Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Leo VII     ||     936/937     ||     Desiderium quod religioso

Bullarium Cluniacense 3, 1

PRIVILEGIUM LEONIS PAPÆ VII. ad sanctum Odonem de Escutiolis.

MPL 132, 1068

III. BULLA PRO MONASTERIO CLUNIACENSI. (Anno 937.)
S. Odoni abbati Cluniacensi et ejus successoribus Escutiolae curtis possessionem asserit.
[Bullar. Cluniac., 3.]

Leo Episcopus, servus servorum Dei, Odoni venerabili Abbati Cluniensis Monasterii, suisque successoribus in perpetuum. Desiderium quod religioso proposito & Sanctorum locorum stabilitati pertinere monstratur, sine aliqua est, Deo auctore, dilatione perficiendum. Et quotiens in quibusdam ejus utilitatibus commodisve noster assensus, & solitum Apostolicæ auctoritatis exposcitur præsidium, ultrò benignitatis intuitu nos convenit subvenire, & ratum pro integra securitate ex ratione solidare, ut ex hoc & ipsius venerabilis loci salus & indemnitas procuretur, & nobis quoque lucri potissimum prœmium à Conditore omnium Deo in sydereis arcibus præscribatur. Igitur quia postulavit à nobis tua Reverentia quatenùs confirmaremus tibi tuoque Monasterio Curtem nomine Escutiolam cum Ecclesiis, cassis, terris, campis, pratis, [ 3/2 ] pascuis, silvis, salictis, arboribus pomiferis, fructiferis vel infructiferis diversi generis, puteis, fontibus, rivis aquæ perennis, ac cunctis adjacentibus suis cultis vel incultis, unà cum famulis masculis & fœminis ibidem vel ubique residentibus, cum omnibus ad ipsam Curtem generaliter & in integro pertinentibus sitam in Comitatu Matisconensi vel Eduensi, quam vir bonus Gaufredus Comes tàm pro redemptione animæ suæ, quàm parentum suorum per cartulæ seriem donavit prædicto Monasterio: nos verò inclinati tuis precibus, qui vicem Apostolicam retinemus, & quibus cura est omnium Ecclesiarum commissa, maximè istius Monasterii, quod juri sanctæ Romanæ atque Apostolicæ Ecclesiæ nobisque subjectum est, ita confirmamus sicut supradictus Gaufredus Comes per Cartulæ seriem supradicto Monasterio donavit: ut nullus homo parvus magnusve, vel cujuscumque dignitatis audeat, vel præsumat contra hoc nostrum privilegium in supradicta Curte, vel in aliis rebus ad ipsam Curtem pertinentibus, invasionem, vel molestiam, aut inquietudinem facere: sed ab istâ præsenti decimâ indictione, ipsæ res per nostram Apostolicam auctoritatem securè & quietè perpetualiter in eodem Monasterio permaneant. Pro quo etiam sub divini judicii obtestatione promulgantes decernimus, ut nullo ingenio aut argumento auferre audeant; potiùs autem jure perpetuo in eodem venerabili Monasterio, ut superiùs affixum est, proficiant, & in potestate atque ditione Odonis Abbatis; vel omnium successorum suorum Abbatum seu Monachorum ibidem Deo servientium permaneant disponenda atque possidenda. Si quis autem temerario ausu contra hujus nostræ Apostolicæ præceptionis seriem à nobis promulgatam venire vel agere tentaverit, sciat se Domini nostri Apostolorum Principis Petri anathematis vinculo innodatum, & cum diabolo & ejus atrocissimis pompis, atque cum Judâ traditore Domini Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi in æternum ignem concremandum, simulque & in voraginem tartareumque chaos demersus cum impiis deficiat. Qui verò pio intuitu custodes, & obedientes, atque observantes hujus nostræ salutiferæ præceptionis extiterint, benedictionis gratiam, & cælestis retributionis æterna gaudia à justo Judice Domino Deo nostro consequi mereantur. LEO episcopus, servus servorum Dei, ODONI venerabili abbati Cluniacensis monasterii, suisque successoribus in perpetuum.
Desiderium quod religioso proposito et sanctorum locorum stabilitati pertinere monstratur, sine aliqua est, Deo auctore, dilatione perficiendum. Et quoties in quibusdam eius utilitatibus commodisve noster assensus, et solitum apostolicę auctoritatis exposcitur pręsidium, ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire, et ratum pro integra securitate ex ratione solidare, ut ex hoc et ipsius venerabilis loci salus et indemnitas procuretur, et nobis quoque lucri potissimum pręmium a conditore omnium Deo in sidereis arcibus pręscribatur. Igitur quia postulavit a nobis tua reverentia quatenus [ 1069 ] confirmaremus tibi tuoque monasterio curtem nomine Escutiolam cum ecclesiis, casis, terris, campis, pratis, pascuis, silvis, salictis, arboribus pomiferis, fructiferis vel infructiferis diversi generis, puteis, fontibus, rivis aquę perennis, ac cunctis adiacentibus suis cultis vel incultis una cum famulis masculis et feminis ibidem vel ubique residentibus, cum omnibus ad ipsam curtem generaliter et in integro pertinentibus sitam in comitatu Matisconensi vel Eduensi, quam vir bonus Gaufredus comes tam pro redemptione animę suę, quam parentum suorum, per chartulę seriem donavit prędicto monasterio: nos vero inclinati tuis precibus, qui vicem apostolicam retinemus, et quibus cura est omnium Ecclesiarum commissa, maxime istius monasterii, quod iuri subiectum est, ita confirmamus sicut supradictus Gaufredus comes per chartulę seriem supradicto monasterio donavit: ut nullus homo parvus magnusve, vel cuiuscunque dignitatis audeat vel pręsumat contra hoc nostrum privilegium in supradicta curte, vel in aliis rebus ad ipsam curtem pertinentibus, invasionem, vel molestiam, aut inquietudinem facere; sed ab ista pręsenti decima indictione, ipsę res per nostram apostolicam auctoritatem secure et quiete perpetualiter in eodem monasterio permaneant. Pro quo etiam sub divini iudicii obtestatione promulgantes decernimus, ut nullo ingenio aut argumento auferre audeant; potius autem iure perpetuo in eodem venerabili monasterio, ut superius affixum est, proficiant, et in potestate atque ditione Odonis abbatis, vel omnium successorum suorum abbatum seu monachorum ibidem Deo servientium permaneant disponenda atque possidenda. Si quis autem temerario ausu contra huius nostrę apostolicę pręceptionis seriem a nobis promulgatam venire vel agere tentaverit, sciat se domini nostri apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et eius atrocissimis pompis, atque cum Iuda traditore Domini Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi in ęternum ignem concremandum, simulque et in voraginem tartareumque chaos demersus cum impiis deficiat. Qui vero pio intuitu custodes, et obedientes, atque observantes huius nostrę salutiferę pręceptionis exstiterint, benedictionis gratiam et coelestis retributionis ęterna gaudia a iusto iudice Domino Deo nostro consequi mereantur.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio