Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Urban II     ||     1095, Nov. 13     ||     Quoniam supernae dispositionis

Bull. Clun. 29, 2

PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. quo statuit nullo umquam interdicto Parochiæ communi subjacere Monasterium Silviniacense, liberamque semper fore sepulturam in eo: et confirmat omnia quæ jam ei acquisita, et deinceps justè acquirenda erant.

(extr.)

BVLLA VRBANI II. PAPÆ
de Translatione corporvm SS. Maioli Abbatis, & Odilonis eius successoris: & de miraculis per eorum intercessionem in Siluiniacensi Cœnobio factis.

CLVII. Privilegium pro monasterio Silviniacensi.
(Anno 1095.)
[Bibliotheca Cluniacensis, p. 309.]

Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, filiis in Domino charissimis Silviniacensis Cœnobii Monachis, salutem et Apostolicam benedictionem. Quoniam supernæ dispositionis dignatione multimoda actum est, ut nos ipsi Monasterium vestrum visitare, et beati Majoli corpus intra Ecclesiam ad locum alium transferre meruerimus, dignum cum pro Cluniensis Cœnobii, cui tanquam membra capiti singulariter inhæretis, dilectione præcipua, tum pro vestræ Religionis reverentia, vos et locum vestrum specialiùs Sedis Apostolicæ protectione munire. Quapropter præsente confratre nostro venerabili Durantio, Arvernensi Episcopo constituimus, ne pro communi Parochiæ excommunicatione vel interdictione ullo umquam tempore Cœnobium vestrum interdictionis alicujus subjaceat sententiæ, nec ulli viventium facultas sit infra Monasterium, seu villæ adjacentis ambitum aut assultum facere, aut quemlibet hominem capere vel deprædari. Unde etiam egregium militem Archimbaldum sub manus propriæ stipulatione in manum nostram polliceri supra Parentis proprii tumulum fecimus, ut universa quæ Pater aut Avi ejus loco vestro contulerunt, tam in rebus quam in immunitatibus et consuetudinibus omni vitæ suæ tempore debeat illibata servare. Ad hæc adjicientes decernimus ejusdem loci sepulturam liberam omninò persistere, ut eorum, qui illîc sepeliri deliberaverint, præter excommunicatos extremæ nullus obviet voluntati. Prætereà per præsentis decreti paginam Apostolica auctoritate statuimus, ut quæcumque hodie vestrum Cœnobium justè possidet, sive in crastinum concessione Pontificum, liberalitate Principum, vel oblatione fidelium justè atque canonicè poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant: in quibus hæc propriis duximus nominibus exprimenda. In Episcopatu Bituricensi, Monasterium sancti Mauritii, Capellam de Burbono, Ecclesia de Noyento, de Castellione, de Colundono, de Mariniaco, de Cressangiis, de Curtiliis, de Bessono, de Bessiaco, de Ingrandia, de Francesciis, de Vordero, de Vannat, de Buymolio, de Avalone, de Cappis, de Silviniaco Comitali, de Sadiriaco, de Buscheria, de Ferreria, Capellam de Griejo, Ecclesiam sancti Placidi, sancti Marcelli Monasterium Columbariense, Ecclesiam de Monic, Capellam de Cella, Ecclesia de Docequo, de Comentrico, de Vordero, de Feblinea, de Noro. In Episcopatu Arvernensi, Ecclesias de Breennaco, sancti Maziriani, sancti Martini. Capellas duas de Scola, de Sintraco, de Genziaco, de Paidaco, de Ledaco, de Streciaco, Monasterium de Firmitate, Ecclesiam de alta Ripa, Capellas de Vernulio, de Longa-Petra, de Trebenno, Ecclesiam de Monasterio, de Quintiniaco, de Rungeria, de Granicula, Capellas desuper castellum de monte Acuto, Ecclesias sancti Juliani de Vallibus, de Olonzaco, de Silviniaco Teudonis, de Conis, de Marciaco, de Botiaco, de Suspiriis, de Briceolis, de Cimiliaco, Capellas de Fragia. In Eduensi Episcopatu, Capellam de [ 30/1 ] Molinis, Ecclesiam de Arvesimo. In Episcopatu Nivernensi, Capellam de firmitate, Ecclesiam de Camtaneto, Monasterium de monte Podio, de Martio, de Genestina, de Valcolomano, de nova Villa, de Adiaco, Capellam sancti Genesii. In Episcopatu Lemovicensi, Ecclesiam de Manciaco cum universis earum pertinentiis. Decernimus itaque ut nulli omninò hominum liceat idem Cœnobium temerè perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane in crastinum Ecclesiastica sæcularisve persona hujus privilegii paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem suprà fato loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinùs et hîc fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.
Datum apud Monticulum per manum Joannis S.R. Ecclesiæ Diaconi Cardinalis, Idibus Novembris, indictione tertia, anno Dominicæ Incarnationis M.XC.VII. Pontificatus autem Domni Urbani secundi, Papæ octavi.
Vrbanvs Episcopus seruus seruorum Dei, filiis in Domino charissimis Siluiniacensis Cœnobij Monachis salutem & Apostolicam benedictionem. Quoniam supernæ benedictionis dignatione multimoda actum est, vt nos ipsi Monasterium vestrum, & beati Maioli corpus intra Ecclesiam ad locum alium transferre meruerimus, dignum duximus, cum Cluniacensis Cœnobij, cui tanquam membra capiti singulariter inhæretis, dilectione præcipua, tum religionis vestræ reuerentia, vos, & locum vestrum specialius sedis Apostolicæ protectione munire. Eapropter præsente confratre nostro venerabili Dvrantio Aruernensi Episcopo, constituimus ne pro communi parrochiæ excommunicatione, vel interdictione, vllo vnquam tempore Cœnobium vestrum interdictionis alicuius iacturam sentiat, nec vlli viuentium facultas sit, infra Monasterium, seu villæ adiacentis ambitum, aut assultum facere, aut quemlibet hominem capere vel deprædari. Vnde etiam egregium militem Archimbauldum sub manus propriæ stipulatione in manum nostram polliceri, supra parentis proprij tumulum fecimus, vt vniuersa quæ pater, aut aui eius, loco vestro contulerant tam in rebus quam in immunitatibus & consuetudinibus, omni vitæ suæ tempore debeat illibata seruare, &c. Datum apud Monticulum per manum Ioannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi Cardinalis, Idibus Nouembris, Indict. III. anno Dominicæ Incarnationis MXCVII. Pontificatus autem Domni Papæ Vrbani, VIII. In cuius rei testimonium ad petitionem Monachorum Siluiniacensium, præsentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi, in testimonium veritatis. Actum anno Domini MCCXL. V. mensis Augusti.

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, filiis in Domino charissimis Silviniacensis cœnobii monachis, salutem et apostolicam benedictionem.
Quoniam supernæ benedictionis dignitate multimoda actum est ut nos ipsi monasterium vestrum, et beati Majoli corpus intra ecclesiam ad locum alium transferre meruerimus, dignum duximus, cum Cluniacensis cœnobii, cui tanquam membra capiti singulariter inhæretis, dilectione præcipua, tum religionis vestræ reverentia, vos et locum vestrum specialius sedis apostolicæ protectione munire. Eapropter præsente confratre nostro venerabili Durantio, Arvernensi episcopo, constituimus ne pro communi parochiæ excommunicatione, vel interdictione, ullo unquam tempore cœnobium vestrum interdictionis alicujus jacturam sentiat, nec ulli viventium facultas sit infra monasterium, seu villæ adjacentis ambitum, aut assultum facere, aut quemlibet hominem capere vel deprædari. Unde etiam egregium militem Archimbauldum sub manus propriæ stipulatione in manum nostram polliceri, supra parentis proprii tumulum fecimus, ut universa quæ pater aut avi ejus loco vestro contulerant, tam in rebus quam in immunitatibus et consuetudinibus, omni vitæ suæ tempore debeat illibata servare, etc.
Datum apud Monticulum, per manum Joannis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ diaconi cardinalis, Idibus Novembris, indict. III, anno Dominicæ Incarnationis 1097, pontificatus autem domni papæ Urbani VIII.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio