Textus
| 
 PRIVILEGIUM LUCII PAPÆ II. ad Petrum Venerab. Abbatem Clun. quo ei concedit suisque successoribus Monasterium sancti Sabæ de urbe perpetuò disponendum & gubernandum ut membrum ordinis Cluniacensis.  | 
    
 
 
 Lucij Papæ Diploma, de sancto Saba cum pertinentiis suis.
  | 
    
 
 
   XCI. Sancti Sabæ monasterium Cluniacensibus in perpetuum
   subiicitur.
   [ 931C ]
     |  
| 
 LUCIUS Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Petro
 Cluniacensi Abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in
 perpetuum. Etsi Ecclesiarum omnium cura nobis ex Apostolicæ sedis
 administratione immineat; illis tamen locis, quæ nostro regimini
 specialiter commissa sunt, atque infra urbem sita juris sanctæ Romanæ
 Ecclesiæ esse noscuntur, propensiori nos convenit affectionis studio
 imminere. Beati Sabæ Monasterium à temporibus sanctissimi Papæ
 Gregorii in religione & honestate fundatum, atque magnis &
 amplissimis possessionibus ditatum fuisse dignoscitur. Nunc autem
 peccatis exigentibus & Religio elapsa est, & pravorum hominum
 superabundante nequitia bona & possessiones distracta sunt, & ab
 ipso contra justitiam alienata. Eapropter, dilecte in Domino fili
 Petre Abbas, quoniam Cluniacense Monasterium per omnipotentis Dei
 gratiam jamdiu longè latéque Religione præcipua floruit, & bonæ
 opinionis odore multos aspersit, præfatum sancti Sabæ Monasterium cum
 omnibus ad ipsum pertinentibus, ad reformandam ibidem Religionem, ad
 meliorandum etiam & disponendum, tibi tuisque successoribus in
 perpetuum committimus, ut in ipsius restitutione & gubernatione
 studium & sollicitudinem impendatis, & potestatem habeatis.
 Decernimus etiam ut sine Cluniacensis Abbatis provisione & consilio
 ibidem Abbas de cætero nullatenus eligatur: sed vestra semper
 provideat diligentia quatinus idonea, & huic officio digna in loco
 regiminis secundum Regulam sancti Benedicti persona subrogetur, &
 quicquid in Monasterio ad augmentum & observationem Monasticæ
 Religionis institui, vel emendari oportuerit, vestro semper magisterio
 & dispensatione administretur, salva quidem in omnibus auctoritate
 sedis Apostolicæ, cujus juris locus ille esse dignoscitur. Si qua
 igitur Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis
 paginam sciens contra eam temerè venire tentaverit, secundò tertióve
 commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis
 honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de
 perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo Corpore ac sanguine
 Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in
 extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem
 Cnobio justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus
 & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem
 præmia æternæ pacis inveniant. Amen.  Ego LUCIUS Catholicæ Ecclesiæ Episcopus. Ego Conradus Sabinensis Episcopus. Ego Theodevinus sanctæ Rufinæ Episcopus. Ego Rainerius Presbyter Card. tit. Vestinæ. Ego Vuido Presb. Card. tit. SS. Laurentii & Damasi. Ego Nicolaus Presbyter Card. tit. S. Cyriaci. Ego Hugo S.R. Ecclesiæ Presbyter Card. tit. S. Laurentii in Lucina. Ego Julius Presbyter Card. tit. S. Marcelli. [ 55/2 ] Ego Villanus Presbyter Cardinalis tit. S. Stephani in Monte Celio. Ego Manfredus Presbyter Card. tit. S. Sabinæ. Ego Gregorius Diaconus Card. tit. S. Sergii & Bachi. Ego Otto Diaconus Card. tit. S. Georgii ad Velum aureum. Ego Guido Diac. Card. tit. SS. Cosmæ & Damiani. Ego Joannes Diaconus Card. S. Adriani. Ego Joannes Diaconus Card. S. Mariæ Novæ. Ego Artaldus Diaconus Card. S. Eustachii. Ego Cinthius Diaconus Card. S. Romanæ Ecclesiæ. Datum Romæ per manum Baronis S. R. Ecclesiæ Subdiaconi XIV. Kalend. Februarii, Indictione VIII. Incarnationis Dominicæ anno M. C. XLIII. Pontificatus verò Domni Lucii secundi Papæ anno primo.  | 
    
 Lvcius Episcopus seruus seruorum Dei, dilecto filio Petro Cluniacensi
Abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Etsi
Ecclesiarum omnium cura nobis ex Apostolicæ Sedis amministratione immineat: illis
tamen locis, quæ nostro regimini specialiter commissa sunt, atque infra vrbem sita,
iuris sanctę [ 1409 ]  Romanæ Ecclesiæ esse noscuntur, propensiori nos
conuenit affectionis studio imminere. Beati Sabæ Monasterium, a temporibus
sanctissimi Papæ Gregorij in religione & honestate fundatum, atque magnis &
amplissimis possessionibus ditatum fuisse dinoscitur. Nunc autem peccatis
exigentibus, & religio elapsa est, & prauorum hominum superabundante
nequitia, bona & possessiones distracta sunt, & ab ipso contra iustitiam
alienata. Eapropter, dilecte in Domino fili Petre Abbas, quoniam Cluniacense
Monasterium, per omnipotentis Dei gratiam tamdiu longe lateque religione præcipua
floruit, & bonæ opinionis odore multos aspersit, pręfatum sancti Sabæ
Monasterium, cum omnibus ad ipsum pertinentibus, ad reformandam ibidem religionem,
ad meliorandum etiam & disponendum, tibi, tuisque successoribus in perpetuum
cōmittimus: vt in ipsius restitutione & gubernatione studium, &
sollicitudinem impendatis, & potestatem habeatis. Decernimus etiam vt sine
Cluniacensis Abbatis prouisione & consilio, ibidem Abbas de cætero nullatenus
eligatur. Sed vestra semper prouideat diligentia, quatinus idonea, & huic
officio digna in loco regiminis, secundum Regulam S. Benedicti persona subrogetur,
& quicquid in Monasterio ad augmentum & obseruationem monasticæ religionis
institui, vel emendari oportuerit, vestro semper magisterio & dispensatione
amministretur. Salua quidem in omnibus auctoritate Sedis Apostolicæ, cuius iuris
locus ille esse dinoscitur. Si qua igitur Ecclesiastica sæcularisue persona hanc
nostræ Constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentauerit, secundo
tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque
sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate
cognoscat, & a sacratissimo corpore ac sanguine Dei, & Domini nostri Iesu
Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ vltioni subiaceat. Cunctis
autem eidem Cnobio iusta seruantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus
& hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum ludicem præmia
æternæ pacis inueniant, Amen.
        Ego Lvcivs Catholicæ Ecclesiæ Episcopus ff. 
 cum decem & octo Cardinalibus. 
 
 (Monogramme) [Rota - Bene valete] Datum Romæ per manum Baronis S. R. E. Subdiaconi. XIV. Cal. Febroarij, Indict. VIII. Incarn. Dominicæ anno MCXLIIII. Pontificatus vero domni Lucij secundi Papæ anno primo.  | 
    
   LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO
   Cluniacensi abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis
   in perpetuum.
           Etsi Ecclesiarum omnium cura nobis ex apostolicæ sedis administratione immineat: illis tamen locis, quæ nostro regimini specialiter commissa sunt, atque infra Urbem sita, iuris sanctæ Romanæ Ecclesiæ esse noscuntur, propensiori nos convenit affectionis studio imminere. Beati Sabæ monasterium, a temporibus beatissimi papæ Gregorii in religione et honestate fundatum, atque magnis et amplissimis possessionibus ditatum fuisse dignoscitur. Nunc autem peccatis exigentibus, et religio elapsa est, et pravorum hominum superabundante nequitia, bona et [ 931D ] possessiones distractæ sunt, et ab ipso contra iustitiam alienata. Eapropter, dilecte in Domino fili Petre abbas, quoniam Cluniacense monasterium, per omnipotentis Dei gratiam, tandiu longe lateque religione præcipua floruit, et bonæ opinionis odore multos aspersit: præfatum sancti Sabæ monasterium cum omnibus ad ipsum pertinentibus, ad reformandam ibidem religionem, ad meliorandum etiam et [ 932A ] disponendum, tibi, tuisque successoribus in perpetuum committimus: ut in ipsius restitutione et gubernatione, studium et sollicitudinem impendatis, et potestatem habeatis. Decernimus etiam ut sine Cluniacensis abbatis provisione et consilio, ibidem abbas de cætero nullatenus eligatur. Sed vestra semper provideat diligentia, quatenus idonea, et huic officio digna in loco regiminis, secundum regulam S. Benedicti, persona subrogetur, et quidquid in monasterio ad augmentum et observationem monasticæ religionis institui, vel emendari oportuerit, vestro semper magisterio et dispensatione administretur. Salva quidem in omnibus auctoritate sedis apostolicæ, cuius iuris locus ille esse dignoscitur. Si qua igitur ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, etc. [ 932B ] Ego Lucius Catholicæ Ecclesiæ episcopus subscripsi, cum decem et octo cardinalibus. Datum Romæ per manum Baronis, sanctæ Romanæ Ecclesiæ subdiaconi, XIV Kal. Februarii, indict. VIII, Incarnat. Dominicæ anno 1144, pontificatus vero domni Lucii II papæ anno I.  | 
| Bullarium Cluniacense | Index paginarum | Index chronologicus Privilegiorum | Quaestio | Explicatio | 
  E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung 
 
| 
 KONTAKT 
Institut für Frühmittelalterforschung
  | 
 
 | |
| 
 © 2010 Institut für Frühmittelalterforschung  | ||