Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Urban II     ||     1095, Nov. 29     ||     Sicut irrationabilia

Bull. Clun. 26, 1

PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. per quod confirmat donationem factam S. Hugoni et Cœnobio Clun. de Monasterio S. Dionysii, de Nogento Rotroci, per Gaufredum Mauritaniæ Comitem.

(ex Cart. Nogent-le-Rotrou)

Confirmatio S. Dionysij de Nogento, per domnum Vrbanum II. Papam, facta.
Ex eod. chart.

CLXII. Confirmatio S. Dionysii de Nogento, per domnum Urbanum II papam facta.
(Anno 1095.)
[Bibliotheca Cluniacensis, p. 544.]

Urbanus Episcopus servus servorum Dei universæ Congregationi monasterii Sancti Dionysii, quod situm est inter flumen Yoginiæ Castrumque Nogenti, salutem et Apostolicam Benedictionem. Sicut irrationabilia poscentibus negari debet assensus, sic iusta petentium votis benigna debemus assensione concurrere. Icciro dilecti filii nostri Gaufredi comitis de Mauritania et eius Coniugis Beatricis devotioni duximus annuendum. Is siquidem Comes Beati Dionysii Martyris monasterium in Carnotensi Parochia inter Yoginiæ fluvium et Castrum Nogenti ab avo suo fundatum, et à Patre suo Rotroco ex parte ædificatum, sua tandem instantia consummavit, consummatum, et rebus suis donatum annuentibus venerabilibus viris Richerio Senonensi Archiepiscopo, et Gaufredo Carnotensi Episcopo, collaudantibus et subscribentibus tam uxore ejus supra nonominata Beatrice, quam filio Rotroco, sanctis Apostolis Petro et Paulo, et Cluniacensi Cœnobio, sub Reverendissimi Confratris nostri Hugonis Abbatis præsentia obtulit quam oblationem nostra postulaverunt auctoritate firmari. Nos igitur tam præfatum Beati Dionysii Monasterium, quàm omnia ad id pertinentia, sub jure et dispositione Cluniacensium fratrum perpetuò permanere sancimus: præcipientes et sub districtione anathematis interdicentes, ne quis umquam eumdem locum à Cluniacensis Cœnobii unitate subtrahat. Auctoritate etiam Apostolica statuimus, ut quæcumque dona, quascumque possessiones præfati Comites, vel alii quilibet fideles de suo jure eidem Monasterio contulerunt, sub Apostolicæ Sedis tutela integra semper et illibata permaneant. Vicus scilicet supra memoratæ adjacens Ecclesiæ, cum decem prati agripennis, et tota in circuitu Ecclesiæ terra usque ad Rodnam fluvium, et super ipsum duo molendina. Terra Burchardi cum Broilo. Terra de Belseria et de Asconis villa. Ecclesia sancti Hilarii cum decimis et appendiciis suis omnibus. Ecclesiæ sancti Leobini de Flaciaco, sancti Leobini de Bracle, sancti Hilarii de Becanis villa, sancti Albini de Coldreciolo, sanctæ Mariæ de Margone, sancti Petri de Bruyeria, sancti Martini de Berduis. Ecclesiæ sancti Joannis de Mauritania, sancti Macuti et sancti Germani. Ecclesia sancti Albini de campo rotundo, cum tota Nigellæ terra et appendiciis suis omnibus. Super Heram fluviolum, in loco qui dicitur Vivariis, terra omnis culta et inculta, exquisita et inquirenda cum pratis, sylvis, et servorum rebus ibidem et in Comitatu Mauritaniæ commorantium. In Cenomanensi Episcopatu, Ecclesia sancti Petri de Cetone. Saltus consuetudinarii tam ad usus Ecclesiæ, quàm ad usus Monachorum et hominum suorum præter saltum Perticuli. In omnibus saltibus pascua porcorum Monasterii gratis. In loco qui dicitur Oratorius, terra unius aratri. In Morisim villa unius aratri terra. In fracta valle decem agripenni vineæ, molendinum de Ruitaria, terra de Bremum Curte, terra Bonnaci cum mediatoriis earum. Piscaria in Yoginiæ fluvio, à vado Bellivillaris usque ad aquam, quæ dicitur Edera: medietas Bebanis villæ et sylva, quæ dicitur Ostenganis. Decima Telonei Mauritaniæ castri, [ 26/2 ] Telonei quoque Nogenticastri decima. Decima etiam Pasnadii sylvæ, quæ nominatur Resno. Item Ecclesia sancti Stephani et sancti Joannis in Nogenti castro [Sanctus Hilarius. Sanctus Joannes. Sanctus Stephanus. Sancta Maria in castro Nojomi. Sanctus Martinus de Magone. Sanctus Albinus de campo rotundo. Sanctus Albinus de Codricello. Sancta Maria Magdalene de Ferraria. Sanctus Hilarius de Bellenvilla. Sanctus Joannes de Petra fixa. Sanctus Petrus de Aponviller. Sanctus Anastasius de Ronviller. Sanctus Salvator de campo rotundo. Sanctus Petrus de Boscnilete. Sanctus Martinus de Vnverre. Sanctus Leobinus de Flacci. Ecclesia Oratorii cum appendiciis et decimis omnibus. Hæc habentur in Episcopatu Carnotensi. In Cenomanensi Episcopatu, Ecclesia sancti Petri de Cetone. Ecclesia sancti Vlfacii. Sanctus Petrus de Mauvis. Sanctus Prejectus de Vileris. Sanctus Hilarius, qui est juxta sanctam Ceronnam. Sancta Maria de Bure. Sanctus Martinus de Loiseel. Sanctus Germanus de Loisilz. Sancta Maria. Sanctus Joannes. Sanctus Macutus de Mauritania. Sanctus Audoënus de Tesval. Sanctus Gervasius de Feris. Sanctus Audoënus de Verreriis. Sanctus Martinus de Beloto. Sanctus Martinus de Berziis. Sanctus Martinus de Jamagiis. Sanctus Petrus de Brueria.] Præterea quæcumque vestrum Cœnobium hodie justè possidet, sive in futurum justè canonicéque poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omninò hominum liceat idem Cœnobium temerè perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Carnotensis Episcopi reverentia. Si qua sanè in futurum Ecclesiastica sæcularisve persona hujus decreti paginam sciens contra eam temerè venire tentaverit; potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis auiem eidem Cœnobio justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinùs et hîc fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.
Datum apud Clarum montem Arverniæ, per manum Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis, indictione tertia, tertio Kalendas Decembris, anno Dominicæ Incarnationis, M.XC.VI. Pontificatus verò Domni Vrbani, secundi Papæ, anno octavo.
Vrbanus Episcopus seruus seruorum Dei, vniuersĉ Congregationi Monasterij S. Dionysij quod situm est inter flumen Igunĉ castrumque Nogenti, salutem & apostolicam benedictionem. Sicut irrationabilia poscentibus negari debet assensus, sic iusta petentium votis benigna debemus assentione concurrere. Idcirco dilecti filij nostri Gauffridi Comitis de Mauritania, & eius coniugis Beatricis deuotioni duximus annuendū. Is siquidem Comes B. Dionysij Martyris Monasterium in Carnotensi parrochia inter Igunĉ fluuium & castrum Nogenti ab auo suo Gauffrido fundatum: & a patre suo Rotroco ex parte [ 545 ] ĉdificatum, sua tandem instantia consummauit, consummatum, & rebus suis donatum, annuentibus venerabilibus viris Richerio Senonensi Archiepiscopo, & Gaufrido Carnotensi Episcopo, collaudantibus & subscribentibus tam vxore eius supra nominata Beatrice, quam filio Rotroco, sanctis Apostolis Petri & Paulo & Cluniacensi Cœnobio sub reuerendissimi confratris nostri Hugonis Abbatis prĉsentia obtulit. Quam oblationem nostra postulauerunt auctoritate firmari. Nos igitur tam prĉfatum beati Dionysij Monasterium, quam omnia ad id pertinentia, sub iure & dispositione Cluniacensium fratrum perpetuo permanere sancimus. Prĉcipientes, & sub districtione anathematis interdicentes, ne quis vnquam eundem locum a Cluniacensis Cœnobij vnitate subtrahat. Apostolica etiam auctoritate statuimus, vt quĉcumque dona, quascumque possessiones prĉfati Comites, vel alij quilibet fideles de suo iure eidem Monasterio contulerunt, sub Apostolicĉ sedis tutela integra semper & illibata permaneant. Vicus scilicet supra memoratĉ adiacens Ecclesiĉ cum decem prati agripennis, & tota in circuitu Ecclesiĉ terra vsque ad Roduam fluuium, & super ipsum duo molendina. Terra Burchardi cum broilo. Terra de Belseria, de Asconis villa. Ecclesia S. Hilarij cum decimis & appendiciis suis omnibus. Ecclesia S. Leobini de Flaciaco, S. Leobini de Bracle, S. Hilarij de Bebanisuilla, S. Albini de Coldreciolo, S. Mariĉ de Margone, S. Petri de Bruyeria, S. Martini de Berduys. Ecclesiĉ S. Ioannis de Mauritania, S. Macuti, & S. Germani. Ecclesia S. Albini de Campo rotundo cum tota Nigellĉ terra & appendiciis suis omnibus super Eram fluuiolum. In loco qui dicitur Viuariis terra omnis culta & inculta, exquisita & inquirenda, cum pratis, syluis, & seruorum rebus, ibique, & in Comitatu Mauritaniĉ morantium. In Cenomanensi Episcopatu Ecclesia S. Petri de Cetone, saltus consuetudinarij tam ad vsus Ecclesiĉ, quam ad vsus Monachorum, & hominum suorum, prĉter saltum Perticuli. In omnibus saltibus pascua porcorum Monasterij gratis. In loco qui dicitur Oratorius, terra vnius aratri. In Morisim villa vnius aratri terra. In fracta valle decem Agripenni vineĉ, molendinum de Ruitaria. Terra de Bremuncurte, Terra Bonnaci cum mediatoriis earum. Piscaria in logniĉ fluuio a vado Belliuilaris vsque ad aquā, quĉ dicitur Edera, medietas Bebanisuillĉ, & sylua quĉ dicitur Ostenganis. Decima telonei Mauritaniĉ castri. Telonei quoque decima Nogenti castri. Decima etiam Pasnadij siluĉ, quĉ nominatur Resno. Item Ecclesia S. Stephani, & S. Ioannis in Nogenti castro. S. Hilarius, S. Ioannes, S. Stephanus, S. Maria in castro Noiomi. S. Martinus de Magone, S. Albinus de campo rotundo, S. Albinus de Codricello, S. Maria Magdalene de Ferraria, S. Hilarius de Belenuilla. S. Ioannes de Petrafixa, S. Petrus de Aponuiller, S. Anastasius de Ronuiller, S. Saluator de campo rotundo, S. Petrus de Boscnilete, S. Martin9 de Vnuerre, S. Leobinus de Flacci, Ecclesia Oratorij cum appendiciis & decimis omnibus. Hĉc habentur in Episcopatu Carnotensi. In Cenomanensi Episcopatu Ecclesiam S. Petri de Cetone, Ecclesiam S. Vlfacij, S. Petrus de Mauuis, S. Preiectus de Vileris, S. Hilarius qui est iuxta sanctam Ceronnam. S. Maria [ 546 ] de Bure, S. Martinus de Loiseel, S. Germanus de Loisilz, S. Maria, S. Ioannes, S. Macutus de Mauritania, S. Audoenus de Tesual. S. Geruasius de Feris, S. Audoenus de Verreriis, S. Martinus de Beloto, S. Martinus de Berzijs, S. Martinus de lamagiis, S. Petrus de Brueria. Pręterea quĉcūq. vestrum Cœnobium hodie iuste possidet, siue in futurum iuste canoniceque poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus & illibata permaneant. Decernimus ergo vt nulli omnino hominū liceat idem Cœnobium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt vsibus omnimodis profutura, salua canonica Carnotensis Episcopi reuerentia. Si qua sane in futurum Ecclesiastica secularisve persona huius decreti paginam sciens contra eam temere venire tentauerit, secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat: & a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtĉ vltioni subiaceat. Cunctis autem eidem Cœnobio iusta seruātibus, sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatinus & hic fructum bonĉ actionis percipiant, & apud districtum Iudicem prĉmia ĉternĉ pacis inueniant, Amen.

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, universæ congregationi monasterii S. Dionysii quod situm est inter flumen Igunæ castrumque Nogenti, salutem et apostolicam benedictionem.
Sicut irrationabilia poscentibus negari debet ascensus, sic justa petentium votis benigna debemus assentione concurrere. Idcirco dilecti filii nostri Gaufridi comitis de Mauritania, et ejus conjugis Beatricis devotioni duximus annuendum. Is siquidem comes B. Dionysii martyris monasterium in Carnotensi parochia inter Igunæ fluvium et castrum Nogenti ab avo suo Gaufrido fundatum, et a patre suo Rotroco ex parte ædificatum, sua tandem instantia consummavit, consummatum et rebus suis donatum, annuentibus venerabilibus viris Richerio Senonensi archiepiscopo, et Gaufrido Carnotensi episcopo, collaudantibus et subscribentibus tam uxore ejus supra nominata Beatrice, quam filio Rotroco, sanctis apostolis Petro et Paulo et Cluniacensi cœnobio sub reverendissimi confratris nostri Hugonis abbatis præsentia obtulit. Quam oblationem nostra postulaverunt auctoritate firmari. Nos igitur tam præfatum beati Dionysii monasterium, quam omnia ad id pertinentia, sub jure et dispositione Cluniacensium fratrum perpetuo permanere sancimus. Præcipientes et sub districtione anathematis interdicentes, ne quis unquam eumdem locum a Cluniacensis cœnobii unitate subtrahat. Apostolica etiam auctoritate statuimus ut quæcunque dona, quascunque possessiones præfati comites vel alii quilibet fideles de suo jure eidem monasterio contulerunt, sub apostolicæ sedis tutela integra semper et illibata permaneant. Vicus scilicet supra memoratæ adjacens ecclesiæ cum decem prati agripennis, et tota in circuitu ecclesiæ terra usque ad Roduam fluvium, et super ipsum duo molendina. Terra Burchardi cum broilo. Terra de Belseria, de Asconis villa. Ecclesia S. Hilarii cum decimis et appendiciis suis omnibus. Ecclesia S. Leobini de Flaciaco, S. Leobini de Bracle, S. Hilarii de Bebanisuilla, S. Albini de Coldreciolo, S. Mariæ de Margone, S. Petri de Bruyeria, S. Martini de Berduys. Ecclesiæ S. Joannis de Mauritania, S. Macuti, et S. Germani. Ecclesia S. Albini de Campo rotundo cum tota Nigellæ terra et appendiciis suis omnibus super Eram fluviolum. In loco qui dicitur Vivariis terra omnis culta et inculta, exquisita et inquirenda, cum pratis, silvis, et servorum rebus, ibique, et in comitatu Mauritaniæ morantium. In Cenomanensi episcopatu ecclesia S. Petri de Cetone, saltus consuetudinarii tam ad usus ecclesiæ, quam ad usus monachorum et hominum suorum, præter saltum Perticuli. In omnibus saltibus pascua porcorum monasterii gratis. In loco qui dicitur Oratorius, [ 436A ] terra unius aratri. In Morisim villa unius aratri terra. In fracta valle decem agripenni vineæ, molendinum de Ruitaria. Terra de Bremuncurte, terra Bonnaci cum mediatoriis earum. Piscaria in logniæ fluvio a vado Bellivilaris usque ad aquam quæ dicitur Edera, medietas Bebanisvillæ, et silva quæ dicitur Ostenganis. Decima telonei Mauritaniæ castri. Tolonei quoque decima Nogenti castri. Decima etiam Pasnadii silvæ, quæ nominatur Resno. Item ecclesia S. Stephani, et S. Joannis in Nogenti castro. S. Hilarius, S. Joannes, S. Stephanus, S. Maria in castro Noiomi. S. Martinus de Magone, S. Albinus de Campo rotundo, S. Albinus de Codricello, S. Maria Magdalene de Ferraria, S. Hilarius de Belenvilla. S. Joannes de Petrafixa, S. Petrus de Aponviller, S. Anastasius de Ronviller, S. Salvator de Campo rotundo, S. Petrus de Boscnileto, S. Martinus de Unverre, S. Leobinus de Flacci, ecclesia Oratorii cum appendiciis et decimis omnibus. Hæc habentur in episcopatu Carnotensi. In Cenomanensi episcopatu ecclesiam S. Petri de Cetone, ecclesiam S. Ulfacii, S. Petrus de Mauvis, S. Prejectus de Vileris, S. Hilarius qui est juxta Sanctam Ceronnam, S. Maria de Bure, S. Martinus de Loiseel, S. Germanus de Loisilz, S. Maria, S. Joannes, S. Macutus de Mauritania, S. Audœnus de Tesval, S. Gervasius de Feris, S. Audœnus de Verreriis, S. Martinus de Beloto, S. Martinus de Berziis, S. Martinus de Jamagiis, S. Petrus de Brueria. Præterea quæcunque vestrum cœnobium hodie juste possidet, sive in futurum juste canoniceque poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem cœnobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva canonica Carnotensis episcopi reverentia. Si qua sane in futurum ecclesiastica sæcularisve persona hujus decreti paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem cœnobio justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio