Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Gregor VII     ||     1075, Dec. 9     ||     Supernae miserationis

Bullarium Cluniacense 20, 1

PRIVILEG. EIUSDEM GREGORII PAPÆ VII. per quod Monasterium novum in suburbio Pictavensi constructum à Vuillelmo Comite Pictavorum, ad ejus preces, committit regendum perpetuò sancto Hugoni ejusque successoribus Abbatibus Cluniensibus.

MPL 148, 666 n. 21

XXI.
Privilegium Gregorii papae VII, per quod monasterium novum in suburbio Pictavicensi constructum a Willelmo comite Pictavorum, ad eius preces, committit regendum perpetuo sancto Hugoni eiusque successoribus abbatibus Cluniacensibus.
(Anno 1075.)
[Bullarium Cluniacense, 20.]

Santifaller, Quellen und Forschungen zum Urkunden- und Kanzleiwesen Papst Gregors VII., 1, 108

Gregor bestätigt dem Abt Hugo von Cluny (D. Mâcon) auf dessen und des Grafen Wilhelm von Poitou Bitte das Kloster Montierneuf in Poitiers, welches der Graf Wilhelm erbaut hat, und das auf dessen Bitte dem Abt von Cluny und dessen Nachfolgern unterstellt wurde, verleiht dem genannten Kloster ein Privileg, erlässt Alienations- und Perturbationsverbot, bestätigt den Besitz und bestimmt, das jeweils der Abt von Cluny den Abt zu bestellen habe.

Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio Hugoni Abbati Monasterii, beatorum Apostolorum Petri et Pauli constructi in loco qui dicitur Cluniacus. Supernæ miserationis respectu ad hoc universalis Ecclesiæ curam suscepimus, et Apostolici moderaminis sollicitudinem gerimus, ut justis precantium votis attentâ benignitate faveamus, et libramine æquitatis omnibus in necessitate positis quantùm Deo donante possumus subvenire debeamus. Præcipuè tamen de venerabilium locorum stabilitate pro debito honore summæ et Apostolicæ Sedis cui speciali jure adhærent. Quantùm ex divino adjutorio possibilitas datur, nobis pensandum et laborandum esse perpendimus. Proinde juxta petitionem tuam et filii nostri Willelmi Comitis Pictavorum, Monasterio quod ipse Comes in suburbio ejusdem civitatis, in honore beatorum Apostolorum Joannis Evangelistæ, Simonis et Judæ construxit. Nosque ut tibi ac tuis successoribus secundùm Dominum perpetuò regendum committeremus exoravit: hujusmodi privilegium præsenti authoritatis nostræ decreto indulgemus, concedimus atque firmamus. Statuentes nullum Regum et Imperatorum Antistitum vel Comitum, nullum quâcumque dignitate præditum, vel quemquam alium audere de his quæ à præfato Comite, vel à quibuslibet hominibus [ 20/2 ] eidem venerabili loco de proprio jure jam donata sunt, vel in futurum Domino donante collata fuerunt sub cujuslibet causâ occasionisve specie minuere vel auferre, et sive suis usibus applicare, vel aliis quasi piis de causis pro suæ avaritiæ excusatione concedere. Sed cuncta quæ ibi oblata sunt vel offerri contigerit tam à te quam ab iis qui in tuo officio locoque successerint perenni tempore illibata et sine inquietudine aliquâ volumus possideri. Eorum quidem usibus, pro quorum sustentatione, gubernationeque concessa sunt, modis omnibus profutura. Item constituimus ut obeunte Abbate non alius ibi quâcumque obreptionis astutiâ ordinetur, nisi quem tu tuique successores secundùm timorem Dei elegeritis, et hoc quoque præsenti capitulo subjungimus, ut ipsum Monasterium et Abbates ejus vel Monachi ab omni sæcularis servitutis sint infestatione securi, omnique gravamine mundanæ oppressionis remoti, in sanctæ Religionis observatione seduli atque quieti. Nulli alii nisi Abbati Cluniensi aliquâ teneantur occasione subjecti. Consecrationis autem Abbatum et Ecclesiarum et ordinationis Monachorum sive Clericorum sæpe fato Cœnobio pertinentium, ab Episcopo in cujus Diœcesi sunt accipiant, ita tamen si Episcopus canonice ordinatus fuerit, et ordinationem gratis fecerit. Sin autem aliquid horum obstiterit, habeant licentiam authoritate Sedis Apostolicæ ad qualemcumque Catholicum Episcopum qui eis placuerit, causa consecrationis et ordinationis tam locorum quàm personarum licenter pergere. Hæc igitur omnia quæ hujus præcepti decretique nostri pagina continet, tam tibi quàm cunctis qui in eo quo es ordine locoque successerint, vel iis quorum interesse potuerit, in perpetuum servanda decernimus. Si quis verò Regum, Sacerdotum, Clericorum, Judicum, ac sæcularium personarum hanc constitutionis nostræ paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit potestatis honorisque sui dignitate careat, reusque se divino judicio existere de perpetratâ iniquitate cognoscat: et nisi ea quæ ab illo sunt malè ablata restituerit, et dignâ pœnitentiâ illicitè acta defleverit, à sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat atque in æterno examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hîc fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicium præmia æternæ pacis inveniant.
Datum Lateranis quinto Idus Decembris, per manus Petri sancte Romanæ Ecclesiæ Presbyteri, Cardinalis ac Bibliothecarii, anno quarto Pontificatus Domni Gregorii septimi, indictione decimâ quartâ. Benè valete.
GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio HUGONI abbati monasterii beatorum apostolorum Petri et Pauli constructi in loco qui dicitur Cluniacus.
Supernæ miserationis respectu ad hoc universalis Ecclesiæ curam suscepimus, et apostolici moderaminis sollicitudinem gerimus, ut justis precantium votis attenta benignitate faveamus, et libramine æquitatis omnibus in necessitate positis quantum, Deo [ 666C ] donante, possumus subvenire debeamus; præcipue tamen de venerabilium locorum stabilitate pro debito honore summæ et apostolicæ sedis cui speciali jure adhærent, quantum ex divino adiutorio possibilitas datur, nobis pensandum et laborandum esse perpendimus. Proinde juxta petitionem tuam et filii nostri Willelmi comitis Pictavorum, monasterio quod ipse comes in suburbio ejusdem civitatis, in honore beatorum apostolorum Ioannis evangelistæ, Simonis et Judæ construxit. Nosque ut tibi ac tuis successoribus secundum Dominum perpetuo regendum committeremus exoravit. Hujusmodi privilegium præsenti auctoritatis nostræ decreto indulgemus, concedimus atque firmamus. Statuentes nullum regum et imperatorum, antistitum vel comitum, nullum [ 666D ] quacunque dignitate præditum vel quemquam alium audere de his quæ a præfato comite, vel a quibuslibet hominibus eidem venerabili loco de proprio jure jam donata sunt, vel in futurum Domino donante collata fuerunt sub cujuslibet causa occasionisve specie minuere vel auferre, et sive suis usibus applicare, vel aliis quasi piis de causis pro suæ avaritiæ excusatione concedere. Sed cuncta quæ ibi oblata sunt, vel offerri contigerit, tam a te quam ab iis qui in tuo officio locoque successerint perenni tempore illibata et sine inquietudine aliqua volumus possideri. Eorum quidem usibus, pro quorum sustentatione, gubernationeque concessa sunt, modis omnibus profutura.
Item, constituimus ut, obeunte abbate, non alius ibi [ 667A ] quacunque obreptionis astutia ordinetur, nisi quem tu tuique successores secundum timorem Dei elegeritis, et hoc quoque præsenti capitulo subjungimus, ut ipsum monasterium et abbates ejus vel monachi ab omni sæcularis servitutis sint infestatione securi, omnique gravamine mundanæ oppressionis remoti, in sanctæ religionis observatione seduli atque quieti. Nulli alii nisi abbati Cluniacensi aliqua teneantur occasione subjecti. Consecrationis autem abbatum et ecclesiarum et ordinationis monachorum, sive clericorum, sæpe fato coenobio pertinentium, ab episcopo in cujus dioecesi sunt accipiant, ita tamen, si episcopus canonice ordinatus fuerit, et ordinationem gratis fecerit. Sin autem aliquid horum obstiterit, habeant licentiam auctoritatis sedis apostolicæ ad [ 667B ] qualemcunque catholicum episcopum qui eis placuerit, causa consecrationis et ordinationis, tam locorum quam personarum, licenter pergere. Hæc igitur omnia quæ hujus præcepti decretique nostri pagina continet, tam tibi quam cunctis qui in eo quo es ordine locoque successerint vel iis quorum interesse potuerit, in perpetuum servanda decernimus. Si quis vero regum, sacerdotum, clericorum, judicum ac sæcularium personarum hanc constitutionis nostræ paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reusque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat; et nisi ea quæ ab illo sunt male ablata restituerit, et digna poenitentia illicite acta defleverit, a sacratissimo corpore ac sanguine Dei Domini [ 667C ] redemptoris nostri Iesu Christi alienus fiat, atque in æterno examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura servantibus, sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicium præmia æternæ pacis inveniant.
Datum Lateranis, quinto Idus Decembris, per manus Petri sanctæ Romanæ Ecclesiæ presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, anno quarto pontificatus domni Gregorii septimi, indictione decima quarta.
Bene valete.
GREGORIUS EPISCOPUS, SERUUS SERUORUM DEI, DILECTO in Christo filio HVGONI abbati monasterii beatorum apostolorum Petri et Pauli constructi in loco qui dicitur Cluniacus.
Supernę miserationis respectu ad hoc uniuersalis ęcclesię curam suscepimus, et apostolici moderaminis sollicitudinem gerimus, ut iustis precantium uotis attenta benignitate faueamus, et libramine ęquitatis omnibus in necessitate positis, quantum Deo donante, possumus, subuenire debeamus. Precipue tamen de uenerabilium locorum stabilitate pro debito honore summę et apostolicę sedis, cui speciali iure adherent, quantum ex diuino adiutorio possibilitas datur, nobis pensandum et laborandum esse perpendimus. Proinde iuxta petitionem tuam et filii nostri Willelmi comitis Pictauorum monasterio, quod ipse comes in suburbio eiusdem ciuitatis, in honore beatorum apostolorum Iohannis ęuangelistę, Symonis et Iudę construxit nosque, ut tibi ac tuis successoribus secundum Deum perpetuo regendum committeremus, exorauit, huiusmodi priuilegium presenti auctoritatis nostrę decreto indulgemus, concedimus atque firmamus, statuentes nullum regum uel imperatorum antistitum uel comitum nullum quacumque dignitate preditum uel quemquam alium audere de his quę eidem uenerabili loco a prefato comite uel a quibuslibet hominibus de proprio iure iam donata sunt, uel in futurum Deo donante collata fuerint, sub cuiuslibet causę occasionisue specie minuere uel auferre et siue suis usibus applicare uel aliis quasi piis de causis pro suę auaritię excusatione concedere. Sed cuncta, que ibi oblata sunt uel offerri contigerit, tam a te quam ab eis, qui in tuo officio locoque successerint, perhenni tempore illibata et sine inquietudine aliqua uolumus possideri eorum quidem usibus, pro quorum sustentatione, [ 102 ] gubernationeque concessa sunt, modis omnibus profutura. Item constituimus, ut obeunte abbate non alius ibi quacumque obreptionis astutia ordinetur, nisi quem tu tuique successores secundum timorem Dei eligeritis. Hoc quoque presenti capitulo subiungimus, ut ipsum monasterium et abbates eius uel monachi ab omnis seruitii sint infestatione securi omnique grauamine mundanę oppressionis remoti in sanctę religionis obseruatione seduli atque quieti nulli alii nisi abbati Cluniacensi aliqua teneantur occasione subiecti. Consecrationes autem abbatum et ęcclesiarum et ordinationes monachorum siue clericorum sepefato cenobio pertinentium ab episcopo, in cuius diocesi sunt, accipiant, ita tamen, si episcopus canonice ordinatus fuerit et ordinationem gratis fecerit. Sin autem aliquid horum obstiterit, habeant licentiam auctoritatis sedis apostolicę, ad qualemcunque catholicum episcopum eis placuerit, causa consecrationis et ordinationis tam locorum quam personarum licenter pergere. Hęc igitur omnia, que huius precepti decretique nostri pagina continet, tam tibi quam cunctis, qui in eo quo es ordine locoque successerint, uel eis, quorum interesse potuerit, in perpetuum seruanda decernimus. Si quis uero regum sacerdotum clericorum iudicum ac secularium personarum hanc constitutionis nostrę paginam agnoscens contra eam uenire temptauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et, nisi ea, que ab illo sunt male ablata, restituerit uel digna penitentia illicite acta defleuerit, a sacratissimo corpore ac sanguine Dei domini redemptoris nostri Iesu Christi alienus fiat atque in ęterno examine districtę ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco jura seruantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum [ 103 ] bonę actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia ęternę pacis inueniant.
                [R.]                 [BV.]
Datum Lateranis, V id. decembris per manus Petri sancte Romanę aecclesiae presbiteri cardinalis ac bibliothecarii, anno IIII. pontificatus domni Gregorii VII. papae, indict. XIIII.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio