Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Gregor VII     ||     1075, Dec. 9     ||     Supernae miserationis

Bullarium Cluniacense 18, 2

PRIVILEGIUM GREGORII PAPÆ VII. quo confirmat Monasterio Clun. omnia loca & Monasteria jam acquisita, quæ & hic nominatim exprimit, item confirmat jus eligendi proprium Abbatem, & advocandi quem maluerit Antistitem pro consecratione ipsius, sicut & pro omnibus aliis consecrationibus & ordinationibus, &c.

MPL 148, 661 n. 20

XX.
Privilegium Gregorii papae VII, quo confirmat monasterio Cluniacensi omnia loca et monasteria jam acquisita, quae et hic nominatim exprimit; item confirmat ius eligendi proprium abbatem, et advocandi quem maluerit antistitem pro consecratione ipsius, sicut et pro omnibus aliis consecrationibus et ordinationibus, etc.
(Anno 1075.)
[Bullarium Cluniacense, 18.]

Santifaller, Quellen und Forschungen zum Urkunden- und Kanzleiwesen Papst Gregors VII., 1, 107

Gregor erlässt für das Kloster St. Peter und Paul in Cluny (D. Mâcon) unter dem Abt Hugo auf dessen Bitte Alienations- und Perturbationsverbot, bestätigt unter Aufzählung der einzelnen Güter den Besitz, verleiht das Recht der Abtswahl und der Abtsweihe, verbietet die Exkommunikaiton der Mönche und verleiht den päpstlichen Schutz, die freie Wahl des Bischofs für die Episkopalien und das Münzrecht.

GREGORIUS Episcopus servus servorum Dei dilecto in Christo filio Hugoni Abbati Monasterij sanctorum Apostolorum Petri & Pauli constructi in loco qui dicitur Cluniacus suisque successoribus ibidem Regulariter promovendis in perpetuum. Supernæ miserationis respectu ad hoc universalis Ecclesiæ curam suscepimus & Apostolici moderaminis sollicitudinem gerimus, ut justis precantium votis attenta benignitate faveamus & libramine æquitatis omnibus in necessitate positis quantum Deo donante possumus, subvenire debeamus. Præcipuè tamen de venerabilium locorum stabilitate pro debito honore summæ & Apostolicæ Sedis cui speciali jure adhærent. Quantum ex divino adjutorio possibilitas datur, nobis pensandum & laborandum esse perpendimus. Proinde juxta petitionem tuam præfato Monasterio cui tu præesse dignosceris, cum Capellis circumjacentibus, videlicet sanctæ Mariæ, sancti Majoli & sancti Odilonis, hujusmodi privilegia præsenti authoritatis nostræ decreto indulgemus, concedimus atque firmamus. Statuentes nullum Regum vel Imperatorum, Antistitum. Nullum quacumque dignitate præditum vel quemquam alium audere de his quæ eidem venerabili loco à quibuslibet hominibus de proprio jure jam donata sunt vel in futurum Domino miserante collata fuerunt, sub cujuslibet causæ occasionisve specie minuere vel auferre, sive suis usibus applicare vel aliis quasi propriis de causis pro suæ avaritiæ excusatione concedere. Sed cuncta quæ ibi oblata sunt, vel offerri contigerit, tam à te quam ab eis qui in tuo officio locoque successerint perenni tempore illibata & sine inquietudine aliqua volumus possideri. Eorum quidem usibus pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt modis omnibus profutura. Nominatim etiam confirmantes eidem Monasterio Cluniacensi in Comitatu Matisconensi cellam in honore sancti Martini & Ecclesiam juxta positam in honore sancti Joannis cum omnibus suis appendiciis. Cavinias villam cum Ecclesia, & villam Solestriacum cum Ecclesia, & Scutiolam cum Ecclesia. Galliniacum cum Ecclesia, Rufiacum cum Ecclesia, Masiliam Bargiserenam villam cum Ecclesia, Clarmanum cum Ecclesia, Curtirias villam. Paronam cum Ecclesia, Arpagiacum cum Ecclesia. Darboniacum. Besorniacum cum Ecclesia & Ecclesiam sanctæ Columbæ, Verreriam & Burguliensem villas. Ecclesiam sancti Laurentii. Castrum Lordonum Blanuscum. Cottam cum Ecclesia. Laisiacum cum Ecclesia. Monasterium etiam Carum-locum cum omnibus ad se pertinentibus, Cellam Regniacum cum omnibus sibi pertinentibus. Ecclesiam sancti Victoris cum omnibus sibi pertinentibus, Cellam quoque sancti Victoris in monte Algido cum omni sua pertinentia. Ecclesias etiam & terras quæ juxta illam sunt pro quibus data est quondam Ecclesia sancti Gengulfi. Eguirandam Curtem cum Ecclesia sancti Andreæ, & cum aliis Ecclesiis & appendiciis suis, novam villam in Petrogoico Castro cum Ecclesia omnes quoque Ecclesias & terras seu quidquid præfatus locus habet in jam dicto Comitatu.
In Comitatu verò Cabilonensi Cellam de Bellomonte cum Ecclesia sanctæ Mariæ & omnibus sibi pertinentibus, Ecclesiam de Campiloco cum suis appendiciis, Curtem [ 19/1 ] vocabulo Juliacum cum Ecclesis & terris eidem loca quondam ab Episcopo Manasse conlatis. Ecclesiam sancti Gengulfi cum suis pertinentiis, Cellam sanctorum Martyrum Cosmæ & Damiani. Et Monasterium sancti Marcelli cum omnibus suis pertinentiis. Omnes etiam Ecclesias & terras & quodcumque supradictus locus comprobatur habere in jam dicto Comitatu.
In Episcopatu Augustodunensi Monasterium in aurea valle quod vocatur Paredum cum omnibus suis pertinentiis Monasterium etiam Marciniacum cum omnibus suis, Cellam de Oiadellis cum suis appendiciis, illas etiam terras & Ecclesias quas Theodardus Clericus contulit jam dicto Cluniacensi Monasterio. Confirmamus etiam & corroboramus illam convenientiam nostra Apostolica authoritate quam fecit Domnus Walterius Augustodunensis Ecclesiæ Episcopus de Monasterio Magatro ad suam Ecclesiam pertinente cum omnibus ad ipsum pertinentiis. Burbonum Monasterium cum suis pertinentiis, Ecclesiam in Villa quæ dicitur Melai & Ecclesiam in Villa quæ dicitur Simullai & Ecclesiam sancti Christophori juxta Castrum Caninum. Et Abbatiam Vizeliacensem, omnes etiam Ecclesias & terras, & quodcumque supradictus locus Cluniacus videtur habere in eodem Episcopatu. In territorio vero Divionensi Curtem Giuriacum cum omnibus sibi pertinentibus. In pago Antisiodorensi. Monasterium quod dicitur sanctæ Mariæ ad charitatem cum suis pertinentiis. Bonaiacum & Monasterium sanctæ Dei genitricis in Donziaco Castro. Cum omnibus quæ in ipso Episcopatu habere videtur Cluniacus. In Comitatu Arvernensi Silviniacum Monasterium ubi sancti Majolus & Odilo requiescunt cum ibidem pertinentibus. Cellam quæ vocatur firmitas. Cellam quæ vocatur Scurolias Ecclesiam sancti Sulpicii in Villa quæ dicitur Langiacus. Cellulam quæ vocatur ad Boscum. Curtem quam vocant in Frido monte. Monasterium quod dicitur Rivis cum Curte Lipsiaco & cum suis appendiciis. Ecclesiam quæ vocatur ad montes. Monasterium Celsinaniense cum Cellis, Ecclesiis, villis terris & cum Monasterio requiescit ubi sanctus Florus quod tradidit supra dicto loco Eustorgius Clericus cum omnibus sibi pertinentibus. Mansiones in Brivatensi vico. Monasterium quod dicitur Volta cum suis pertinentiis, Rocam fortem. Cellam Reiliacum cum Curte & omnibus ad eam pertinentibus, Cellam sanctæ Mariæ quæ vocatur ad Pontem. Omnes quoque Ecclesias & terras, & quodcumque videtur locus Cluniacus possidere in jam dicto Comitatu. In Episcopatu Nivernensi Monasterium sancti Salvatoris quod est intra muros, Monasterium sancti Stephani quod est in suburbio ejusdem civitatis, Cellam sancti Reveriani cum suis pertinentiis. Ecclesiam quæ dicitur Lupertiacus quæ Frœmundus dedit cum suis pertinentiis, locum qui dicitur Baiard. Et obedientiam quæ dicitur villa. In Comitatu Pictaviensi villam quæ dicitur Molgon. In Episcopatu sanctonico Monasterium de insula quæ dicitur Aias. Monasterium sancti Georgii juxta Castrum Didonium Monasterium sanctæ Mariæ juxta Castrum Berbeziacum. Abbatiam sancti Joannis quæ vocatur Ingeriacus. Abbatiam Malliacensem. In Abbatia autem sancti Cypriani quæ est Pictavis concedimus tibi quod antecessores tui ibi habuerunt. In Episcopatu Lemovicensi Monasterium sancti Martialis. In Episcopatu Engolismensi Monasterium sancti Mauritii quod est juxta Castrum montis Berolti. In Episcopatu Parisiensi Monasterium de Longo ponte. In Episcopatu Trecassino Monasterium sanctæ Margaritæ cum his quæ ad illud pertinent. In Episcopatu Suessionensi Conciacum villam quam dedit Theotbaldus Comes & uxor ejus Cluniacensi Cœnobio. In Episcopatu Petragorico Ecclesiam sanctæ Mariæ quæ dicitur Anessa. In Episcopatu Caturcensi Abbatiam sancti Petri de Moysiaco cum omnibus suis appendiciis. Et [ 19/2 ] Monasterium quod dicitur Fiacus. Et Monasterium Carannacum. Tolosæ Monasterium sanctæ Mariæ de Aurate, & in eodem Episcopatu Monasterium sancti Petri quod dicitur Lajad. Et Castrum quod dicitur Lordag & terras quas Rogerius Comes dedit Cluniaco in valle Javartensi. In Pago Aginnensi Monasterium quod dicitur Lairacum. Et alterum quod dicitur Muiracum & alterum quod dicitur sancta Genevera, & Monasterium quod dicitur Mediziacum. In pago Lecturicensi Monasterium sancti Genu. In territorio Ausciensi Monasterium sancti Orientii & Ecclesiam quæ vocatur ad altum montem & Monasterium quod dicitur Monasterium. Et Monasterium sancti Joannis quod dicitur ad sanctum montem cum suis pertinentiis. In territorio Bigorritano Monasterium sancti Licerii. In territorio Laccurrensi in villa quæ vocatur Furcas Ecclesiam sanctæfidis. Ecclesias etiam villas & terras quascumque Cluniacus in Vasconia possidere comprobatur. In Episcopatu Hispalensi Monasterium sancti Isidori martyris cum suis appendiciis. In Episcopatu Vivariensi Misoscum, Cellam de Monte Rompono. Cellam ad fontes, Cellam Rionis. In Episcopatu Uticensi Monasterium sancti Saturnini cum Castro Columcellas & Curte Tueleta, & omnibus ad se pertinentibus ex utraque parte Rhodani fluminis. In Episcopatu Nemaulensi Monasterium sancti Ægidii. In Tricassinensi civitate Monasterium sancti Amandi. In Episcopatu Arausico cellam quæ dicitur Podiolenus. Monasterium sancti Pantaleonis. In Agapicensi Episcopatu Cellam sancti Andreæ concessam Cluniaco à Ricaudo Clerico Ganagobiense Monasterium. Curtem Valentiolam. In Valentinensi Episcopatu villam quæ dicitur Ales & Montesium, Monasterium sancti Marcelli quod dicitur Salicetum. In Episcopatu Viennensi Monasterium Taherniacum. Cellam quæ dicitur Causella, Villam Bracost, villam quæ dicitur Insula, Cellam etiam in Castro Candiaco. In Episcopatu Lugdunensi Monasterium quod dicitur de Amberta. Cellam Talusiacum, Cellam Poliacum. Cellam Artedunum, Cellam Saviniacum, Curtem Ambariacum, Ecclesiam sancti Andioli, Ecclesiam quæ vocatur ad Oratorium, Curtem de Romanis, Cellam Cavariacum, Ecclesiam in Castro Gosan. Omnes quoque villas & terras quas Wichardus moriens Cluniaco contulit. In Gratianopolitano Episcopatu Cellam quæ vocatur Borget. Monasterium quod vocatur Domena. In Episcopatu Vesontiensi Cellam quæ vocatur portus. In Episcopatu Tullensi Cellam quæ vocatur Ramengas. In Lausannensi Episcopatu Monasterium quod dicitur Paterniacus, & quæ in Alsatia dederunt Imperatores eidem loco, Cellam quæ dicitur mons Richeri & Monasterium quod dicitur Romanum. In Episcopatu Genevensi Monasterium sancti Victoris martyris. In Argentino Episcopatu Monasterium Salsense. In Constantiensi Episcopatu Cellam quæ dicitur Romisin. In Episcopatu Papiensi Monasterium sancti Mayoli. In Episcopatu Lausensi Monasterium sancti Marci. In urbe Placentina Ecclesiam sancti Gregorii. Juxta urbem Cremonam Monasterium in honore sancti Gabrielis & sanctorum Barnabæ & Lucæ. Præterea sicut supra diximus, quæcumque nunc habet aut imposterum Domino annuente habere contigerit in quibuslibet rebus mobilibus vel immobilibus. Item constituimus ut obeunte Abbate non alius ibi quacumque obreptionis astutia ordinetur nisi quem fratres ejusdem Cœnobii cum communi consensu secundum timorem Dei elegerint. Et ad consecrandum eum ipsi fratres advocent Episcopum quemcumque voluerint. Nec quovis modo quisquam Episcopus vel Archiepiscopus locum ipsum seu Capellas supradictas videlicet sanctæ Mariæ, S. Majoli & S. Odilonis vel Presbyteros ab Abbate ibi constitutos. [ 20/1 ] Et Monachos ipsius Monasterij excommunicare vel judicare audeat, sed semper sub tutelâ & immunitate Romanâ, soliusque Romani Pontificis judicio consistentes, omnipotenti Domino quieti securique deserviant. A quocumque Episcopo voluerint etiam in opus consecrationum in ipso loco agendarum, Chrisma oleum sanctum, oleuminfirmorum accipere; necnon & consecrationis altarium, & Capellarum, seu ordinationes Monachorum. Concedimus tibi & ipsi venerabili loco, & confirmamus Apostolicâ authoritate quandocumque vel quamdiù vobis placuerit percussuram proprii numismatis vel monetæ quemadmodùm privilegiis venerabilium prædecessorum nostrorum comperimus vobis concessum & confirmatum esse, concedimus & confirmamus. Hæc igitur omnia, quæ hujus præcepti decretique nostri pagina continet, tam tibi quam cunctis qui in eo quo es ordine locoque successerint, & eis quorum interesse poteris in perpetuum servanda decernimus. Si quis verò Regum, Sacerdotum, Clericorum, Judicum, ac sæcularium personarum hanc constitutionis nostræ paginam agnoscens venire contra eam tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetratâ iniquitate cognoscat, & nisi ea quæ ab illo sunt malè ablata restituerit & dignâ pœnitentiâ illicitè acta defleverit, à sacratissimo Corpore & Sanguine Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat atque in æterno examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenùs & hîc fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant.
Datum Lateranis quinto Idus Decembris, per manus Petri sacræ Romanæ Ecclesiæ Presbyteri Cardinalis ac Bibliothecarii, anno quarto Pontificatus Domini Gregorii Papæ septimi, indictione 14. Benè valete.
GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio HUGONI abbati monasterii sanctorum apostolorum Petri et Pauli, constructi in loco qui dicitur Cluniacus suisque successoribus ibidem regulariter promovendis in perpetuum. Supernĉ miserationis respectu ad hoc universalis Ecclesiĉ curam suscepimus et apostolici [ 662A ] moderaminis sollicitudinem gerimus, ut iustis precantium votis attenta benignitate faveamus, et libramine ĉquitatis omnibus in necessitate positis, quantum Deo donante possumus, subvenire debeamus, prĉcipue tamen de venerabilium locorum stabilitate pro debito honore summĉ et apostolicĉ sedis, cui speciali jure adhĉrent, quantum ex divino adjutorio possibilitas datur, nobis pensandum et laborandum esse perpendimus. Proinde juxta petitionem tuam prĉfato monasterio cui tu prĉesse dignosceris, cum capellis circumjacentibus, videlicet Sanctĉ Mariĉ, Sancti Maioli et Sancti Odilonis, hujusmodi privilegia prĉsenti auctoritatis nostrĉ decreto indulgemus, concedimus atque firmamus, statuentes nullum regum vel imperatorum, antistitum, nullum quemcunque dignitate prĉditum, vel quemquam alium audere de his quĉ eidem venerabili loco a quibuslibet hominibus de proprio jure jam donata sunt vel in futurum, Domino miserante, collata fuerint, sub cujuslibet causĉ occasionisve specie minuere vel auferre, sive suis usibus applicare, vel aliis, quasi propriis de causis, pro suĉ avaritiĉ excusatione concedere. Sed cuncta quĉ ibi oblata sunt vel offerri contigerit, tam a te quam ab eis qui in tuo officio locoque successerint, perenni tempore illibata et sine inquietudine aliqua volumus possideri; eorum quidem usibus pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt modis omnibus profutura. Nominatim etiam confirmantes eidem monasterio Cluniacensi in comitatu Matisconensi cellam in [ 662C ] honore sancti Martini, et ecclesiam juxta positam in honore sancti Ioannis cum omnibus suis appendiciis Cavinias villam cum ecclesia, et villam Solestriacum cum ecclesia, et Sactiolam cum ecclesia, Galliniacum cum ecclesia, Rufiacum cum ecclesia, Masiliam Bargiserenam villam cum ecclesia, Clarmanum cum ecclesia, Curtirias villam, Paronam cum ecclesia, Arpogiacum cum ecclesia, Darboniacum cum ecclesia, Betorniacum cum ecclesia, et ecclesiam Sanctĉ Columbĉ, Verreriam et Berguliensem villas, ecclesiam Sancti Laurentii, Castrum Lordonum Blanuscum, Costam cum ecclesia, Laisiacum cum ecclesia, monasterium Charum Locum cum omnibus ad se pertinentibus, cellam Regniacum cum omnibus sibi pertinentibus, ecclesiam Sancti Victoris cum omnibus sibi pertinentibus, cellam quoque Sancti Victoris in monte Algido cum omni sua pertinentia, ecclesias etiam et terras quĉ juxta illam sunt pro quibus data est quondam ecclesia Sancti Gengulfi, Equirandam curtem cum ecclesia Sancti Andreĉ, et cum aliis ecclesiis et appendiciis suis, novam villam in Petrogoico castro cum ecclesia, omnes quoque ecclesias et terras, seu quidquid prĉfatus locus habet in jam dicto comitatu.
In comitatu vero Cabilonensi cellam de [ 663A ] Bellomonte cum ecclesia Sanctĉ Mariĉ et omnibus ibi pertinentibus, ecclesiam de Campiloco cum suis appendiciis, curtem vocabulo Juliacum cum ecclesiis et terris eidem loco quondam ab episcopo Manasse collatis. Ecclesiam Sancti Gengulfi cum suis pertinentiis, cellam sanctorum martyrum Cosmĉ et Damiani, et monasterium Sancti Marcelli cum omnibus suis pertinentiis, omnes etiam ecclesias et terras et quodcunque supradictus locus comprobatur habere in jam dicto comitatu.
In episcopatu Augustodunensi monasterium in Aurea Valle, quod vocatur Paredum cum omnibus suis pertinentiis; monasterium etiam Marciniacum cum omnibus suis, cellam de Oiadellis cum suis appendiciis, illas etiam terras et ecclesias quas Theodardus clericus contulit jam dicto Cluniacensi [ 663B ] monasterio. Confirmamus etiam et corroboramus illam convenientiam nostra apostolica auctoritate quam fecit dominus Walterius Augustodunensis Ecclesiĉ episcopus de monasterio Magatro ad suam ecclesiam pertinente cum omnibus ad ipsum pertinentiis. Burbonum monasterium cum suis pertinentiis, ecclesiam in villa quĉ dicitur Melai et ecclesiam in villa quĉ dicitur Simullai et ecclesiam Sancti Christophori juxta Castrum Caninum; et abbatiam Vizeliacensem, omnes etiam ecclesias et terras, et quodcunque supradictus locus Cluniacus videtur habere in eodem episcopatu. In territorio vero Divionensi curtem Giuracum cum omnibus sibi pertinentibus. In pago Autissiodorensi, monasterium quod dicitur Sanctĉ Mariĉ ad Charitatem [ 663C ] cum suis pertinentiis, Bonaiacum et monasterium Sanctĉ Dei genitricis in Donziaco castro cum omnibus quĉ in ipso episcopatu habere videtur Cluniacus. In comitatu Arvernensi, Silviniacum monasterium, ubi sancti Maiolus et Odilo requiescunt, cum ibidem pertinentibus, cellam quĉ vocatur Firmitas, cellam quĉ vocatur Scuriolas, ecclesiam Sancti Sulpitii in villa quĉ dicitur Langiacus, cellulam quĉ vocatur ad Boscum. Curtem quem vocant in Fridomonte, monasterium quod dicitur Rivis cum curte Lipsiaco et cum suis appendiciis, ecclesiam quĉ vocatur ad montes, monasterium Celsinianense cum cellis, ecclesiis, villis, terris et cum monasterio ubi requiescit sanctus [ 663D ] Florus quod tradidit supradicto loco Eustorgius clericus cum omnibus sibi pertinentibus, mansiones in Brivatensi vico, monasterium quod dicitur Volta cum suis pertinentiis, Rocam fortem, cellam Reiliacum cum curte et omnibus ad eam pertinentibus, cellam Sanctĉ Mariĉ quĉ vocatur ad Pontem, omnes quoque ecclesias et terras, et quodcunque videtur Cluniacus possidere in jam dicto comitatu. In episcopatu Nivernensi monasterium Sancti Salvatoris quod est intra muros, monasterium Sancti Stephani quod est in suburbio ejusdem civitatis, cellam Sancti Reveriani cum suis pertinentiis, ecclesiam quĉ dicitur Lupertiacus quĉ Frĉmundus dedit cum suis pertinentiis, locum qui dicitur [ 664A ] Baiard; et obedientia quĉ dicitur Villa. In comitatu Pictaviensi villam quĉ dicitur Molgon. In episcopatu Sanctonico monasterium de insula quĉ dicitur Aias, monasterium Sancti Georgii juxta castrum Didonium, monasterium Sanctĉ Mariĉ juxta castrum Berbeziacum, abbatiam sancti Joannis quĉ vocatur Ingeriacus, abbatiam Malliacensem.
In abbatia autem Sancti Cypriani quĉ est Pictavis, concedimus tibi quod antecessores tui ibi habuerunt. In episcopatu Lemovicensi monasterium Sancti Martialis. In episcopatu Engolismensi monasterium Sancti Mauritii quod est juxta castrum montis Berolti. In episcopatu Parisiensi monasterium de Longoponte. In episcopatu Trecassino monasterium Sanctĉ Margaritĉ cum his quĉ ad [ 664B ] illud pertinent. In episcopatu Suessionensi Conciacum villam quam dedit Theotbaldus comes et uxor ejus Cluniacensi c&onobio. In episcopatu Petragorico ecclesiam Sanctĉ Mariĉ quĉ dicitur Anessa. In episcopatu Cadurcensi abbatiam Sancti Petri de Moysiaco cum omnibus suis appendiciis; et monasterium quod dicitur Fiacus, et monasterium Caronnacum. Tolosĉ monasterium Sanctĉ Mariĉ de Aurate, et in eodem episcopatu monasterium quod dicitur Lajad; et castrum quod dicitur Lordag, et terras quas Rogerius comes dedit Cluniaco in valle Javartensi. In pago Agisinensi monasterium quod dicitur Lairacum; et alterum quod dicitur Muiracum, et alterum quod dicitur Sancta Genevera, et monasterium quod dicitur Meediziacum. In pago [ 664C ] Lecturicensi monasterium Sancti Genu. In territorio Ausciensi monasterium Sancti Orientii et ecclesiam quĉ vocatur ad altum montem et monasterium quod dicitur Monasterium. Et monasterium Sancti Joannis quod dicitur ad Sanctum Montem cum suis pertinentiis. In territorio Bigorritano monasterium Sancti Licerii. In territorio Laccurrensi, in villa quĉ vocatur Furcas ecclesiam Sanctĉ Fidis. Ecclesias etiam villas et terras quascunque Cluniacus in Vasconia possidere comprobatur. In episcopatu Hispalensi monasterium Sancti Isidori martyris cum suis appendiciis. In episcopatu Vivariensi Misoscum, cellam de monte Rompono, cellam ad Fontes, cellam Rionis. In episcopatu Uticenci monasterium Sancti Saturnini cum castro [ 664D ] Columcellas et curte Tueleta, et omnibus ad se pertinentibus ex utraque parte Rhodani fluminis. In episcopatu Nemausensi monasterium Sancti-Ĉgidii. In Tricassinensi civitate monasterium sancti Amandi. In episcopatu Arausico cellam quĉ dicitur Podiolenus, monasterium Sancti Pentaleonis. In Agapicensi episcopatu cellam Sancti Andreĉ concessam Cluniaco a Ricaudo clerico; Ganagobiense monasterium; curtem Valentiolam. In Valentinensi episcopatu, villam quĉ dicitur Ales et Montesium, monasterium Sancti Marcelli quod dicitur Salicetum. In episcopatu Viennensi monasterium Taherniacum; cellam quĉ dicitur Causella, villam Bracost, villam quĉ dicitur Insula, cellam in [ 665A ] castro Candiaco. In episcopatu Lugdunensi monasterium quod dicitur de Amberta; cellam Talusiacum, cellam Poliacum, cellam Artedunum, cellam Saviniacum, curtem Ambariacum, ecclesiam Sancti Andioli, ecclesiam quĉ vocatur ad Oratorium, curtem de Romanis, cellam Cavariacum, ecclesiam in castro Gosan. Omnes quoque villas et terras quas Wichardus moriens Cluniaco contulit. In Gratianopolitano episcopatu cellam quĉ vocatur Borget, monasterium quod vocatur Domena. In episcopatu Vesontiensi cellam quĉ vocatur Portus. In episcopatu Tullensi cellam quĉ vocatur Ramengas. In Lausannensi episcopatu monasterium quod dicitur Paterniacas, et quĉ in Alsatia dederunt imperatores eidem loco; cellam quĉ dicitur mons Richeri et monasterium [ 665B ] quod dicitur Romanum. In episcopatu Genevensi monasterium Sancti Victoris martyris. In Argentino episcopatu monasterium Salsense. In Constantiensi episcopatu cellam quĉ dicitur Romisino. In episcopatu Papiensi monasterium Sancti Maioli. In episcopatu Lausensi monasterium S. Marci. In Urbe Placentina ecclesiam Sancti Gregorii. Juxta urbem Cremonam monasterium in honore Sancti Gabrielis et sanctorum Barnabĉ et Lucĉ. Prĉter ea, sicut supra diximus, quĉcunque nunc habet aut in posterum, Domino annuente, habere contigerit in quibuslibet rebus mobilibus vel immobilibus.
Item constituimus ut obeunte abbate non alius ibi quacunque obreptionis astutia ordinetur nisi quem fratres ejusdem c&onobii cum communi consensu secundum timorem Dei elegerint. Et ad [ 665C ] consecrandum illum ipsi fratres advocent episcopum quemcunque voluerint. Nec quovis modo quisquam episcopus vel archiepiscopus locum ipsum seu capellas supradictas, videlicet Sanctĉ Mariĉ, S. Maioli et S. Odilonis, vel presbyteros ab abbate ibi constitutos. Et monachos ipsius monasterii excommunicare, vel iudicare audeat, sed semper sub tutela et immunitate Romana, soliusque Romani pontificis judicio consistentes, omnipotenti Domino quieti securique deserviant. A quocunque episcopo voluerint etiam in opus consecrationum in ipso loco agendarum, chrisma, oleum sanctum, oleum infirmorum accipere; necnon et consecrationis altarium et capellarum, seu ordinationes monachorum. Concedimus tibi et ipsi [ 665D ] venerabili loco, et confirmamus apostolica auctoritate quandocunque vel quandiu vobis placuerit percussuram proprii numismatis vel monetĉ quemadmodum privilegiis venerabilium prĉdecessorum nostrorum comperimus vobis concessum et confirmatum esse, concedimus et confirmamus. Hĉc igitur omnia quĉ ejus prĉcepti decretique nostri pagina continet, tam tibi quam cunctis qui in eo quo es ordine locoque successerint, et eis quorum interesse poteris in perpetuum servanda decernimus. Si quis vero regum, sacerdotum, clericorum, judicum, ac sĉcularium personarum hanc constitutionis nostrĉ paginam agnoscens, venire contra eam tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque [ 666A ] se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et nisi ea quĉ ab illo sunt male oblata restituerit et digna poenitentia illicite acta defleverit, a sacratissimo corpore et sanguine Domini Redemptoris nostri Iesu Christi alienus fiat atque in ĉterno examine districtĉ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonĉ actionis percipiant, et apud districtum judicem prĉmia pacis inveniant.
Datum Lateranis, quinto Idus Decembris, per manus Petri sacrĉ Romanĉ Ecclesiĉ presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, anno quarto pontificacatus domni Gregorii papĉ septimi, indictione XIV. Bene valete.
GREGORIUS episcopus, seruus seruorum Dei. Dilecto in Christo filio Hv(goni) abbati monasterij sanctorum apostolorum Petri et Pauli constructi in loco qui dicitur Cluniacus suisque successoribus ibidem regulariter promouendis in perpetuum. Supernę miserationis respectu ad hoc uniuersalis ęcclesiae curam suscepimus et apostolici moderaminis sollicitudinem gerimus, ut iustis precantium uotis attenta benignitate faueamus et libramine ęquitatis omnibus in necessitate positis, quantum Deo donante possumus, subuenire debeamus, precipue tamen de uenerabilium locorum stabilitate pro debito honore summę et apostolicę sedis, cui speciali iure adhęrent, quantum ex diuino adiutorio possibilitas datur, nobis pensandum et laborandum esse perpendimus. Proinde iuxta petitionem tuam prefato monasterio, cui tu preesse dinosceris, cum capellis circumiacentibus, uidelicet Sancte Mariae, Sancti Maioli [ 96 ] et Sancti Odilonis, huiusmodi priuilegia presenti auctoritatis nostrę decreto indulgemus, concedimus atque firmamus; statuentes nullum regum uel imperatorum antistitum nullum quemcunque dignitate preditum, uel quemquam alium audere de his quę eidem uenerabili loco a quibuslibet hominibus de proprio iure iam donata sunt uel in futurum Domino miserante collata fuerint, sub cuiuslibet causae occasionisue specie minuere uel auferre siue suis usibus applicare uel aliis quasi piis de causis, pro suę auaritiae excusatione concedere, set cuncta, quę ibi oblata sunt uel offerri contigerit, tam a te quam ab eis, qui in tuo officio locoque successerint, perhenni tempore illibata et sine inquietudine aliqua uolumus possideri, eorum quidem usibus, pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt, modis omnibus profutura. Nominatim etiam confirmantes eidem monasterio Cluniacensi in comitatu Matisconensi cellam in honore sancti Martini, et ecclesiam iuxta positam in honore sancti Ioh(annis) cum omnibus suis appendiciis Cauinias uillam cum ęcclesia et uillam Solestriacum cum ęcclesia et Sactiolam cum ęcclesia, Galliniacum cum ęcclesia, Rufiacum cum ęcclesia, Masilias uillam cum ęcclesia, Clarimanum cum ęcclesia, Bargiserenam uillam cum ęcclesia, Curtirias uillam, Paronam cum eęcclesia, Arpogiacum cum ecclesia, Darboniacum, Besorniacum cum ęcclesia, ecclesiam Sancte Columbe, Uerreriam et Berguliensem uillas, ecclesiam Sancti Laurentii, Lordonum, Blanuscum, Cottam cum ecclesia, Laisiacum cum ęcclesia, monasterium etiam Carum Locum cum omnibus ad se pertinentibus, cellam Regniacum cum omnibus sibi pertinentibus, ęcclesiam Sancti Uictoris cum omnibus sibi pertinentibus, cellam quoque Sancti Uictoris in monte Algido cum omni sua pertinentia, ęcclesias etiam et terras quę iuxta illam sunt, pro quibus data est quondam ęcclesia Sancti Gengulfi, Reguirandam curtem cum ecclesia Sancti Andreae et cum aliis ecclesiis et appenditiis suis, Nouam Uillam in Petrogoico castro cum ęcclesia, omnes quoque ęcclesias seu quidquid prefatus locus habet in iam dicto comitatu; in comitatu uero Cabilonensi cellam de Bello Monte cum ecclesia Sanctę Mariae et omnibus ibi pertinentibus, ęcclesiam de Campiloco cum suis appenditiis, curtem uocabulo Iuliacum cum ęcclesiis et terris eidem loco quondam ab episcopo Manasse collatis, ęcclesiam Sancti Gengulfi cum suis pertinentiis, cellam sanctorum martirum Cosmae et Damiani et monasterium Sancti Marcelli cum omnibus suis pertinentiis, omnes etiam ęcclesias et terras et quodcumque supradictus locus comprobatur habere in iamdicto comitatu; in episcopatu uero Augustidunensi monasterium in Aurea Valle, quod uocatur Paredo cum omnibus suis [ 97 ] appenditiis, monasterium etiam Marciniacum cum omnibus suis, cellam de Oradellis cum suis appenditiis, illas etiam terras et ęcclesias quas Theodardus clericus contulit iamdicto Cluniacensi monasterio. Confirmamus etiam et corroboramus illam conuenientiam nostra apostolica auctoritate, quam fecit dominus Walterius Augustidunensis ęcclesiae episcopus de monasterio Magabro ad suam ecclesiam pertinente cum omnibus ad ipsum pertinentiis, Burbonum monasterium cum suis pertinentiis, ęcclesiam in uilla quę dicitur Melai et ęcclesiam in uilla quę dicitur Simulai et ęcclesiam Sancti Christofori iuxta Castrum Caninum et abbatiam Uizeliacensem, omnes etiam ęcclesias et terras et quecumque supradictus locus Cluniacus uidetur habere in eodem episcopatu; in territorio uero Diuionensi curtem Giuriacum cum omnibus sibi pertinentibus. in pago Autisiodorensi monasterium quod dicitur Sanctę Mariae ad caritatem cum suis pertinentiis, Bonaiacum et monasterium sanctę Dei genitricis in Dontiaco castro cum omnibus quę in ipso episcopatu habere uidetur Cluniacus; in comitatu Aruernensi Siluiniacum monasterium, ubi sanctus Maiolus et sanctus Odilo requiescunt, cum ibidem pertinentibus, cellam quę uocatur Firmitas, cellam que uocatur Squriolas, ęcclesiam Sancti Sulpitii in uilla quę dicitur Langiacus, cellulam quę uocatur ad Boscum, curtem quam uocant in Frido Monte, monasterium quod dicitur Riuis cum curte Lipsiaco et cum suis appenditiis, ęcclesiam quę uocatur ad Montes, monasterium Celsinianense cum cellis ęcclesiis uillis terris et cum monasterio, ubi requiescit sanctus Florus, quod tradidit supradicto loco Eustorgius clericus, cum omnibus sibi pertinentibus, mansiones in Briuatensi uico, monasterium quod dicitur Uolta cum suis pertinentiis, Rocamfortem, cellam Reiliacum cum curte et omnibus ad eam pertinentibus, cellam Sanctę Mariae quę uocatur ad Pontem, omnes quoque ęcclesias et terras, et quecumque uidetur Cluniacus habere in iamdicto comitatu; in episcopatu Niuernensi monasterium Sancti Saluatoris quod est intra muros, et monasterium Sancti Stephani, quod est in suburbio eiusdem ciuitatis, cellam Sancti Reueriani cum suis pertinentiis, ecclesiam quę dicitur Lurciacus quam Frodmundus dedit cum suis pertinentiis, locum qui uocatur Baiard et obedientiam quę dicitur Uilla; in comitatu Pictauiensi uillam quę dicitur Molgon; in episcopatu Sanctonico monasterium de insula quę dicitur Aias, monasterium Sancti Georgii iuxta castrum Didonium, monasterium Sancte Mariae iuxta castrum Berbeziacum, abbatiam Sancti Ioh(ann)is quę uocatur Ingeriacus, abbatiam Malliacensem, in abbatiam autem Sancti Cipriani quę est Pictauis concedimus tibi, quod antecessores [ 98 ] tui ibi habuerunt; in episcopatu Lemouicensi monasterium Sancti Marcialis; in episcopatu Engolismensi monasterium Sancti Mauritii, quod est iuxta castrum montis Berolli; in episcopatum Parisiacensi monasterium de Longo Ponte; in episcopatu Trecassino monasterium Sanctę Margaritę cum his, quę ad illud pertinent; in episcopatu Suessionensi Conciacum uillam, quam dedit Theobaldus comes et uxor eius Cluniacensi cenobio; in episcopatu Petragorico ecclesiam Sancte Mariae quę dicitur Anessa; in episcopatu Caturcensi abbatiam Sancti Petri de Moysiaco cum omnibus suis appenditiis et monasterium quod dicitur Fiacus et monasterium Carannacum; Tolose monasterium Sancte Marię de Auratę et in eodem episcopatu monasterium quod dicitur Lasad; et castrum Lordag et terras quas Rotgerius comes dedit Cluniaco in ualle Sauartensi; in pago Aginnensi monasterium quod dicitur Lairacum et alterum quod dicitur Muiracum et alterum quod dicitur Sancta Geneuéra et monasterium quod dicitur Meediziacum; in pago Lecturicensi monasterium Sancti Genu; in territorio Ausciensi monasterium Sancti Orientii et ęcclesiam quę uocatur ad Altum Montem et monasterium quod dicitur Monasterium et monasterium Sancti Ioh(ann)is quod dicitur ad Sanctum Montem cum suis pertinentiis; in territorio Bigorritano monasterium Sancti Licerii; in territorio Lacurrensi, in uilla que uocatur Furcas ęcclesiam Sancte Fidis; ecclesias etiam uillas et terras, quascumque Cluniacus in Wasconia possidere comprobatur; in episcopatu Hispalensi monasterium Sancti Isidori martiris cum suis appenditiis; in episcopatu Uiuariensi Mizoscum, cellam de monte Rompono, cellam ad Fontes, cellam Rionis; in episcopatu Uticenci monasterium Sancti Saturnini cum castro Columcellas et curte Tueleta et omnibus ad se pertinentibus ex utraque parte Rhodani fluminis; in episcopatu Nemausensi monasterium Sancti Egidii; in Tricassinensi monasterium Sancti Amandi; in episcopatu Arausico cellam quę dicitur Podiolenus, monasterium Sancti Pentaleonis; in Gappacensi episcopatu cellam Sancti Andreę concessam Cluniaco a Ricaudo clerico; Canagobiense monasterium; curtem Ualentiolam; in Ualentinensi episcopatu, uillam quę dicitur Ales et Montem Son, monasterium Sancti Marcelli quod dicitur Salcetum; in episcopatu Uiennensi monasterium Taherniacum, cellam quę dicitur Causella, uillam Bracost, uillam quę dicitur Insula, cellam in castro Candiaco; in episcopatu Lugdunensi monasterium quod dicitur [ 99 ] Amberta; cellam Taluziacum, cellam Poliacum, cellam Artedunum, cellam Sauiniacum, curtem Ambariacum, ęcclesiam Sancti Andeoli, ęcclesiam quę uocatur ad Oratorium, curtem de Romanis, cellam Cauariacum, ęcclesiam in castro Colan, omnes quoque uillas et terras, quas Wichardus moriens Cluniaco contulit; in Gratianopolitano episcopatu cellam quę uocatur Borget, monasterium quod uocatur Domina; in episcopatu Besontiensi cellam quę uocatur Portus; in episcopatu Tullensi cellam quę dicitur Ramengas. in Lausannensi episcopatu monasterium quod dicitur Paterniacus, et quę in Alsatia dederunt imperatores eidem loco; cellam quę dicitur Mons Richeri, monasterium quod dicitur Romanum; in episcopatu Geneuensi monasterium Sancti Uictoris martiris; in Argentino episcopatu monasterium Salsense; in Constantiensi episcopatu cellam quę dicitur Romisin; in episcopatu Papiensi monasterium Sancti Maioli; in episcopatu Lausensi monasterium Sancti Marci; in urbe Placentina ęcclesiam Sancti Gregorii; iuxta urbem Cremonam monasterium in honore Sancti Gabrihelis et sanctorum Barnabę et Lucę. Preterea, sicut supradiximus, quecumque nunc habet aut in posterum Deo annuente habere contigerit in quibuslibet rebus mobilibus uel immobilibus. Item constituimus, ut obeunte abbate non alius ibi quacumque obreptionis astutia ordinetur, nisi quem fratres eiusdem cęnobii communi consensu secundum timorem Dei elegerint, et ad consecrandum eum ipsi fratres aduocent episcopum, quemcumque uoluerint. Nec quouismodo quisquam aepiscopus seu archiepiscopus locum ipsum seu capellas supradictas, uidelicet Sanctę MARIĘ, Sancti Maioli et Sancti Odilonis, uel presbiteros ab abbate ibi constitutos uel monachos ipsius monasterij excommunicare uel iudicare audeat, set semper sub tutela et emmunitate Romana soliusque Romani pontificis iuditio consistentes omnipotenti Domino quieti securique deseruiant. A quocumque episcopo uoluerint etiam in opus consecrationum in ipso loco agendarum chrisma oleum sanctum atque oleum infirmorum accipere necnon consecrationes altarium et capellarum seu ordinationes monachorum, concedimus tibi et ipsi uenerabili loco, et confirmamus apostolica auctoritate. Quandocumque uel quamdiu uobis placuerit, percussuram proprii nomismatis uel monetę, quemadmodum priuilegiis uenerabilium predecessorum nostrorum comperimus uobis concessum et confirmatum esse, concedimus atque [ 100 ] confirmamus. Hec igitur omnia quę eius precepti decretique nostri pagina continet, tam tibi quam cunctis, qui in eo quo es ordine locoque successerint, uel eis quorum interesse potuerit, imperpetuum seruanda decernimus. Si quis uero regum sacerdotum clericorum iudicum ac secularium personarum hanc constitutionis nostrę paginam agnoscens contra eam uenire temptauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se diuino iuditio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et, nisi ea, que ab illo sunt male oblata, restituerit uel digna penitentia illicite acta defleuerit, a sacratissimo corpore et sanguine Dei domini redemptoris nostri Iesu Christi alienus fiat atque in eterno examine districtę ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bonę actionis percipiant et apud districtum iudicem premia ęternę pacis inueniant.
                          [R.]      
Datum Lateranis, V idus decembris per manus Petri sacrę Romanę ęcclesiae presbiteri cardinalis ac bibliothecarii, anno IIII pontificatus domni Gregorii papę VII., indict. XIIII.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio