Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   Universität Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Clemens II     ||     1046-1047     ||     Scitis fratres dilectissimi

Bullarium Cluniacense 12, 1 n. 1

EPISTOLA CLEMENTIS PAPÆ II. ad Episcopos, Principes, & Magnates Galliæ, seu Aquitaniæ pro Cluniacensibus.

Cowdrey, Cluniacs, 270

Pope Clement II's letter to the bishops and magnates of France and Aquitaine

Clemens Episcopus servus servorum Dei omnibus Episcopis Galliæ seu Aquitaniæ, Principibusque, et Magnatibus gratia & pax à Deo Patre & Domino nostro Jesu Christo. Scitis, fratres dilectissimi, quia tempus est ut incipiat judicium de domo Domini. Ergo, si tempus judicii appropinquat, præparet se unusquisque qualiter tam tremendæ Majestati rationem de suis actibus reddat. Est enim Deus, cujus iræ nemo potest resistere, sub quo curvantur qui portant orbem: quod ad vos pertinet, quibus commissa est cura Ecclesiæ Dei, & causa populi Christiani. Requirite pacem, augete studium honestæ vitæ & in cœpto bono perseverantes ad meliora tendite, ut Deum deorum in Syon videre possitis felici exultatione. Obsecro vos, Confratres & dilectissimi filii, per misericordiam Domini Dei nostri, ut illud sacrum Cœnobium Cluniacum, & prædia ejus, cellas, vel Monasteria in vestris partibus posita, cum tali amore & diligentia custodiatis, ut senioribus & fratribus nulla molestia inferatur. Si quis ergo hanc nostram ammonitionem observaverit, habebit, ut spero & confido, Dei gratiam; & benedictionem Apostolicam. Si autem quis pro nihilo duxerit, certè prædico feriendus est districti anathematis vinculo. Vos, vestraque Deus in pace custodiat. CLEMENS episcopus servorum dei servus omnibus episcopis galliae seu aquitaniae principibus et magnatibus gratia et pax a deo patre et domino nostro Ihesu Christo. Scitis fratres dilectissimi quia tempus est ut incipiat iudicium de domo domini. Ergo si tempus iudicii adpropinquat, praeparet se unusquisque qualiter tam tremendae majestati rationem de suis actibus reddat. Est enim deus cuius irae nemo potest resistere, sub quo curvantur qui portant orbem. Quod ad vos pertinet quibus commissa est cura ecclesiae dei, et causa populi christiani. Requirite pacem, augete studium honestae vitae, et incepto bono perseverantes ad meliora tendite, ut deum deorum in syon videre possitis felici exultatione. Obsecro vos confratres et dilectissimi filii per misericordiam domini Dei nostri, ut illud sacrum cenobium cluniacum et praedia eius cellas vel monasteria in vestris partibus posita cum tali amore et diligentia custodiatis, ut senioribus et fratribus nulla molestia inseratur. Si quis ergo hanc nostram ammonitionem observaverit, habebit ut spero confido dei gratiam et benedictionem apostolicam. Si aliquis pro nihilo duxerit, certe praedico feriendus est districtae anathematis vinculo. Vos vestraque deus in pace custodiat.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung