Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Urban II     ||     1088, Nov. 1     ||     Cum omnibus sanctae

Bull. Clun. 22, 2

PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. ad sanctum Hugonem, per quod confirmat libertatem, immunitatem et auctoritatem Monasterio Clun. et ejus Abbatibus per summos Pontifices anteà concessam: necnon et quædam Monasteria, quæ hic exprimit, eis donata: ac facultatem suscipiendi eos qui pro melioratione vitæ venerint ad se. Prohibet quoque ne Legati SS. Pontif. in partibus Galliarum agentes, aut Episcopi Diœcesani de Monasteriis et Monachis Clun. Ordinis judicent. Conceditque Abbatibus Clun. usum Mitræ et aliorum Pontificalium insignium.

(ex Cart. E)

Priuilegium seu Diploma Domni Vrbani II. Papæ, ad domnum Hugonem Abbatem.
An. 1088
Ex eod. Chart. Chart. i.

IX. Urbanus II monasterii Cluniacensis possessiones et privilegia confirmat, et Hugoni abbati mitrae, dalmaticae chirothecarum, sandaliorum usum concedit.
(Anno 1088.)
[Bibliotheca Cluniacensis, p. 514.]

Urbanus Episcopus servus servorum Dei, Hugoni sanctissimo Abbati Cluniacensi, ejusque successoribus in perpetuum. Cum omnibus sanctæ Ecclesiæ filiis ex Sedis Apostolicæ auctoritate, et benevolentia debitores existamus; Venerabilibus tamen personis atque locis, maximè quæ Apostolicæ Sedi semper specialius ac devotius adhæserunt, quæque ampliori Religionis gloria eminent, propensiori nos convenit [ 23/1 ] Caritatis studio imminere. Tibi ergo sanctissime, Reverendissime ac dilectissime Frater, tam ex antiqua Sedis Apostolicæ familiaritate, quàm ex nobilissima tuæ, tuique Cœnobii Religionis Reverentia, singularis à nobis debetur prærogativa dilectionis. Est prætereà quod nos Tibi non minus, tuoque Monasterio faciat debitores; quoniam per te Monasticæ Religionis Rudimenta suscepi, et in tuo Cœnobio per secundam sancti Spiritus gratiam sum renatus, cui hactenus impensiori gratia Romana Ecclesia dilectionis ac protectionis curam impendisse dignoscitur. Quicquid igitur libertatis, quicquid immunitatis, quidquid auctoritatis tibi, tuisque successoribus, tuoque Cœnobio, per Antecessorum nostrorum privilegia concessum fuisse constat, nos quoque hujus nostri Decreti pagina conferimus, tradimus, confirmamus. Hoc insuper adjicientes, ut Monasterium S. Mariæ de Caritate, Monasterium S. Martini de Campis apud Parisios, Monasterium S. Dionysii apud Nungentum, S. Mariæ de Nazara, sancti Gervasii de Exiis, S. Mariæ de Arulis, S. Petri de Campo Rotundo, sancti Genesii in Elnensi Episcopatu, S. Pauli in valle olei, S. Mariæ de Cubaria, S. Mariæ de Salella, S. Mariæ de Tolosa, S. Trinitatis in Marciniaco, quod tu in Alodio proprio ædificasti, numquam tuo, tuorumque Successorum regimini, ordinationíve subtrahantur. Cætera verò omnia, quæ Antecessores nostri vestro Monasterio privilegia tradiderunt, nos quoque contradimus, atque firmamus. Moysiacense sanè Cœnobium in ea, qua nunc est, in posterum libertate permaneat; nisi fortè Episcopus admiserit, propter quod ejus debeat ditione privari. Quicumque autem melioris vitæ appetitu vestrum voluerit advenire Cœnobium, libera tibi, tuisque successoribus facultas maneat, secundùm tenorem Regulæ S. Patris nostri Benedicti eos suscipere. Præterea decernimus atque stabilimus, ne quis ultra Legatus Romani Antistitis vices in vestris partibus agens, absque ipsius licentia vel præceptione buccam in vos, aut vestra Monasteria audeat aperire, vel nisi ad idipsum specialiter dirigatur. Episcopis verò, in quorum Diœcesibus vestræ sunt facultates, omnino non liceat de vestris Monachis aut Monasteriis judicare; Salvo Canonico illo jure, quod in eis hactenus habuerunt: si quid autem causæ in eos habuerint, te, tuósve successores appellent. Quod si per vos lis nequiverit definiri, ad Sedem Apostolicam referatur, ejus solius, vel Legati ejus judicio definienda. Tibi planè peculiari devotione concedimus, ut in Processionum Missarumque solemniis Mitrâ utaris Episcopali; in præcipuis verò festivitatibus, id est in quinque, quas præcipuas habetis, et in Theophania, et in Ascensione, necnon et in Dedicatione vestræ Ecclesiæ, Dalmaticam, Chirothecas, et Sandalia induaris: et hoc ad tuæ Religionis evidentiam, atque ostensionem nostræ peculiaris dilectionis, quam ex Sede Apostolicâ magnis meritis exigentibus promereris. Tuam de cætero condecet sanctitatem, quemadmodum ab Romana Ecclesia specialiter honoratur, ita ejusdem Ecclesiæ servitiis et utilitatibus singulariter insudare; quatenus et hactenus vobis ab eadem Ecclesia concessa stabili tenore permaneant, et dignius vestrum sit cœnobium in futuro majoris præmia gloriæ adipisci. Datum Romæ per manus Joannis Diaconi sanctæ Romanæ Ecclesiæ, Prosignatoris Domni Urbani II. Papæ, Kalendis Novembris, Indictione XI. Anno Dominicæ incarnationis M. LXXXVIII. Pontificatus verò ejusdem Domini Urbani Papæ primo. Vrbanvs Episcopus seruus seruorum Dei, Hugoni sanctissimo Abbati Cluniacensi, eiusque successoribus in perpetuum. Cum omnibus sanctę filiis Ecclesię ex Sedis Apostolicæ auctoritate, & beniuolentia debitores existimus; venerabilibus tamen personis atq. locis, maxime quæ Apostolicæ Sedi semper specialius adhæserunt ac deuotius, quæq. ampliori Religionis gloria eminent, propensiori nos cōuenit caritatis studio imminere. Tibi ergo, sanctissime, reuerentissime, ac dilectissime frater, tam ex antiquæ sedis Apostolicæ familiaritate, quam ex nobilissima tuæ tuique Cœnobij religionis reuerentia, singularis a nobis debetur prærogatiua dilectionis. Est præterea quod nos tibi non minus, tuoque Monasterio faciat debitores, quoniam per te Monasticæ Religionis rudimenta suscepi. In tuo Cœnobio per secundam sancti Spiritus gratiam sum renatus, cui hactenus impensiori gratia Romana Ecclesia dilectionis ac protectionis curam impendisse dignoscitur. Quicquid igitur libertatis, [ 515 ] quicquid immunitatis, quicquid auctoritatis tibi, tuisque successoribus, tuoque Cœnobio, per antecessorum nostrorum priuilegia concessum fuisse constat, nos quoque huius nostri decreti pagina conferimus, tradimus, confirmamus. Hoc insuper adiicientes, vt Monasterium sanctę Marię de Charitate, Monasterium S. Martini de Campis apud Parisios, Monasterium sancti Dionisij apud Nungentum, S. Mariæ de Nazara, S. Geruasij de Exis, S. Mariæ de Arulis, S. Petri de Campo-rotundo, S. Genesij in Elnensi Episcopatu, S. Pauli in Valle olei, S. Mariæ de Cubaria, S. Mariæ de Salella, S. Mariæ de Tolosa, S. Trinitatis in Marciniaco, quod tu in alodio proprio ædificasti, numquam tuo, tuorumque successorum regimini ordinatione subtrahatur. Cætera vero omnia quæ antecessores nostri vestro Monasterio priuilegia tradiderunt, nos quoque contradimus atque firmamus. Moisiacense sane Cœnobium, in ea, qua nunc est, in posterum libertate permaneat, nisi sorte Episcopus admiserit, propter quod eius debeat ditione priuari. Quicumque autem melioris vitæ appetitu, vestrum voluerit aduenire Cœnobium, libera tibi, tuisque successoribus facultas maneat, secundum tenorem Regulæ S. Patris nostri Benedicti eos suscipere. Præterea decernimus atque stabilimus, ne quis vltra legatus Romani Antistitis vices in vestris partibus agens, absque ipsius licentia vel præceptione, buccam in vos, aut vestra Monasteria audeat aperire, vel nisi ad idipsum specialiter dirigatur. Episcopis vero, in quorum diocesibus vestræ sunt facultates, omnino non liceat de vestris Monachis aut Monasteriis iudicare. Saluo canonico illo iure, quod in eis hactenus habuerunt. Si quid autem causæ in eos habuerint, te, tuosue successores appellent. Quod si per vos lis nequiuerit definiri, ad Sedem Apostolicam referatur, eius solius, vel Legati eius iudicio definiendum. Tibi plane peculiari deuotione concedimus, vt in processionum Missarumque solemnibus mitra vtaris Episcopali. In præcipuis vero festiuitatibus, id est in quinque, quas præcipuas habetis, & in Theophania, & in Ascensione, necnon & in dedicatione vestræ Ecclesiæ, dalmaticam, chyrothecas, & sandalia induaris. Et hoc ad tuæ religionis euidentiam atque ostensionem nostræ peculiaris dilectionis, quam ex Sede Apostolica magis meritis exigentibus promereris. Tuam de cætero condecet sanctitatem, quemadmodum ab Romana Ecclesia specialius honoratur, ita eiusdem Ecclesiæ seruitiis & vtilitatibus singulariter insudare, quatinus & hactenus vobis ab eadem Ecclesia concessa stabili tenore permaneant, & dignius vestrum sit Cœnobium in futuro maioris præmia gloriæ adipisci.

[Monogramme]

[ 516 ] Datum Romæ per manus Ioannis Diaconi sanctæ Romanæ Ecclesiæ, prosignatoris Domni Vrbani II. Papæ. Kal. Nouemb. Indict. XI. Anno Dominicæ Incarn. M. LXXXVIII. Pontificatus vero eiusdē domni Vrbani Papæ primo.

URBANUS episcopus, servus servorum Dei, HUGONI sanctissimo abbati Cluniacensi, ejusque successoribus in perpetuum. Cum omnibus sanctæ filiis Ecclesiæ ex sedis apostolicæ auctoritate, et benevolentia debitores existimus, venerabilibus tamen personis atque locis, maxime quæ apostolicæ sedi semper specialius adhæserunt ac devotius, quæque ampliori religionis gloria eminent, propensiori nos convenit charitatis studio imminere. Tibi ergo, sanctissime, reverentissime ac dilectissime frater, tam ex antiquæ sedis [ 292A ] apostolicæ familiaritate, quam ex nobilissima tuæ tuique cœnobii religionis reverentia, singularis a nobis debetur prærogativa dilectionis. Est præterea quod nos tibi non minus, tuoque monasterio faciat debitores, quoniam per te monasticæ religionis rudimenta suscepi. In tuo cœnobio per secundam sancti Spiritus gratiam sum renatus, cui hactenus impensiori gratia Romana Ecclesia dilectionis ac protectionis curam impendisse dignoscitur. Quidquid igitur libertatis, quidquid immunitatis, quidquid auctoritatis tibi, tuisque successoribus, tuoque cœnobio, per antecessorum nostrorum privilegia concessum fuisse constat, nos quoque hujus nostri decreti pagina conferimus, tradimus, confirmamus. Hoc insuper adjicientes, ut monasterium Sanctæ Mariæ de Charitate, monasterium S. Martini de Campis apud Parisios, monasterium Sancti Dionysii apud Nungentum, S. Mariæ de Nazara, S. Gervasii de Exis, S. Mariæ de Arulis, S. Petri de Campo-rotundo, S. Genesii in Elnensi episcopatu, S. Pauli in Valle olei, S. Mariæ de Cubaria, S. Mariæ de Salella, S. Mariæ de Tolosa, S. Trinitatis in Marciniaco, quod tu in alodio proprio ædificasti, nunquam tuo, tuorumque successorum regimini ordinatione subtrahatur. Cætera vero omnia quæ antecessores nostri vestro monasterio privilegia tradiderunt, nos quoque contradimus atque firmamus. Moisiacense sane cœnobium, in ea, qua nunc est, in posterum libertate permaneat, nisi forte episcopus admiserit, propter quod ejus debeat ditione privari. Quicunque autem melioris vitæ appetitu, vestrum voluerit advenire cœnobium, libera tibi, tuisque successoribus facultas maneat, secundum tenorem regulæ S. Patris nostri Benedicti eos suscipere. Præterea decernimus atque stabilimus ne quis ultra legatus Romani antistitis vices in vestris partibus agens, absque ipsius licentia vel præceptione, buccam in vos, aut vestra monasteria audeat aperire, vel nisi ad idipsum specialiter dirigatur. Episcopis vero, in quorum diœcesibus vestræ sunt facultates, omnino non liceat de vestris monachis aut monasteriis judicare. Salvo canonico illo jure, quod in eis hactenus habuerunt. Si quid autem causæ in eos habuerint, te, tuosve successores appellent. Quod si per vos lis nequiverit definiri, ad sedem apostolicam referatur, ejus solius, vel legati ejus judicio definiendum. Tibi plane peculiari devotione concedimus, ut in processionum missarumque solemnibus mitra utaris episcopali. In præcipuis vero festivitatibus, id est in quinque, quas præcipuas habetis, et in Theophania, et in Ascensione, nec non et in Dedicatione vestræ Ecclesiæ, dalmaticam, chirothecas et sandalia induaris. Et hoc ad tuæ religionis evidentiam atque ostensionem nostræ peculiaris dilectionis, quam ex sede apostolica magis meritis exigentibus promereris. Tuam de cætero condecet sanctitatem, quemadmodum ab Romana Ecclesia specialius honoratur, ita ejusdem Ecclesiæ servitiis et utilitatibus singulariter insudare, quatenus et hactenus vobis ab eadem Ecclesia concessa [ 293A ] stabili tenore permaneant, et dignius vestrum sit cœnobium in futuro majoris præmia gloriæ adipisci. Datum Romæ per manus Joannis diaconi sanctæ Romanæ Ecclesiæ, prosignatoris domni Urbani II papæ. Kal. Novemb., indict. XI, anno Dominicæ Incarn. 1088, pontificatus vero ejusdem domni Urbani papæ primo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio