Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Agapit II     ||     954, Mar.     ||     Convenit apostolico moderamini

Bullarium Cluniacense 4, 2

PRIVILEGIUM DOMNI AGAPITI Papæ II. ad Domnum Aymardum Abbatem Cluniacensem, per quod confirmat libertatem Monasterij Cluniacensis, & jus erigendi proprium Abbatem, cum quibusdam Monasteriis ac pertinentiis quas hîc exprimit.

Bibliotheca Cluniacensis 273

PRIVILEGIUM DOMNI AGAPITI PAPÆ, domno Aymardo Abbati Clunia. III. concessum. MS.

MPL 133, 900 n. IX

EPISTOLA AGAPETI PAPÆ II Ad AYMARDUM ABBATEM CLUNIACENSEM
Privilegium abbatiæ Cluniacensis
[Apud Mansi, Conc. XVIII, p.408]

AGAPITUS servus servorum Dei, dilecto filio Aymardo, venerabili Abbati Monasterij Cluniacensis, ædificati in honore beatorum Apostolorum Petri & Pauli, siti in Pago Matisconensi, et per te eidem Monasterio, tuisque successoribus in perpetuum.
Convenit Apostolico moderamini benivolâ compassione piè poscentium votis succurrere, & alacri devotione his præbere assensum: ex hoc enim potissimum prœmium à Conditore omnium Deo promerebimur. Igitur quia petistis à nobis, quatinus Monasterium prædictum in illo statu, quo à Guilielmo Duce per testamentum manere decretum est, nostrâ Apostolicâ authoritate decerneremus, sanctæ Romanæ, cui, Deo authore, deservimus, Ecclesiæ subjectum esse, inclinati precibus tuis tibi ad regendum concedimus. Itaque sit illud Monasterium cum omnibus rebus, vel quas nunc habet, vel quæ deinceps ibi traditæ fuerint, liberum à dominatu cujuscumque Regis, aut Episcopi, sive Comitis, aut cujuslibet ex propinquis ipsius Guilielmi. Nullus ibidem contra voluntatem Monachorum Prælatum eis post tuum decessum ordinare præsumat; sed habeant liberam [ 5 ] facultatem sine cujuslibet Principis consultu, quemcumque secundùm Regulam sancti Benedicti voluerint sibi ordinare, nisi fortè, quod absit, personam suis vitiis consentientem eligere maluerint. Hoc quicumque voluerint, cum zelo Dei prohibeant. Decimas verò, quæ olim ad vestras Capellas pertinuerunt, & per modernam quasi authoritatem sive licentiam à quolibet Episcopo substractæ sunt, nobis ex integro restituimus. Capellas autem, si aliquæ jam factæ vel faciendæ inibi sint, ita manere concedimus, ut vestris Ecclesiis nihil ex decimis minuatur. Hoc verò quod dilectus filius noster Berno, Episcopus de prædictis Capellis vobis concessit, ratum & firmum esse decrevimus in perpetuum. Præterea quidquid ex vineis vel culturis ad vestram partem pertinet, partem quoque decimarum ad hospitale vestrum pertinere sancimus. Simul & de his rebus, quas percepturi estis. Hoc etiam quod Leobaldus ad prædictum Monasterium dereliquit. Simul & illud quod Magiona, vel alicubus rebus, quæ ad id Monasterium pertinere debent. Confirmamus etiam nostrâ Apostolicâ auctoritate Abbatiam Carilocensis Cœnobij, quæ eidem collata est Monasterio. Abbatias sancti Joannis, atque beati Martini in suburbio Matiscensi sitas. Nihilominus in perpetuum constare decernimus ad prædictum locum, ut nullus Episcopus vel Comes, vel aliqua persona inibi temerario ausu quidquam ordinare præsumat, sine jussione Rectoris jam dicti loci. Similiter censemus de Celsanicas alodo quod Hecfredi Comitis, quam filius noster Stephanus justâ lance causam examinans, pro omnium remedio Christianorum prælibato delegavit loco. Præterea Villas omnes, quæ pertinent ad idem Cœnobium Cluniacense, soliditate Apostolicâ roboramus, Solustriacum videlicet, Cavinias, Seneciacum, Arpagiacum, sanctum Victorem, & Scociolas, Kaerdasemscum, Dabormacum & Piscatoriam, quam Osam vocant; Tosciacum, & Ecclesiam sancti Desiderij, Ambariacum & Saviniacum alodum, quem Engelhaldus dedit, & alodum quem Vualdo veniens ad conversionem dedit. Similiter & Amberiam, & Ecclesiam sancti Abundi, quam Artaldus moriens ad prædictum reliquit Cœnobium. Ecclesiam sancti Saturnini cum omni alodo, quem Geraldus Archiepiscopus dedit prædicto Cœnobio. Et quia ordo Monasticus summam desiderat immunitatem, ita vobis concedimus, sicut locis sanctis ubique reverentia debetur, ut nullus vestra municipia, aut res quaslibet sine vestro consultu distringere, aut invadere ullo modo præsumat. Sanè ad recognoscendum quod prædictum Cœnobium sanctæ Apostolicæ Sedi, ad tuendum atque fovendum pertineat, dentur per quinquennium X. solid. Si quis autem contra hanc saluberrimam nostram constitutionem resistendo venire tentaverit, aut aliquid horum corrumpere conatus sit, & omnia, quæ in hoc privilegio sancimus, non observaverit, sciat se sub divini judicij obtestatione, anathematis vinculo æternaliter, nisi resipuerit, innodatum, & à regno Dei alienandum, & cum Diabolo sine fine cruciandum: qui verò nostræ huius saluberrimæ sanctionis custos & observator extiterit, à Christo Domino benedictionem, & à SS. Apostolis mundi iudicibus absolutionem hîc, & in futuro consequi mereatur.
Scriptum per manus Leonis Notarij Regis, & Scriniarij Sanctæ Romanæ Ecclesiæ, in mense Martio, per indictionem VII.
AGAPITVS seruus seruorum Dei, dilecto filio AYMARDO venerabili Abbati Monasterij Cluniacensis, ædificati in honore beatorum Apostolorum Petri & Pauli, siti in pago Matisconensi, & per te in eodem Monasterio, tuisque successoribus in perpetuum. Conuenit Apostolico moderamini beniuola compassione piè poscentium votis succurrere, & alacri deuotione his præbere assensum. Ex hoc enim potissimum præmium à conditore omnium Deo promerebimur. Igitur quia petistis à nobis, quatinus Monasterium prædictum in illo statu, quo à Guillelmo Duce per Testamentum manere decretum est, nostra Apostolica authoritate decerneremus, sanctæ Romanæ, cui, Deo authore, deseruimus, Ecclesiæ subiectum esse, inclinati precibus tuis tibi ad regendum concedimus. Itaque sit illud Monasterium cum omnibus rebus, vel quas nunc habet, vel quæ deinceps ibi traditæ fuerint, liberum à dominatu cuiuscumque Regis, aut Episcopi, siue Comitis aut cuiuslibet ex propinquis ipsius Guillelmi. Nullus ibidem contra voluntatem Monachorum Prælatum eis post tuum decessum ordinare præsumat; sed habeant liberam facultatem sine cuiuslibet Principis consultu, quemcumque secundum Regulam S. Benedicti voluerint sibi ordinare: nisi forte, quod absit, personam suis vitiis consentientem eligere maluerint. Hoc quicumque voluerint, cum zelo Dei prohibeat. Decimas vero, quæ olim ad vestras Capellas pertinuerunt, & per modernam quasi auctoritatem, siue licentiam, à quolibet Episcopo substractæ sunt, vobis ex integro restituimus. Capellas autem, si aliquæ iam factæ, vel faciendæ inibi sint, ita manere concedimus, vt vestris Ecclesiis nihil ex decimis minuatur. Hoc verò, quod dilectus filius noster Berno Episcopus de prædictis Capellis vobis concessit, ratum & firmum esse decreuimus in perpetuum. Præterea, quicquid ex vineis, vel culturis ad vestram partem pertinet, partem quoque decimarum ad Hospitale vestrum pertinere sancimus. Simul & de his rebus, quas percepturi estis. Hoc etiā quod Leobaldus ad prædictum Monasterium dereliquid. Simul & illud quod Magiona, vel alicubus rebus, quæ ad id Monasterium pertinere debent. Confirmamus etiam nostram Apostolica authoritate [ 274 ] Abbatiam Carilocensis Cœnobij quæ eidem collata est Monasterio. Abbatias Sancti Ioannis, atque beati Martini in suburbio Matiscensi sitas. Nihilominus in perpetuum constare decernimus ad prædictum locum, vt nullus Episcopus, vel Comes, vel aliqua persona inibi temerario ausu quidquam ordinare præsumat, sine iussione Rectoris iam dicti loci. Similiter censemus de Celsanicas alodo quod Hecfredi Comitis, quem filius noster Stephanus iusta lance causam examinans, pro omnium remedio Christianorum prælibato delegauit loco. Præterea villas omnes, quæ pertinent ad idem Cœnobium Cluniacense, soliditate Apostolica roboramus, Solustriacum videlicet, Cauinias, Seneciacum, Arpagiacum, S. Victorem, & Scociolas, Kaërdasemscum, Dabormacum, & Piscatoriam, quam Osam vocant; Tosciacum, & Ecclesiam S. Desiderij, Ambariacum, & Sauiniacum, alodum; quem Engelbaldus dedit, & alodum quem Waldo, veniens ad conuersionem, dedit. Similiter & Ambertam, & Ecclesiam S. Abundi, quam Artaldus moriens ad prædictum reliquit Cœnobium. Ecclesiam S. Saturnini, cum omni alodo, quem Geraldus Archiepiscopus dedit prædicto Cœnobio. Et quia Ordo Monasticus summam desiderat immunitatē, ita vobis concedimus, sicut locis sanctis vbique reuerentia debetur, vt nullus vestra municipia, aut res quaslibet, sine vestro consultu distringere, aut inuadere vllomodo præsumat. Sane, ad recognoscendum, quod prædictum Cœnobium sanctæ Apostolicæ Sedi, ad tuendum atque fouendum pertineat, dentur per quinquennium X. solid. Si quis autem contra hanc saluberrimam nostram constitutionem resistendo venire tentauerit, aut aliquid horum corrumpere conatus sit, & omnia, quæ in hoc priuilegio sancimus, non obseruauerit, sciat se sub diuini iudicij obtestatione, anathematis vinculo æternaliter, nisi resipuerit, innodatum, & à regno Dei alienandum, & cum diabolo sine fine cruciandum. Qui vero nostræ huius saluberrimæ sanctionis custos & obseruator extiterit, à Christo Domino benedictionem, & à SS. Apostolis mundi iudicibus absolutionem hic, & in futuro consequi mereatur. Scriptum per manus Leonis Notarij Regis, & Scriniarij sanctæ Romanæ Ecclesiæ, in mense Mart. per indictionem VII. Agapetus, servus servorum Dei, dilecto filio [ 901 ] AYMARDO, venerabili abbati monasterii Cluniensis, ædificati in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, siti in pago Matisconensi, et per te in eodem monasterio tuisque successoribus in perpetuum.
Convenit apostolico moderamini benivola conpassione pie poscentium votis succurrere, et alacri devotione his præbere assensum. Ex hoc enim potissimum præmium a conditore omnium Deo promerebimur. Igitur quia petistis a nobis, quatinus monasterium prædictum in illo statu, quo a Guillelmo duce per testamentum manere decretum est, nostra apostolica auctoritate decerneremus, sanctæ Romane, cui Deo auctore deservimus, Ecclesiæ subjectum esse: inclinati precibus tuis tibi ad regendum concedimus. Itaque sit illud, monasterium cum omnibus rebus, quas nunc habet vel quæ deinceps ibi tradite fuerint, liberum a dominatu cuiuscunque regis aut episcopi, sive comitis, aut cuiuslibet ex propinquis ipsius Guillelmi. Nullus ibidem contra voluntatem monachorum prælatum eis post tuum discessum ordinare præsumat: sed habeant liberam facultatem, sine cujuslibet principis consultu, quemcunque secundum regulam sancti Benedicti voluerint, sibi ordinare; nisi forte, quod absit, personam suis vitiis consentientem eligere maluerint. Hoc quicunque voluerit, cum zelo Dei prohibeat. Decimas vero, quę olim ad vestras capellas pertinuerunt et per modernam quasi auctoritatem, sive licentiam, a quolibet episcopo subtracta sunt, vobis ex integro restituimus. Capellas autem, si aliquæ jam factæ vel faciendæ inibi sunt, ita manere concedimus, ut vestris ecclesiis nihil ex decimis minuatur. Hoc vero, quod dilectus filius noster Berno episcopus de prædictis capellis vobis concessit, ratum et firmum esse decernimus in perpetuum. Præterea, quicquid ex vineis, vel culturis ad vestram partem pertinet, partem quoque decimarum ad hospitale vestrum pertinere sancimus. Simul et de his rebus, quas percepturi estis. Hoc etiam quod Leobaldus, ad prædictum monasterium dereliquit. Simul et illud quod Magiona, vel alicubus rebus, quę ad id monasterium pertinere debent. Confirmamus etiam nostra apostolica auctoritate abbatiam Carilocensis cœnobii, quę eidem collata est monasterio, abbatias S. Joannis, atque beati Martini suburbio Matiscensi sitas, nihilominus in perpetuum constare decernimus ad prædictum locum, ut nullus episcopus vel comes, vel aliqua persona inibi temerari ausu quidquam ordinare præsumat, sine jussione rectoris jam dicti loci. Similiter censemus de Celsanicas Alodo Hecfredi comitis, quem filius noster Stephanus, justa lance causam examinans, pro omnium remedio Christianorum prælibato delegavit loco. Præterea villas omnes, quæ pertinent ad idem cænobium Cluniacense, soliditate apostolica roboramus, Solustriacum videlicet, Caninias, Seneciacum, Arpagiacum, sanctum Victorem, et Scociolas, Kaerdasemscum, Dabormacum, et Piscatoriam, quam Osam vocant; Tosciacum et ecclesiam sancti Desiderii, [ 902 ] Ambariacum, et Sauiniacum alodum, quem Engelbaldus dedit, et alodum quem Waldo, veniens ad conversionem dedit. Similiter et Amberiam, et ecclesiam S. Abundi, quam Artaldus moriens ad prædictum reliquit cęnobiu. Ecclesiam sancti Saturnini, cum omni alodo, quem Geraldus archiepiscopus dedit prædicto cęnobio. Et quia ordo monasticus summam desiderat immunitatem: ita vobis concedimus, sicut locis sanctis ubique reverentia debetur, ut nullus vestra municipia, aut res quaslibet, sine vestro consultu distringere, aut invadere ullo modo præsumat. Sane, ad recognoscendum, quod prædictum cęnobium sanctæ apostolicæ sedi, ad tuendum, atque fovendum pertineat, dentur per quinquennium X solidi. Si quis autem contra hanc saluberrimam nostram constitutionem resistendo venire tentaverit, aut aliquid horum corrumpere conatus sit, et omnia, quæ in hoc privilegio sancimus non observaverit, sciat se sub divini judicii obtestatione, anathematis vinculo æternaliter, nisi resipuerit, innodatum, et a regno Dei alienandum, et cum diabolo sine fine cruciandium. Qui vero nostræ hujus saluberrimæ sanctionis custos et observator extiterit, a Christo Domino benedictionem, et a sanctis apostolis mundi judicibus absolutionem hic et in futuro consequi mereatur.
Scriptum per manus Leonis notarii regis et scriniarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ, in mense Mart. per indictionem VII.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio