Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Urban II     ||     1088-1099     ||     Iustis precibus ministerium

Bull. Clun. 28, 2 n. 2

PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. ad S. Hugonem per quod ad preces Comitissæ Flandrensis concedit ei, & successoribus ejus Monasterium S. Bertini perpetuò regendum: ita quod possit amovere Abbatem, si Monasticæ disciplinæ minimè competere judicaverit.

CCLVIII. Urbani II papæ epistola ad Hugonem Cluniacensem abbatem. — S. Bertini monasterium ei juxta consuetudines Cluniacenses informandum concedit.
(Intra an. 1088-1099.)
[D. BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 737.]

VRBANUS Episcopus servus servorum Dei venerabili Fratri Hugoni Clun. Abbati, salutem & Apostolicam benedictionem. Justis precibus ministerium nostrum deesse non debet. Idcirco Flandrensis Comitissæ preces, quas Abbate beati Bertini suggerente mandavit admittendas fore decrevimus. Postulavit enim ut B. Bertini Monasterium tuæ, tuorumque successorum [ 29/1 ] Providentiæ disponendum curandumque committeremus; quod nos, pro commisso officio saluti omnium providere debemus, clementer annuimus. Tuam ergo fraternitatem auctoritate præsentium litterarum commonemus, ut Monasterium ipsum in tua deinceps provisione suscipias, Abbatemque, si disciplinæ Monasticæ inconveniens fuerit, amovere facultas vobis libera permittatur, salvo quidem Diœcesani Episcopi jure, scilicet ut vobis in Monasterij correctione obviare non valeat. URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI, Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Justis precibus ministerium nostrum deesse non debet. Idcirco Flandrensis comitissæ preces, quas abbate B. Bertini suggerente mandavit, admittendas fore decrevimus. Postulavit enim ut B. Bertini monasterium tuæ tuorumque successorum providentiæ disponendum curandumque committeremus: quod nos, qui pro commisso officio saluti omnium providere debemus, clementer annuimus. Tuam ergo fraternitatem auctoritate præsentium litterarum commonemus, ut monasterium ipsum in tua deinceps provisione suscipias, abbatemque, si disciplinæ monasticæ inconveniens fuerit, amovere facultas vobis libera permittatur, salvo quidem diœcesani episcopi jure, scilicet ut vobis in monasterii correctione obviare non valeat.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio