Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Gregor VII     ||     1080     ||     Mirari valde compellimur

Bullarium Cluniacense 21, 1 n. 2

EPISTOLA EIUSDEM GREGORII PAPÆ VII. ad Landricum Matisconensem Episcopum, pro confirmandis per eum privilegiis Cluniacensis Ecclesiæ.

MPL 148, 699 n. 55

LV.
Epistola Gregorii VII ad Landricum, Matisconensem episcopum, pro confirmandis per eum privilegiis Cluniacensis ecclesiæ.
(Anno 1081.)
[Bullarium Cluniacense, 21.]

Cowdrey, The Epistolae Vagantes of Pope Gregory VII, Oxford 1972, 38

To Bishop Landric of Mācon: Gregory reproves him for declining to obey his legate Cardinal Peter of Albano when he confirmed Cluny's privileges, charges him to show that he accepts them, and urges him to maintain peace with Abbot Hugh of Cluny.

Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri Landrico Matisconensi [ 21/2 ] Episcopo salutem & Apostolicam benedictionem. Mirari valdè compellimur quomodo fraternitas tua persuasione clericorum, sicut audivimus, in confirmatione privilegiorum Cluniensis Ecclesiæ Episcopo Albanensi legationem nostram ferenti inobediens extiterit: præsertim cùm, etiamsi aliquid, quod non credimus, inconsultiùs tibi irrogare voluisset; quidquid esset pro reverentiâ Apostolicæ Sedis ferre decuisset. Itaque propter bonam vitam & Pastoralem vigilantiam quâ circa Ecclesiam tibi commissam desudas, hanc culpam supportantes præcipimus tibi, quatenùs vocatis de melioribus Monachis Cluniensis Ecclesiæ ad communem locum inter Matisconem & Cluniacum venias, ut in præsentiâ illorum prædictum privilegium confirmes, & sic in Episcopali officio restitutus adjuvante Domino populum tuum valeas consolari. De cætero fraternitatem tuam paterno affectu, quo eam amplectimur, admonemus, ne improbitati vel levitati clericorum tuorum ulteriùs credulus existas, sed meis, qui te non tua diligo, potiùs quàm illorum consiliis acquiescas: quod si feceris, scias profectò quod nos Ecclesiam tibi commissam præjudicium sustinere nullatenùs patiemur. Interim autem sine omni inquietudine & discordiâ vos & Abbas Cluniensis pacificè maneatis, donec coram Vicario Diensi Episcopo hujusmodi lis religiosarum personarum consilio terminetur; aut, si illud non potuerit fieri, nos utrâque parte vocatâ, & causa diligenter discussa auxiliante gratiâ Dei finem congruum imponere valeamus. Clerici autem, qui spiritus superbiæ ducti contra Legatum nostrum Albanensem Episcopum turbam fecerunt, & Archiepiscopum Viennensem à Cluniaco revertentem ablatis rebus suis contumeliose invaserunt, apud Cluniacum nudis pedibus ante altare sancti Petri satisfaciant, & sic emendatis moribus absolvantur. Absque datâ. GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri LANDRICO, Matisconensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Mirari valde compellimur quomodo fraternitas tua persuasione clericorum, sicut audivimus, in [ 700A ] confirmatione privilegiorum Cluniensis ecclesiæ, episcopo Albanensi legationem nostram ferenti inobediens exstiterit, præsertim cum, etiamsi aliquid, quod non credimus, inconsultius tibi irrogare voluisset, quidquid esset, pro reverentia apostolicæ sedis ferre decuisset. Itaque, propter bonam vitam et pastoralem vigilantiam qua circa Ecclesiam tibi commissam desudas, hanc culpam supportantes, præcipimus tibi quatenus vocatis de melioribus monachis Cluniensis ecclesiæ, ad communem locum inter Matisconem et Cluniacum venias, ut in præsentia illorum prædictum privilegium confirmes, et sic in episcopali officio restitutus, adiuvante Domino, populum tuum valeas consolari. De cætero fraternitatem tuam paterno affectu, quo eam amplectimur, admonemus ne [ 700B ] improbitati vel levitati clericorum tuorum ulterius credulus existas, sed meis, qui te, non tua, diligo, potius quam illorum consiliis acquiescas. Quod si feceris, scias profecto quod nos Ecclesiam tibi commissam præiudicium sustinere nullatenus patiemur. Interim autem sine omni inquietudine et discordia vos et abbas Cluniensis pacifice maneatis, donec coram vicario Diensi episcopo hujusmodi lis religiosarum personarum consilio terminetur; aut, si illud non potuerit fieri, nos, utraque parte vocata et causa diligenter discussa, auxiliante gratia Dei, finem congruum imponere valeamus. [ 700C ] Clerici autem qui, spiritu superbiæ ducti, contra legatum nostrum Albanensem episcopum turbam fecerunt, et archiepiscopum Viennensem Cluniaco revertentem ablatis rebus suis contumeliose invaserunt, apud Cluniacum nudis pedibus ante altare sancti Petri satisfaciant, et sic emendatis moribus absolvantur. Absque data.
Gregorius episcopus seruus seruorum Dei dilecto in Christo fratri Landrico Matisconensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem.
Mirari ualde compellimur quomodo fraternitas tua, persuasione clericorum sicut audiuimus, in confirmatione priuilegiorum Cluniensis ecclesiae episcopo Albanensi legationem nostram ferenti inobediens extiterit, praesertim cum etiamsi aliquid, quod non credimus, inconsultius tibi irrogare uoluisset, quidquid esset pro reuerentia apostolicae sedis ferre decuisset. Itaque propter bonam uitam et pastoralem uigilantiam qua circa ecclesiam tibi commissam desudas, hanc culpam supportantes, praecipimus tibi quatenus, uocatis de melioribus monachis Cluniensis ecclesiae, ad communem locum inter Matisconem et Cluniacum uenias, ut in praesentia illorum praedictum priuilegium confirmes, et sic in episcopali officio restitutus adiuuante Domino populum tuum ualeas consolari. De caetero fraternitatem tuam paterno affectu quo eam amplectimur admonemus ne improbitati uel leuitati clericorum tuorum ulterius credulus existas, sed meis, qui te non tua diligo, potius quam illorum consiliis acquiescas. Quod si feceris scias profecto quod nos ecclesiam tibi commissam praeiudicium sustinere nullatenus patiemur. Interim autem sine omni inquietudine et discordia uos et abbas Cluniensis pacifice [ 96 ] maneatis, donec coram uicario Diensi episcopo huiusmodi lis religiosarum personarum consilio terminetur, aut, si illud non potuerit fieri, nos utraque parte uocata et causa diligenter discussa, auxiliante gratia Dei, finem congruum imponere ualeamus. Clerici autem qui spiritu superbiae ducti contra legatum nostrum Albanensem episcopum turbam fecerunt et archiepiscopum Viennensem a Cluniaco reuertentem ablatis rebus suis contumeliose inuaserunt, apud Cluniacum nudis pedibus ante altare sancti Petri satisfaciant, et sic emendatis moribus absoluantur.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio