Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Gregor VII     ||     1079, Apr. 14     ||     Matisconensis frater

Bullarium Cluniacense 21, 1 n. 1

EPISTOLA GREGORII PAPÆ VII. ad sanctum Hugonem.

MPL 148, 537 n. 33

EPISTOLA XXXIII.
AD HUGONEM ABBATEM CLUNIACENSEM.
(Anno 1079.)
Ut bona, quæ Matisconensis Ecclesia quiete possederat, ab ipso ablata aut restituat aut cambio compenset; sin minus, Diensi episcopo et abbati Sancti Pauli lis inter eos terminanda committitur.

Caspar, Das Register Gregors VII. (MGH Epistolae selectae, 2, 2) liber VI, epistola 33

Gregor VII. befiehlt dem Abt Hugo von Cluny, die Güter der Kirche von Mācon unangetastet zu lassen und gegebenenfalls das Urteil der päpstlichen Legaten anzurufen.

Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, Hugoni venerabili Cluniacensi Abbati, salutem & Apostolicam benedictionem. Matisconensis frater & Coëpiscopus noster Landricus ad Apostolorum limina veniens, conquestus est apud nos Ecclesiæ suæ jura à te sibi auferri, quæ prædecessorum suorum temporibus, etiam Simoniacorum quietè visa est gaudere. Nos ergo dignum esse & competens adjudicavimus, ut quæ bona temporibus irreligiosorum Ecclesia sine molestiâ tenuit, eisdem sub Pastore religioso in Romanâ Ecclesiâ ordinato privari absque ratione non debeat. Quapropter dilectionem tuam monemus ut res illas, super quibus prædicta Matisconensis Ecclesia queritur, & usque ad supra memorati fratris nostri tempus possedit, deinceps quoque aut quietè retinere permittas, aut concambium competens reddere studeas. Quod si inter vos hanc causam non potestis ipsi componere, volumus fratrem nostrum Diensem Episcopum, & sancti Pauli Abbatem negotio huic interesse, quatenùs eorum adhibita diligentia finis his inveniri rectus & congruus valeat, ac inter vos ulteriùs dissensio nulla remaneat. Sine concordiâ namque neque Religiositatem dicimus quicquam valere, neque aliud opus, etsi bonum videatur aliquid esse. absque datâ. GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, HUGONI Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Landericus Matisconensis, frater et coepiscopus noster, ad apostolorum limina veniens, conquestus est apud nos Ecclesiæ suæ jura a te sibi auferri, quæ de prædecessorum suorum temporibus, etiam Simoniacorum, quiete visa est possidere. Nos ergo dignum esse et competens adjudicavimus ut quæ bona temporibus irreligiosorum ecclesia sine [ 538A ] molestia tenuit, eisdem sub pastore religioso, in Romana Ecclesia ordinato, privari absque ratione non debeat. Quapropter dilectionem tuam monemus ut res illas, super quibus prædicta Matisconensis Ecclesia queritur, si usque ad supra memorati fratris nostri tempus possedit, deinceps quoque aut quiete retinere permittas, aut concambium competens reddere studeas. Quod si inter vos hanc causam non potestis ipsi componere, volumus fratrem nostrum Diensem episcopum et Sancti Pauli abbatem negotio huic interesse, quatenus eorum adhibita diligentia finem lis invenire rectum et congruum valeat, ac ulterius inter vos dissensio nulla remaneat. Sine concordia namque neque religiositatem dicimus [forte ducimus. HARD.] quidquam valere, neque aliud [ 538B ] opus, etsi bonum videatur, aliquid esse.
Data Romæ, decimo octavo Kal. Maii, indict. secunda.
GREGORIUS episcopus servus servorum Dei Hugoni Cluniacensi abbati salutem et apostolicam benedictionem.
Landericus Matisconensis frater et coepiscopus noster ad apostolorum limina veniens conquestus est apud nos ecclesię suę iura a te sibi auferri, quę predecessorum suorum temporibus, etiam symoniacorum, quiete visa est possidere. Nos ergo dignum esse et competens adiudicavimus, ut, quę bona a temporibus inreligiosorum ecclesia sine molestia tenuit, eisdem sub pastore religioso in Romana ecclesia ordinato privari absque ratione non debeat, Quapropter dilectionem tuam monemus, ut res illas, super quibus predicta Matisconensis ecclesia queritur, si usque ad supramemorati fratris [ 447 ] nostri tempus possedit, deinceps quoque aut quiete retinere permittas aut concambium competens reddere studeas. Quodsi inter vos hanc causam non potestis ipsi componere, volumus fratrem nostrum Diensem episcopum et sancti Pauli abbatem negotio huic interesse, quatenus eorum adhibita diligentia finem lis invenire rectum et congruum valeat ac ulte rius inter vos dissensio nulla remaneat. Sine concordia nan que neque religiositatem dicimus quicquam valere neque aliud opus, etsi bonum videatur, aliquid esse. Data Rome XVIII. Kalendas Maii, Indictione II.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio