Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Benedict VIII     ||     1021-23, Apr. 1     ||     Liquidum est Cluniacense

Bullarium Cluniacense 6, 1 n. 2

EPISTOLA BENEDICTI PAPÆ VIII. ad Antistites Burgundiæ, Aquitaniæ, & Provinciæ, pro Cluniacensibus, in quâ dicit certum esse quod Cluniacense Monasterium à nobilissimo Aquitanorum Principe Guillelmo in Pago Matisconensi constructum, ipso agente cum Summo Pontifice, & Romanorum Imperatore Regibus quoque Francorum & Burgundionum, ita est ab omni subjectione cujuslibet personæ, sive Regis, sive Episcopi, sive Comitis liberum, ut aliquid debeat nulli, nisi Deo & sancto Petro, & Sedis Apostolicæ summo Præsuli, etc.

MPL 139, 1601

XVI. Epistola Benedicti VIII ad episcopos Burgundiæ et Aquitaniæ.---Mandat ut invasores bonorum Cluniacensium, nisi satisfecerint, excommunicentur.
(Anno 1016.)
[DUCHESNE, Script. Rer. Franc., IV, 169.]

Benedictus servus servorum Dei per divinam gratiam sanctæ Romanæ Ecclesiæ Præsul & Episcopus omnibus fratribus & Coëpiscopis per Burgundiam, Aquitaniam et Provinciam constitutis, Burchardo scilicet Archiepiscopo Lugdunensi, ejusdem nominis Archiepiscopo Viennensi Walterio Archiepiscopo Bisuntinensi, Walterio summæ Religionis Episcopo Augustodunensi, Stephano Episcopo Arvernensi, Fredolino Episcopo Aniciensi, Guffredo Episcopo Cabilonensi, Lamberto Episcopo Lingonensi, Gauslino Episcopo Matisconensi, Widoni Episcopo Valentinensi, Armanno Episcopo Vivariensi, Pontio Archiepiscopo Arelatensi, Aribaldo Episcopo Vceticensi, Odulrico Episcopo Tricassinensi, Geraldo Episcopo Vapincensi, Petro Episcopo Vasionensi, Aldeberto Episcopo Avenionensi, Stephano Episcopo Carpentoratensi, Almero Episcopo Regensi. Salutem & Benedictionem ex parte Dei omnipotentis & beati Petri Apostolorum Principis, & mea qui Præsulatum licet indignus tenere videor Apostolicæ Sedis. Liquidum est Cluniacense Monasterium olim à Willermo nobilissimo Aquitanorum Principe in Pago Matisconensi constructum ipso agente cum Apostolicæ Sedis Pontifice, & Romanorum Imperatore, Regibus quoque Francorum & Burgundionum, quod ita sit ab omni subjectione cujuslibet personæ, sive Regis, sive Episcopi, sive Comitis liberrimum, ut aliquid debeat nulli nisi Deo & sancto Petro & Sedis Apostolicæ summo Præsuli. Quæ libertas à cunctis Antecessoribus nostris, qui à conditione ipsius loci in hac sancta Romana Ecclesia fuerunt usque ad nos, scriptis Privilegiis, & à prælibatis Princibus datis præceptis tam de ipso loco, quàm de omnibus ad se pertinentibus in Burgundia, Aquitania, & Provincia constitutis videlicet Monasteriis, cellis, villis, terris cultis & incultis corroborata & confirmata est; eo voto & desiderio, ut sæculum deserentes & in eodem loco sub disciplina Regulari Christi servitio ex toto semet mancipantes absque ullius impedimento licentiùs Deo adhærerent, & de ibidem Deo & sancto Petro à fidelibus oblatis hospitalitati & egenorum curæ inservirent: quod hactenùs Deo propitiante, & Apostolica auctoritate suffragante, bonitate insuper se circum manentium amminiculante, in quantùm potuerunt devotè fecerunt. Nunc verò, sicut in præsentia Deo devoti Domini Roberti Regis Francorum, Principumque ejus & optimatum qui cum eo venerunt ad limina Apostolorum, ex reclamatoria legatione dilectissimi filii nostri Odilonis ejusdem loci Abbatis percepimus, ita malorum contra eos exardescens insurrexit & convaluit cupiditas et insania, scilicet terras ipsorum invadendo, & substantias tam ipsorum quam pauperum sibi commissorum deprædando, ut multiplicibus angustiis & afflictionibus tribulati nullo modo sicut nunc usque fecerunt, convenienter Deo debitum obsequium valeant solvere, nec solitam curam supervenientium hospitum & pauperum possint exercere. Igitur quia in eodem loco juges orationes, & missarum celebrationes, et eleëmosynæ fiunt pro statu sanctæ Dei Ecclesiæ, & omnium fidelium vivorum & defunctorum salute & requie, ipsius dispendium commune omnium nostrum est detrimentum. Et licet omnes boni fideles de eorum angustia & perturbatione debeant compassionem habere, & summo cum studio servos Christi juvare, ut absque ullo impedimento queant in sancto proposito persistere; Ego tamen, ad quem post Deum & sanctum Petrum cura & providentia sæpe supradicti loci specialiter pertinet, juvamen & solatium auctoritatis Apostolicæ non desistam subministrare. Sunt autem crudeliores sæpe nominati loci habitatorum persecutores Ildinus Comes bonitatis inimicus, qui non solùm in hoc illos irritat, quod sua suorumque eis tollit, sed etiam quod suam nequitiam in illos retorquere cupiens facit circum se manentibus intelligere omnem justitiam de malis à se commissis eis velle se facere; & ita eos in ipso placito & concordatione semper fallit & inludit, ut pro justitia deteriorem ab eo injuriam suscipiant. Est & Wicardus de Bellojoco, qui eis tollit Ecclesiam de Tresdo cum omnibus appendiciis suis. Berardus quoque de Retorterio, Ugo de Montepavonis et uxor ejus Azilina, qui ei tollunt potestatem de Laciaco cum omnibus ad se pertinentibus, sicut divæ memoriæ Comes Leotardus primùm, deinde Milo religiosus miles per Testamentum literarum olim contulerunt beato Petro & præfato loco. Falco nepos Iterii Clerici, & fratres ejus omnesque consortes illorum, qui eis tollunt potestatem de Oiadellis cum omnibus Appendiciis suis. Warulfus de Branceduno & frater ejus Walterius Matisconensis Præpositus, qui eis contrarii sunt, de precariâ quam tenebat de sancto Petro beatæ recordationis Leobaldus Episcopus eorum videlicet avunculus, & de alia terra quam idem Præsulante mortem suam ipsam precariam restituens ex sua parte donaverat sancto Petro. Durandus de Candiaco, Aiminus de Candiaco, Girardus de Centarpennis, qui eis contrarius est, de villa Fontanede. Robertus de Islena, qui tollit eis plantas quas Bernadus olim interfectus dederat sancto Petro sed & illi qui eis contrarii sunt de potestate Sarrianis, necnon & illi qui deprædationes & injustas consuetudines faciunt & requirunt in potestate Valentiolæ & in potestate de Tulleta, & in Podio Odilenis, & in cæteris potestatibus, villulis & terris ad præfatum locum pertinentibus. Sunt etiam alii quam innumerabiles, quorum nomina longissimum est huic scedulæ inseri. Hos supra nominatos & omnes alios persecutores, deprædatores, & invasores terrarum & substantiarum ad sæpedictum locum pertinentium more antecessorum nostrorum præfati loci ad nos specialiter pertinentis curam & providentiam habentes ex parte Dei, et sancti Petri, & nostra vocamus ad resipiscendum, & monemus ut contrarietates & querelas injustas, quibus servos Dei inquietant & conturbant quamcitiùs deponant, terras etiam injustè pervasas & substantias deprædatas cum omni integritate juxta rationem quam cum eis invenire potuerunt restituant: Sed & de injuria quam sine causa illis intulerunt congruè satisfaciant infra spatium quod est abhinc usque in festivitatem Sancti Michaëlis, quod si fecerint habeant gratiam & Benedictionem & absolutionem Dei & sancti Petri, & nostram: si autem infra præfixum à nobis terminum monitioni & vocationi nostræ non adsenserint, sed contemptores & inobedientes extiterint, in suâ malitiâ perseverantes, cauterio Ecclesiastici examinis quasi putrida membra à Corpore Christi præcidantur, sintque à liminibus sanctæ Dei Ecclesiæ procul repulsi & à consortio fidelium alienati & excommunicati. Sint maledicti stantes & ambulantes, vigilantes & dormientes, ingredientes & egredientes sint maledicti manducantes & bibentes. Sit maledictus cibus eorum & potus. Sit maledictus fructus ventris eorum, & fructus terræ eorum. Sustineantque plagas Herodianas, quo usque disrumpantur viscera eorum, et cum Dathan & Abiron de terra viventium perditi cum Diabolo & Angelis eius perpetualiter damnati maneant in pœnis infernalibus sine fine cruciandi. Fiant etiam filii eorum orphani & uxores eorum viduæ: nutantes transferantur filii eorum & mendicent, ejiciantur de habitationibus suis, omnibusque maledictionibus quæ in veteri vel novo Testamento contineri videntur maledicti & anathematizati subjaceant, quosque resipiscant & nostræ vocationi & monitioni congruè satisfaciant. Vobis etiam fratribus meis & Coëpiscopis suprà nominatis mando & præcipio auctoritate Apostolica, ut hanc meam confirmetis sententiam, & similiter eos excommunicetis, omnibusque presbyteris & cœteris Sacri Ordinis ministris vobis commissis excommunicare præcipiatis. Si quis autem vestrum, quod minimè credo futurum, non obedierit huic nostræ jussioni, de contemptu & inobedientia noverit se redditurum rationem ante Tribunal Christi: ipse nempè dixit, qui vos audit me audit, & qui vos spernit me spernit. Sed & seniori quam Reverendo Domno Willelmo Comiti, necnon præcipuæ bonitatis Domno Hugoni Comiti, Domnoque Rainaldo Comiti filio suprænominati Willelmi, bonæ quoque indolis ac totius affectu dilectionis amplectendo Domno Ottoni Comiti omni etiam reverentia & veneratione dignissimæ Domnæ Adeleidi Comitissæ cognomento Blanchæ, Nuruique ejus Domnæ Gilbergæ Comitissæ; sed & illustribus viris Domno Wigoni Vicecomiti, & fratri ejus Domno Willelmo, Domno quoque Odulrico, & Domno Ansedeo, & cæteris Principibus & Optimatibus totius Burgundiæ, Aquitaniæ, & Provinciæ, qui auxilio esse possunt habitatoribus, sæpiùs nominati loci Apostolicæ benedictionis & absolutionis munus impartimur; ipsisque omnium suorum peccaminum veniam implorantibus in cunctis Benefactis, quæ à nobis & à cæteris fidelibus in hâc sanctâ Romanâ Ecclesiâ quotidiè fiunt ex parte Dei, sanctique Petri & nostrâ, partem & societatem damus, eo obtentu, ut semper adjutores & defensores prædicti loci, omniumque ad se pertinentium de omnibus sibi contrariis existant. Quod si neglexerint, non solùm tanto beneficio privabuntur, sed insuper de potestate ob defensionem fidelium à Deo sibi datâ in die ultimi examinis sine dubio rationem reddent. Data Kalendis Aprilis. BENEDICTUS per divinam gratiam sanctæ Romanæ Ecclesiæ præsul et episcopus, omnibus fratribus et cœpiscopis per Burgundiam, Aquitaniam et Provinciam constitutis, BURCHARDO, scilicet archiepiscopo Lugdunensi, ejusdem nominis archiepiscopo Viennensi, WALTERIO archiepiscopo Besontiensi, WALTERIO summæ religionis episcopo Augustudunensi, STEPHANO episcopo Arvernensi, FREDELONI episcopo Aniciensi, GAUFREDO episcopo Cabilonensi, LAMBERTO episcopo Lingonensi, GAUSLINO episcopo Matisconensi, VUIGONI episcopo Valentinensi, HARMANNO episcopo Vivariensi, PONTIO archiepiscopo Arelatensi, ARIBALDO episcopo Uzeticensi, ODULRICO episcopo Tricassinensi, GERALDO episcopo Vapincensi, PETRO episcopo Vassinensi, ELDEBERTO episcopo Avinionensi, STEPHANO episcopo Carpentoractensi, ALMERADO episcopo Rhegensi, salutationem et benedictionem ex parte Dei omnipotentis et beati Petri apostolorum principis, et mea qui præsulatum, licet indignus, tenere videor apostolicæ sedis.
Liquidum est Cluniacense monasterium olim a Willelmo, nobilissimo Aquitanorum principe, in pago Matisconensi constructum, ipso agente, cum apostolicæ sedis pontifice et Romanorum imperatore, regibus quoque Francorum et Burgundionum, quod ita sit ab omni subjectione cujuslibet personæ, sive regis, sive episcopi, sive comitis liberum, ut aliquid debeat nulli nisi Deo et sancto Petro et sedis apostolicæ summo præsuli. Quæ libertas a cunctis antecessoribus nostris, qui a conditione ipsius loci in hac sancta Romana Ecclesia fuerunt usque ad nos, scriptis privilegiis, et a prælibatis principibus, datis præceptis tam de ipso loco quam de omnibus ad se pertinentibus, in Burgundia, Aquitania, Provincia constitutis, videlicet monasteriis, cellis, terris cultis et incultis, corroborata et confirmata est, eo voto et desiderio ut sæculum deserentes, et in eodem loco sub regulari disciplina Christi servitio ex toto semet mancipantes, absque ullius impedimento licentius Deo adhærerent, et de ibidem Deo et S. Petro a fidelibus oblatis, hospitalitate et egenorum curæ inservirent. Quod hactenus, Deo propitiante, et apostolica auctoritate suffragante, bonitate insuper circum se manentium adminiculante, inquantum potuerunt, devote fecerunt. Nunc vero, sicut in præsentia Deo devoti domini Roberti regis Francorum, principumque ejus et optimatum, qui cum eo venerunt ad limina apostolorum, et reclamatoria legatione [ 1602 ] dilectissimi filii nostri Odilonis ejusdem loci abbatis percepimus, ita malorum contra eos exardescens insurrexit et convaluit cupiditas et insania, scilicet terras ipsorum invadendo, et substantias tam ipsorum quam pauperum sibi commissorum deprædando, ut, multiplicibus angustiis et afflictionibus tribulati, nullo modo, sicut nunc usque fecerunt, convenienter Deo debitum obsequium valeant solvere, nec solitam curam supervenientium hospitum et pauperum possint exercere. Igitur quia in eodem loco juges orationes et missarum celebrationes et eleemosynæ fiunt pro statu sanctæ Dei Ecclesiæ, et omnium fidelium vivorum et defunctorum salute et requie, ipsius dispendium commune omnium nostrum est detrimentum. Et licet omnes boni fideles de eorum angustia et perturbatione debeant compassionem habere, et summo cum studio servos Christi juvare, ut absque ullo impedimento queant in sancto proposito persistere, ego tamen, ad quem, post Deum et sanctum Petrum, cura et providentia sæpedicti loci specialiter pertinet, juvamen et solatium auctoritatis apostolicæ non desistam subministrare.
Sunt autem crudeliores sæpenominati loci habitatorum persecutores. Ildinus, omnis bonitatis inimicus, qui non solum in hoc illos irritat quod sua suorumque eis tollit, sed etiam quod, suam nequitiam in illos retorquere cupidus, facit circum se manentibus intelligere omnem justitiam de male a se comissis eis velle se facere, et ita eos in ipso placito et concordatione semper fallit et illudit ut pro justitia deteriorem ab eo injuriam suscipiant. Est et Wichardus de Belioco qui eis tollit ecclesiam de Tresdo cum omnibus appendiciis suis. Bernardus quoque de Retorterio, Hugo de monte Pavonis, et uxor ejus Arilina, qui eis tollunt potestatem de Lasiaco, cum omnibus ad se pertinentibus, sicut divæ memoriæ comes Leotaldus primum, deinde Milo religiosus miles per testamentum litterarum olim contulerunt sancto Petro et præfato loco. Falco nepos Iterii clerici, et frater ejus, omnesque consortes illorum, qui eis tollunt potestatem de Oiadellis cum omnibus appendiciis suis. Warulfus de Branceduno, et frater ejus Walterius Matiscensis præpositus, qui eis contrarii sunt de precaria quam tenebat de sancto Petro beatæ recordationis Leobaldus episcopus, eorum videlicet avunculus; et de alia terra quam idem præsul ante mortem suam, ipsam precariam restituens, ex sua parte donaverat sancto Petro. Durandus de Caudiaco, Aiminus de Caudiaco, Girardus de Centurpennis, qui eis contrarius est de villa Fontanedo. Robertus de Islevee, qui tollit eis plantas quas Bernardus Dolum interfectus dederat sancto Petro. Sed et illi qui eis contrarii sunt de potestate Sarrianis, necnon et illi qui deprædationes et injustas consuetudines faciunt et requirunt in potestate Valentiola, et in potestate Tudelleta, et in Podioodolenis, et in cæteris potestatibus, villulis et terris ad præfatum locum pertinentibus. Sunt etiam alii quam innumerabiles, quorum nomina longissimum [ 1603 ] esset huic schedulæ inseri. Hos supra nominatos et omnes alios persecutores, deprædatores et invasores terrarum et substantiarum ad sæpedictum locum pertinentium, more antecessorum nostrorum, præfati loci ad nos specialiter pertinentis curam et providentiam habentes, ex parte Dei et sancti Petri, et nostra, vocamus ad resipiscendum, et monemus ut contrarietates et injustas querelas, quibus servos Dei inquietant et conturbant, quam citius deponant. Terras etiam injuste pervasas, et substantias deprædatas, cum omni integritate, juxta rationem, quam cum eis invenire potuerint, restituant. Sed de injuria quam sine causa illis intulerunt, congrue satisfaciant infra spatium quod est abhinc usque in festivitatem S. Michælis. Quod si fecerint, habeant gratiam, et benedictionem, et absolutionem Dei et sancti Petri, et nostram. Si autem infra præfixum a nobis terminum monitioni et vocationi nostræ non assenserint, sed contemptores et inobedientes exstiterint, in sua malitia perseverantes, cauterio ecclesiastici examinis quasi putrida membra a corpore Christi præscindantur, sintque a liminibus sanctæ Dei Ecclesiæ procul repulsi, et a consortio fidelium alienati et excommunicati. Sint maledicti stantes et ambulantes, vigilantes et dormientes, ingredientes et egredientes. Sint maledicti manducantes et bibentes. Sit maledictus cibus eorum et potus. Sit maledictus fructus ventris eorum, et fructus terræ eorum. Substineantque plagas Herodianas, quousque disrumpantur viscera eorum. Et cum Dathan et Abiron de terra viventium perditi, cum diabolo et angelis ejus perpetualiter damnati, maneant in pœnis infernalibus sine fine cruciandi. Fiant etiam filii eorum orphani, et uxores eorum viduæ. Nutantes transferantur filii eorum, et mendicent. Ejiciantur de habitationibus suis, omnibusque maledictionibus, quæ in Veteri vel Novo Testamento contineri videntur, maledicti et anathematizati subjaceant, quousque resipiscant et nostræ vocationi et monitioni congrue satisfaciant.
Vobis etiam fratribus meis et cœpiscopis, supra nominatis, mando et præcipio auctoritate apostolica ut hanc meam confirmetis sententiam, et similiter illos excommunicetis, omnibusque presbyteris et cæteris sacri ordinis ministris vobis commissis excommunicare præcipiatis. Si quis autem vestrum (quod minime credo futurum) non obedierit huic nostræ jussioni, de contemptu inobedientiæ noverit se habiturum rationem ante tribunal Christi. Ipse nempe dixit: Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit. Sed et seniori quam reverendo domno Willelmo comiti, necnon præcipuæ bonitatis et dulcedinis domno Hugoni comiti, domnoque Rainaldo comiti filio supranominati domni Willelmi, bonæ quoque indolis, ac totius affectu dilectionis amplectendo domno Ottoni comiti; omni etiam reverentia et veneratione dignissimæ domnæ Adeleidi comitissæ, cognomento Blanchæ, nuruique ejus domnæ Gerbergæ comitissæ; sed et illustribus viris [ 1604 ] domno Wigoni vicecomiti, et fratri ejus domno Willelmo, domno quoque Odulrico, et domno Ansoldo, et cæteris principibus et optimatibus totius Burgundiæ, Aquitaniæ et Provinciæ, qui auxilio esse possunt habitatoribus sæpenominati loci apostolicæ benedictionis et absolutionis munus mittimus, ipsisque omnium suorum peccaminum veniam implorantibus, in cunctis benefactis, quæ a nobis et a cæteris fidelibus in hac sancta Romana Ecclesia quotidie fiunt, ex parte Dei sanctique Petri, et nostra, partem et societatem damus, eo obtentu ut semper adjutores et defensores prædicti loci, omniumque ad se pertinentium, de omnibus sibi contrariis existant. Quod si neglexerint, non solum tanto beneficio privabuntur, sed insuper de potestate ob defensionem fidelium a Deo sibi data in die ultimi examinis sine dubio rationem reddent.
Data Kal. Septembris.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio