Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   WWU Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Johannes XI     ||     932, Iun. 25     ||     Convenit apostolico moderamini

Bullarium Cluniacense 2, 1

PRIVILEGIUM IOANNIS PAPÆ XI. per quod ad petitionem S. Odonis & interventionem Hugonis Italiæ Regis confirmat monasterium Clun. cum omnibus rebus & possessionibus, quas habet, & imposterum acquiret. Et inter cætera Monasterium, quod dicitur Carus-locus in Territorio Matisconensi, vult perpetuò manere subjectum Cluniacensi Cœnobio.

MPL 132, 1058

II. JOANNIS XI PRIVILEGIUM PRO EODEM MONASTERIO. (Anno 932).
Ad petitionem S. Odonis et interventionem Hugonis Italiæ regis confirmat monasterium Cluniacense cum omnibus rebus et possessionibus, quas habet et in posterum acquiret. Et inter cætera monasterium, quod dicitur Carus Locus in territorio Matisconensi, vult perpetuo manere subjectum Cluniacensi cœnobio.
[Apud Cocquelines, Bullarum, privileg. Rom. pont. ampl. collect.]

Joannes Episcopus servus servorum Dei Odoni Religioso Abbati venerabilis Monasterii summorum Apostolorum Petri & Pauli quod dicitur Cluniacus, & per te tuis successoribus qui in eodem venerabili monasterio deservient in perpetuum. Convenit Apostolico moderamini pia Religione pollentibus benevola compassione succurrere et poscentium animis alacri devotione impertire assensum: tunc enim lucri potissimum præmium apud conditorem omnium reponitur Deum, quando venerabilia loca opportunè ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia supplicavit tua Religio & interventio Hugonis gloriosissimi Regis dilecti filii nostri Apostolatui nostro, quatenus confirmaremus nostra Apostolica auctoritate prædictum Monasterium sancti Petri cum omnibus rebus & possessionibus suis, quas nunc habere videtur, & quod deinceps in idem Monasterium offeretur oblatumque fuerit. Immo & confirmamus eidem sancto loco aliud monasterium juris Ecclesiæ Romanæ, quod dicitur Caruslocus in Territorio Matisconensi, ut ibi permaneat in perpetuum, eo videlicet ordine, ut nullus Ecclesiastici ordinis, aut Laïci in ipso Monasterio, aut in rebus ibidem pertinentibus aliquam molestiam inferat. Si verò aliqua persona tam in Clericali ordine, quàm in Laïcali constituta aliquam vim in ipsis rebus intulerit, quæ ibi deinceps datæ sive oblatæ fuerint, aut ab ejus ditione subtrahere voluerit ipsæ res revertantur ad suos donatores suosque hæredes. Attamen si cum ipsis rebus in ordine cœnobii perstiterint sive tempore istius Abbatis sive suorum successorum, hoc privilegium inconvulsum permaneat, salva videlicet pensione sanctæ Romanæ Ecclesiæ. Statuentes Beati Petri principis Apostolorum auctoritate, cujus nos impares meritis divina gratia suffragante vices gerimus, sub anathematis interdictione & divini judicii obtestatione, hæc quæ à nobis decreta sunt non debere quempiam convellere in quoquam, sed potius firma stabilitate inconvulsa perpetuis permanere temporibus definimus. Si quis autem temerario ausu contra hujus nostri Apostolici Privilegii seriem piè à nobis promulgatam venire vel agere tentaverit, sciat se Domini nostri Apostolorum Principis Petri [ 2/2 ] Anathematis vinculo innodatum, & cum diabolo & ejus atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi in æternum ignem concremandum. Simulque & in voraginem tartareumque chaos demersus cum impiis deficiat. Qui verò pio intuitu custodes & obedientes atque observatores hujus nostræ salutiferæ præceptionis extiterint, Benedictionis gratiam & cœlestis retributionis æterna gaudia à justo judice Domino Deo nostro consequi mereantur. Scriptum per manum Theodori Scriniarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ in mense Junio, Indictione quinta. Benè valete. Data 7. Kalendas Januarias per manum Vrsi Primicerii sanctæ Sedis Apostolicæ, anno Deo propitio Pontificatus Domni Joannis Summi Pontificis & universalis vndecimi Papæ in sacratissima Beati Petri secundo, in mense Junio, Indictione suprascripta quinta. Joannes episcopus, servus servorum Dei, Odoni religioso abbati venerabilis monasterii summorum apostolorum Petri et Pauli quod dicitur Cluniacum, et per te tuis successoribus qui in eodem venerabili monasterio deservient in perpetuum.
Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere et poscentium animis alacri devotione impertire assensum: tunc enim lucri potissimum præmium apud Conditorem omnium reponitur Deum, quando venerabilia loca oportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia supplicavit tua religio et interventio Hugonis gloriosissimi regis dilecti filii nostri apostolatui nostro, quatinus confirmaremus nostra apostolica auctoritate prædictum monasterium sancti Petri cum omnibus rebus et possessionibus suis, quas nunc habere videtur, et quod deinceps in eundum monasterium offeretum oblatumque fuerit. Imo et confirmamus eidem sancto loco aliud monasterium juris Ecclesiæ Romanæ, quod dicitur Carus Locus in territorio Matisconensi, ut ibi permaneat in perpetuum, eo videlicet ordine, ut nullus ecclesiastici ordinis, aut laici in ipso monasterio, aut in rebus ibidem pertinentibus aliquam molestiam inferat. Si vero aliqua persona tam in clericali ordine, quam in laicali constituta aliquam vim in ipsis rebus intulerit, quæ ibi deinceps datæ sive oblatæ fuerint, aut ab ejus ditione subtrahere voluerit, ipsæ res revertantur ad suos donatores suosque hæredes. Attamen si cum ipsis rebus in ordine cœnobii perstiterint sive tempore istius abbatis, sive suorum successorum, hoc privilegium inconbulsum permaneat, salva videlicet pensione sanctæ Romanæ Ecclesiæ. Statuentes beati Petri principis apostolorum auctoritate, cujus nos impares meritis, divina gratia suffragante, vices gerimus, sub anathematis interdictione et divini judicii obtestatione, hæc, quæ a nobis decreta sunt [ 1059 ] non debere quempiam convellere in quoquam, sed potius firma stabilitate inconvulsa perpetuis permanere temporibus definimus. Si quis autem temerario ausu contra hujus nostri apostolici privilegii seriem pie a nobis promulgatam venire vel agere tentaverit, sciat se domini nostri apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini Dei et Saluatoris nostri Jesu Christi, in æternum ignem concremandum. Simulque et in voraginem tartareumque chaos demersus cum impiis deficiat. Qui vero pio intuitu custodes et obedientes atque observatores hujus nostræ salutiferæ præceptionis extiterint, benedictionis gratiam et cœlestis retributionis æterna gaudia a justo judice Domino nostro consequi mereantur.
Scriptum per manum Theodori scriniarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ in mense Junio, indictione quinta. Bene valete. Data VII Kalendas Januarias per manum Ursi primicerii sanctæ sedis apostolicæ, anno Deo propitio pontificatus domni Joannis summi pontificis et universalis undecimi papæ in sacratissima beati Petri secundo, in mense Junio, indictione supra scripta quinta.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio