclesiam sancti Germani de Fontiniaco. Ecclesiam sancti Petri de Blanniaco. Ecclesiam sancti Georgii de Insula. Ecclesiam sancti Syagrii de Flagiaco cum omnibus earum pertinentiis, Villam sancti Leodegarii de Morvenno cum Ecclesia ejusdem Martyris & universis eorum adjacentiis. In eodem territorio Ecclesiam sancti Andocii. In Episcopatu Antissidorensi Ecclesiam sancti Adriani de Maliaco villa cum capellis in eadem Parrochia sitis. In Episcopatu Nivernensi Ecclesiam sancti Petri de Longiaco, Ecclesiam sancti Silvestri de Varenniis, Ecclesiam sancti Martini de Tauriaco, Ecclesiam sancti Petri de Luperciaco villa. In Episcopatu Matisconensi Ecclesiam sanctæ Mariæ de Coblenis. In Episcopatu Arvernensi Ecclesiam sancti Germani, Ecclesiam sancti Cypriani, Ecclesiam sancti Leodegarii de Vendac, Ecclesiam sanctæ Mariæ Magdalenæ de Claromonte cum universis earum appendiciis. In Archiepiscopatu Bituricensi Ecclesiam sancti Andreæ de Taciaco; Ecclesiam sanctæ Mariæ Magdalenæ de Rufiaco, Ecclesiam sancti Sulpitii de Salzelis cum omnibus easdem pertinentibus. In Episcopatu Pictaviensi Ecclesiam Dei dilectricis sanctæ Mariæ Magdalenæ juxta Mirebellum castrum. Ex altera parte ejusdem castri Ecclesiam sanctæ Radegundis de Burgonnio. In territorio Toarcensi Ecclesiam sancti Germani & Ecclesiam sanctæ Mariæ de Spisis. In Episcopatu Sanctonensi Ecclesiam sanctæ Mariæ Magdalenæ de Ferrariis. In Archiepiscopatu Sevonensi Ecclesiam sanctæ Mariæ de Villari Monasterio, Ecclesiam castri Fliscardi, Ecclesias castri Moreti & Ecclesiam Senardi villæ cum omnibus earum appendiciis. In Episcopatu Belvacensi Ecclesias Bublis castri, Ecclesiam sancti Remigii, Ecclesiam sanctæ Mariæ Magdalenæ de Merloto, & Ecclesias Borinellis villæ cum omnibus earum pertinentiis. In Episcopatu Noviomensi, in castro quod Ham vocatur, Ecclesiam sanctæ Mariæ Magdalenæ. In villari Sylva Ecclesias ejusdem Dei dilectricis cum universis earum appendiciis. In eadem Diœcesi Ecclesias de Ingulos. Præterea statuimus, ut consecratio Monasterij ipsius, & Ecclesiarum quæ sunt in circumadjacenti villa, ordinationis quoque Monachorum & Clericorum, consilio Abbatum Cluniacensium, quibus prædecessores nostri & vos perpetualiter concessimus vices nostras in jam dicto Monasterio, ibidem fiant, aut ubi ipsi Abbates maluerint. Chrisma quoque & oleum sanctum à quo maluerint Catholico Episcopo accipiant. Ecclesiæ verò ejusdem Monasterij per diverversas Provincias constitutæ, & earum Altaria ab Episcopis, in quorum Diœcesi sunt, consecrentur. Sacerdotes etiam & Clerici ordinentur, & ab eis chrisma & oleum sanctum accipiant, si gratiam Romanæ Sedis habuerint, & gratis ac sine pravitate aliqua dare voluerint; sin aliàs à quo maluerint Catholico Episcopo accipiant. Obeunte te ejusdem loci Abbate, vel quocunque [ 135 ] successorum tuorum nullus ibi eligatur violentia vel aliqua subreptionis astutia, sed quem fratres communi consensu, vel pars fratrum sanioris Concilii, prædictorum Cluniacensium Abbatum præcepto secundùm regulam beati Benedicti elegerint. Electus verò, aut à Romano Pontifice, aut eorumdem Abbatum consilio consecretur. Ipsius autem Diœcesis Episcopo, nisi ab Abbate ipsius Monasterij invitatus fuerit, stationes agere publicas, aut privatas Missas celebrare in eodem Monasterio non licet. Donationem quoque vel subjectionem seu potestatem interdicendi in eodem Cœnobio, & circumadjacenti villa nullam habeat. Decrevimus etiam ut nulli omnino hominum liceat Cœnobium ipsum perturbare vel inquietare, seu vexationibus servos Dei fatigare, vel ejus possessiones auferre vel minuere, sed omnia in integrum conserventur eorum usibus, pro quorum sustentatione & gubernatione eidem Monasterio sunt concessa. Ad indicium quoque hujus libertatis Apostolicæ Sedi, cujus juris esse dignoscitur libram argenti per singulos annos persolvat. Si quis autem sciens contra hujus nostri decreti paginam agere tentaverit, secundo vel tertio admonitus, nisi resipuerit, à sacratissimo Corpore & Sanguine Domini nostri Jesu Christi alienus fiat. Qui verò observator fuerit, sanctorum Apostolorum Petri & Pauli benedictionem percipiat, & in futuro Sanctorum consortio perfrui mereatur. Omnipotens Deus, qui est vera salus & vera custodia, te & congregationem tibi creditam protegat & defendat, & per intercessionem beatæ Mariæ Magdalenæ, quæ cum fonte lachrymarum ad fontem misericordiæ Christum pervenit ad finem qui non finitur, pervenire concedat.
Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcopus ss.
(Monogramme) [Rota - Bene valete]
Datum Beneventi per manus Galteri Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis, anno Dominicæ Incarnationis M.C.III. mense Novembri, indictione XI. Pontificatus ejusdem secundi Paschalis Papæ, anno quarto.
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri ALTARDO abbati Vizeliacensis cœnobii, eiusque [ 102C ] legitimis successoribus in perpetuum.
Quia documentis apostolicis regendus est ordo ecclesiasticus, oportet ut grex Dominicus impigro animo, assidua vigilantia custodiatur et gubernetur. Ut autem prælatorum vigilantiam nulla nox, nulla tenebrarum hora opprimat vel confundat, charitas, quæ Deus est, quæ præter unum, alterum nescit, omnibus viribus tota mente diligenda et tenenda. Quoniam vero nullis præcedentibus meritis, sed sola omnipotentis Dei gratia, in Ecclesia locum Petri obtinemus, necesse est ut omnibus superimpendamur Ecclesiis, maxime his quæ iuris B. Petri esse noscuntur, et quæ affectu filiali invocant consilium et auxilium matris suæ. [ 102D ] Quia igitur dilectio fraternitatis vestræ postulavit privilegium monasterio Vizeliaco fieri, cuius regimen auctore Deo vobis commissum est, quod fundatores ipsius Gerardus comes vir nobilissimus, et uxor eius Berta, pia devotione et testamenti confirmatione B. Petro apostolorum principi obtulerunt, nos precibus vestris assensum præbentes, auctoritate apostolica per præsens privilegium confirmamus atque statuimus ut nulli imperatorum, nulli unquam regum, nulli comitum, nulli antistitum, nulli cuiquam alii de rebus quæ iam dicto monasterio a prædictis fundatoribus, vel ab aliis Deum timentibus oblatæ vel concessæ sunt, vel deinceps conferendæ, sub qualibet. occasionis specie liceat minuere, vel auferre, vel ablatas retinere. [ 103A ] Inter quæ nominatim eidem monasterio confirmamus, in episcopatu Eduensi ecclesiam Sancti Petri, etc.
(Hic enumerantur omnes.)
Præterea statuimus ut consecratio monasterii ipsius, et ecclesiarum quæ sunt in circumadiacenti villa, ordinationes quoque monachorum et clericorum, consilio abbatum Cluniacensium, quibus prædecessores nostri et nos perpetualiter concessimus vices nostras in iam dicto monasterio, ibidem fiant, aut ubi ipsi abbates maluerint. Chrisma quoque et oleum sanctum a quo maluerint catholico episcopo accipiant; Ecclesiæ vero eiusdem monasterii per diversas provincias constitutæ, et earum altaria, ab episcopis in quorum diœcesi sunt, consecrentur. [ 103B ] Sacerdotes etiam et clerici ordinentur, et ab eis chrisma et oleum sanctum accipiant, si gratiam Romanæ sedis habuerint, et gratis ac sine pravitate aliqua dare voluerint; sin alias, a quo maluerint catholico episcopo accipiant. Obeunte eiusdem loci abbate, vel quocunque successorum tuorum, nullus ibi eligatur violentia vel aliqua subreptionis astutia, sed quem fratres communi consensu, vel pars fratrum sanioris consilii, prædictorum Cluniacensium abbatum præcepto, secundum Regulam B. Benedicti elegerint. Electus vero, aut a Romano pontifice aut eorumdem abbatum consilio consecretur. [ 103C ] Ipsius autem diœcesis episcopo, nisi ab abbate ipsius monasterii invitatus fuerit, stationes agere publicas, aut privatas missas celebrare in eodem monasterio haud liceat. Donationem quoque, vel subiectionem, seu potestatem interdicendi in eodem cœnobio et circumadiacenti villa nullam habeat. Decrevimus etiam ut nulli omnino hominum liceat cœnobium ipsum perturbare, vel inquietare, seu vexationibus servos Dei fatigare, vel eius possessiones auferre vel minuere, sed omnia in integrum conserventur eorum usibus pro quorum sustentatione et gubernatione eidem monasterio sunt concessa. Ad indicium quoque huius libertatis, apostolicæ sedi, cuius iuris esse dignoscitur, libram argenti per singulos annos persolvat. Si quis autem sciens, contra huius nostri decreti paginam agere tentaverit, secundo vel tertio admonitus, nisi resipuerit, a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi alienus fiat. [ 103D ] Qui vero observator exstiterit, sanctorum apostolorum Petri et Pauli benedictionem percipiat, et in futuro sanctorum consortio perfrui mereatur. Omnipotens Deus, qui est vera salus et vera custodia, te et congregationem tibi creditam protegat et defendat, et per intercessionem B. Mariæ Magdalenæ, quæ cum fonte lacrymarum ad fontem misericordiæ Christum pervenit. ad finem qui non finitur pervenire concedat.
Ego Paschalis catholicæ Ecclesiæ episcopus subscripsi. [ 104A ]
Datum Beneventi per manus Galteri Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis, anno Dominicæ Incarnationis 1103 [ 1102 ], mense Novemb., indictione [ 104A ] XI pontificatus eiusdem secundi Paschalis papæ anno IV.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio