Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Silvester II     ||     1002     ||     Vestris nos sanctissimis

Bullarium Cluniacense 11, 2

EPISTOLA SILVESTRI PAPÆ II. ad sanctum Odilonem, super ordinatione quorumdam ad aliquos gradus Ecclesiasticos facta per quemdam Episcopum Monachum Cluniacensem effectum.

MPL 139, 283

XII. Silvestri II papae epistola ad Odilonem abbatem Cluniacensem.
(Anno 999-1003.)
[Mabill., Annal. tom. IV, pag. 134.]

Silvester Episcopus, servus servorum Dei, Odiloni dilecto filio & Abbati præclaro, atque universæ congregationi sibi commissæ charam salutem & Apostolicam benedictionem. Vestris nos sanctissimis omni tempore committimus orationibus, & ut accipere dignemini fidelibus exoramus petitionibus: quia in quocumque noster valuerit status, nullo modo vester defectum sentiet profectus. Ad hæc igitur, quæ nostræ auctoritati per Gerbaldum vestrum Monachum discutienda præsentastis, Apostolicâ auctoritate & confratrum Episcoporum consilio, tali vobis respondemus judicio. Cognoscimus enim illum Episcopum catholicè fuisse ordinatum, & rationabiliter Episcopale accepisse officium. Sed postquam divino amore ductus, honoribus & officiis renunciavit sæcularibus, non sibi licuit eadem exercere negotia, quæ priùs fecerat in communi vitâ. Unde quia, quod fecit, non temerè, nec contra Catholicam auctoritatem præsumpsit, sed obedienter & simpliciter Coëpiscoporum licentia & sui Abbatis exercuit: & quia bona intentio non est contraria Deo, volumus & judicamus ut quoscumque ille ad aliquem gradum Ecclesiasticum promovendos duxit & benedixit, benedicti sint, & proprio fungantur gradu, nostrâ licentiâ & benedictione. Qui vero superbè & præsumptuosè in eo gradu, in quo eos ordinavit, noluerunt persistere, ab illo suspendantur gradu, quem pro sua depositione acceperunt: sed illo fruantur licenter, quem habebant; & ipse jam dictus Episcopus posthæc similia non præsumat. Valete. SILVESTER episcopus, servus servorum Dei, ODILONI dilecto filio et abbati præclaro, atque universæ congregationi sibi commissæ, charam salutem et apostolicam benedictionem.
Vestris nos sanctissimis omni tempore committimus orationibus, et ut accipere dignemini, fidelibus exoramus petitionibus, quia in quocunque noster valuerit status, nullo modo vester defectum sentiet profectus. Ad hæc igitur, quæ nostræ auctoritati per Gerbaldum vestrum monachum discutienda præsentatis, APOSTOLICA AUCTORITATE, ET CONFRATRUM EPISCOPORUM CONSILIO, tali vobis respondemus judicio. Cognoscimus enim illum episcopum catholice fuisse ordinatum, et rationabiliter episcopale accepisse officium; sed postquam divino amore ductus, honoribus et officiis renuntiavit sæcularibus, non sibi licuit eadem exercere negotia quæ prius fecerat in communi vita. Unde, quia quod fecit, non temere nec contra catholicam auctoritatem præsumpsit, sed obedienter et simpliciter cœpiscoporum licentia et sui abbatis exercuit; et quia bona intentio non est contraria Deo, volumus et judicamus ut quoscunque ille ad aliquem gradum ecclesiasticum promovendos duxit et benedixit, benedicti sint, et proprio fungantur gradu nostra licentia et benedictione. Qui vero superbe et præsumptuose in eodem gradu in [ 0284 ] quo eos ordinavit, noluerint persistere, ab illo suspendantur gradu, quem post suam [al., pro sua] depositionem acceperint, sed illo fruantur licenter quem habebant, et ipse jam dictus episcopus posthac similia non præsumat. Valete.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio