Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Johannes XIX     ||     < 1027, Mar. 28     ||     Cui Deo auctore

Bullarium Cluniacense 8, 1

EPISTOLA IOANNIS PAPÆ XIX. ad Gauslenum Episcopum Matisconensem, pro tuendâ libertate & immunitate Monasterii Cluniacensis ab omni jurisdictione Episcopali.

MPL 141, 1146

XII. Epistola Joannis XIX papae ad Gauslenum episcopum Matisconensem pro tuenda libertate et immunitate monasterii Cluniacensis ab omni jurisdictione episcopali.
(Anno 1024-1031.)
[Bullarium Cluniacense, pag. 8.]

Ioannes Episcopus, servus servorum Dei, Gausleno Episcopo Matisconensi, salutem charissimam cum benedictione Apostolicâ. Cui Deo auctore præsidemus reliquarum Ecclesiarum caput & cardo sancta Romana Ecclesia tantò intolerabilius patitur quodcumque sibi ingeritur dedecus, quantò unitati suæ is, à quo ingestum est, videtur propinquior. Ex quo ad Episcopalem gloriam deductus es Romanæ Ecclesiæ filius & discipulus visus es, & tàm à nobis quàm ab Antecessoribus nostris amodò sic computatus es: nunc verò nescimus quâ novâ temeritate illectus inextinguibili cupiditate accensus matri tuæ repugnas, & contra nos meritis Apostoli Petri magistrum tuum levas calcaneum, cum Cœnobium Cluniacense cunctis penè nationibus sanctitate præfulgens, necnon Apostolicis privilegiis fultum & ab omnium ditione subtractum solius Principis Apostolorum & Vicariorum suorum judicio reservatum commoves, venerandum etiam infidelibus Patrem Domnum Odilonem Abb. irreverenter appetis, fratres ibidem degentes pro adipiscendâ perpetuâ transitoriam quietem optantes sollicitas, Apostolica privilegia cassare contendis, quod ita accipimus quemadmodum si ipsa membra nostra avidè discerpere quæreres, & quod sine ruinâ tuâ esse nequit. Cave cautè vel jam monitus animæ, & nostrum Monasterium singulare nobis relinque, ne, dùm particeps ejus contra nos esse cupis, Ordinis nostri exors Apostolicâ auctoritate efficiaris: si verò aliqua competens ratio adversùs eum te commovet, nostrum judicium sub quo solo manet confidenter quære, nos nempe qui eum tam à te quàm & ab omnibus tuemur, nulli præjudicium prætendere patimur. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, GAUSLENO episcopo Matisconensi, salutem charissimam cum benedictione apostolica.
Cui, Deo auctore, præsidemus reliquarum Ecclesiarum caput et cardo sancta Romana Ecclesia tanto intolerabilius patitur quodcunque sibi ingeritur dedecus quanto unitati suæ is, a quo ingestum est, videtur propinquior. Ex quo ad episcopalem gloriam deductus es, Romanæ Ecclesiæ filius et discipulus visus es, et tam a nobis quam ab antecessoribus nostris amodo sic computatus es; nunc vero nescimus qua nova temeritate illectus, inexstinguibili cupiditate accensus, matri tuæ repugnas, et contra nos, meritis apostoli Petri magistrum tuum, levas calcaneum, cum cœnobium Cluniacense, cunctis pene nationibus sanctitate præfulgens, nec non apostolicis privilegiis fultum et ab omnium ditione subtractum, solius principis apostolorum et vicariorum suorum judicio reservatum, commoves, venerandum etiam infidelibus Patrem domnum Odilonem, abbatem irreverenter appetis, fratres ibidem degentes pro adipiscenda perpetua transitoriam quietem optantes sollicitas, apostolica privilegia cassare contendis. Quod ita accipimus quemadmodum si ipsa membra nostra avide discerpere quæreres; et quod sine ruina tua esse nequit. Cave caute vel jam monitus animæ, et nostrum monasterium singulare nobis relinque ne, dum particeps ejus contra nos esse cupis, ordinis nostri exsors apostolica auctoritate efficiaris. Si vero aliqua competens ratio adversus eum te commovet, nostrum judicium sub quo solo manet confidenter quære; nos nempe qui eum tam a te quam et ab omnibus tuemur, nulli præjudicium prætendere patimur.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio