Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Johannes XIII     ||     968     ||     Laetamur valde in Domino

Bullarium Cluniacense 5, 1

EPISTOLA IOANNIS PAPÆ XIII. ad Episcopos per urbes Galliarum consistentes pro Cluniacensibus.

MPL 135, 990

XXVII PRIVILEGIUM JOANNIS PAPAE XIII PRO MONASTERIO CLUNIACENSI.
(Anno 965-972.)
Hicterio Arelatensi, Amblardo Lugdunensi, Theutbaldo Viennensi, Stephano Claromontensi, Aimoni Valentinensi, etc., Maiolum abbatem Cluniacensem ejusque monasteria commendat.
[Bullar. Cluniac. 5.]

Ioannes Episcopus servus servorum Dei fratribus & Coëpiscopis per urbes Galliarum consistentibus & præsidentibus, Hicterio scilicet Arelatensi, Amblardo Lugdunensi, Teuthbaldo Viennensi, Stephano Claromontensi, Aimoni Valentinensi, Widoni Vesontionensi, Adoni Matisconensi, Frotgario Cabilonensi, Widoni Vallaviensi, Landrico Avenionensi, Geraldo Genevensi, Magnerio Lausanensi, Luboino Lurensi, Rostagnò Vivariensi, Apostolicæ gratiam benedictionis & gloriam æternæ beatitudinis. Lætamur valde in Domino et exultamus quod dilectio Dei & charitas proximi, quam vos studiosissimè multorum relatione audivimus custodire, ad vias Domini et mandata facit vos subtiliter anhelare, ut Pontificatus vestri discretum regimen multis sanctæ Ecclesiæ filiis necessarium præstet levamen. Quod manifestis probationibus vos semper facere desideramus piè & commonemus ut virtutum pennis ad cœlestia convolantes plures ad Christum populos trahere post vos possitis. Nostrum namque est vos hortari ne Domini disciplinam, per quam pervenitur ad gloriam, parvipendatis aut negligere velitis. Quoniam vos estis, ut ait Dominus, lux mundi & sal terræ, quibus commisit Dominus Jesus Christus Ecclesiam suam regendam, quam acquisivit sanguine suo. Notum itaque vobis facimus, dilectissimi, quod latior & amplior specialissimè nobis est, charitas circa Monasterium Cluniense, cui sapienter & beatè præest charissimus filius noster Domnus Majolus Abbas vobis, ut credimus, benè notus utpote vir Religiosus, quem vobis attentiùs & diligentiùs cum Monasteriis omnibus, quæ ejus sunt subjecta regimini, commendo; vestramque beatitudinem precor quòd Dei amore, ac veneratione beati Petri Apostolorum Principis, nostræ quoque dilectionis affectu, protectores sitis Cœnobiorum sibi commissorum. Nostra insuper auctoritate beati Petri vice fulta & roborata Dei omnipotentis disponente gratia vos commonefacio, ut quicumque potens vel persona alicujus momenti præeminens res seu possessiones jam dictorum locorum pervadere ausu nefario tentaverit, censuram vestræ excommunicationis districtissimam, mox ut cognoveritis, irrevocabiliter & acriùs incurrat, & à Conventu fidelium segregetur per vestram necne testificationem satis formidabilem vinculo nostræ excommunicationis se noverit colligatum, donec satisfactione congrua resipiscat, & prædicti Monasterii Patri Majolo humilitatem exhibeat veniam postulando & consequendo. Denique vos adjuro sub invocatione sanctissimæ & individuæ Trinitatis, atque auctoritate Apostolica enixiùs præcipio, & ut fratres charissimos rogo non licere vobis præterire hoc nostri pondus præcepti, quod & sanctæ Ecclesiæ exaltatio & vestra ad æterna bona est provectio. Te etiam, frater & Coëpiscope Stephane, in Domino alloquor pro insita bonitate tibi ut compellas Amblardum fidelem tuum Celsinianensi Cœnobio propriam terram, quam hactenùs eidem substraxit monasterio, ut tuo judicio correctus ligamini terribilis excommunicationis & pœnas æternæ damnationis evadere possit: quoniam si non resipuerit interminabili anathemate ferietur. Res quoque exigit ut tibi aliqua dicamus, frater charissime & amande Domine Ado Episcope, quem, licet non viderimus, ex nomine novimus in omni spirituali bonitate. Efflagitamus itaque benignissimam tuæ paternitatis dulcedinem, ut quo vicinior esse videris præfati Monasterii Scholæ, eò tua protectio pro tuo posse celerior fratrum necessitatibus occurrat, qui te ex abundanti charitate diligunt & ulnis totius amoris perfectissimè ambiunt & amplecti desiderant. Quocirca Cluniensis Monasterii semper esto protector, sicut beati Petri es fidelis amator. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, fratribus et cœpiscopis per urbes Galliarum consistentibus et præsidentibus, HICTERIO scilicet Arelatensi, AMBLARDO Lugdunensi, TEUTHBALDO Viennensi, STEPHANO Claramontensi, AIMONI Valentinensi, WIDONI Vesontiensi, ADONI Matisconensi, FROTGARIO Cabilonensi, WIDONI Vallaviensi, LONDRICO Avenionensi, GERALDO Genevensi, MAGNERIO Lausanensi, LUBOINO Lurensi, ROSTAGNO Vivariensi, apostolicæ gratiam benedictionis et gloriam æternæ beatitudinis.
Lætamur valde in Domino et exsultamus quod dilectio Dei et charitas proximi, quam vos studiosissime multorum relatione audivimus custodire, ad vias Domini et mandata facit vos subtiliter anhelare, ut pontificatus vestri discretum regimen multis sanctæ Ecclesiæ filiis necessarium præstet levamen. Quod manifestis probationibus vos semper facere desideramus pie et commonemus ut virtutum pennis ad cœlestia convolantes plures ad Christum populos trahere post vos possitis. Nostrum namque est vos hortari ne Domini disciplinam, per quam pervenitur ad gloriam, parvipendatis aut negligere vetitis. Quoniam vos estis, ut ait Dominus, lux mundi et sal terræ, quibus commisit Dominus Jesus Christus Ecclesiam suam regendam, quam acquisivit sanguine suo. Notum itaque vobis facimus, dilectissimi, quod latior et amplior specialissime nobis est, charitas circa monasterium Cluniense, cui sapienter et beate præest charissimus filius noster domnus Maiolus abbas vobis, ut credimus, bene notus ut pote vir religiosus, quem vobis attentius et diligentius cum monasteriis omnibus, quæ ejus sunt subjecta regimini, commendo; vestramque beatitudinem precor quod Dei amore, ac veneratione beati Petri apostolorum principis, nostræ quoque dilectionis affectu, protectores sitis cœnobiorum sibi commissorum. Nostra insuper auctoritate beati Petri vice [ 0991 ] fulta et roborata, Dei omnipotentis disponente gratia, vos commonefacio, ut quicunque potens, vel persona alicujus momenti præeminens res seu possessiones jam dictorum locorum pervadere ausu nefario tentaverit, censuram vestræ excommunicationis districtissimam, mox ut cognoveritis, irrevocabiliter et acrius incurrat, et a conventu fidelium segregetur, per vestram necne testificationem satis formidabilem vinculo nostræ excommunicationis se noverit colligatum, donec satisfactione congrua resipiscat, et prædicti monasterii patri Maiolo humilitatem exhibeat veniam postulando et consequendo. Denique vos adjuro sub invocatione sanctissimæ et individuæ Trinitatis atque auctoritate apostolica enixius præcipio, et, ut fratres charissimos rogo, non licere vobis præterire hoc nostri pondus præcepti, quod et sanctæ Ecclesiæ exaltatio et vestra ad æterna bona est provectio. Te etiam, frater et cœpiscope Stephane, in Domino alloquor pro insita bonitate tibi ut compellas Amblardum fidelem tuum Celsinianensi cœnobio propriam terram, quam hactenus eidem subtraxit monasterio, [restituere], ut tuo judicio correctus ligamina terribilis excommunicationis et pœnas æternæ damnationis evadere possit; quoniam si non resipuerit, interminabili anathemate ferietur. Res quoque exigit ut tibi aliqua dicamus, frater charissime, et amande domne Ado episcope, quem, licet non viderimus, ex nomine novimus in omni spirituali bonitate. Efflagitamus itaque benignissimam tuæ paternitatis dulcedinem, ut quo vicinior esse videris præfati monasterii scholæ, et tua protectione pro tuo posse celerior fratrum necessitatibus occurrat, qui te ex abundanti charitate diligunt et ulnis totius amoris perfectissime ambiunt, et amplecti desiderant. Quocirca Cluniensis monasterii semper esto protector, sicut beati Petri es fidelis amator.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio