Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   Universität Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Paschalis II     ||     1100, Nov. 20     ||     Ea religionis praerogativa

Bull. Clun. 32, 1

PRIVILEGIUM PASCHALIS PAPÆ II. per quod confirmat omnia privilegia à prædecessoribus suis præsertim Gregorio VII. & Vrbano II. Monasterio Cluniacensi concessa, ac omnes Prioratus, Cellas, & loca quæ tempore Concilii Arvernensis habebat subjecta, in quibus prohibet Abbates imposterum ordinari: statuit etiam immunitatem Ecclesiarum seu Capellarum & Cimiteriorum juris Cluniacensium fratrum ab omni exactione: quibus confirmat facultatem eligendi Presbyteros in ipsis Ecclesiis Parochialibus scilicet, qui ab Episcopis animarum curam suscipiant, quam si denegaverint Apostolica auctoritate censeantur approbati. Decernit præterea Ecclesiarum seu Altarium consecrationes ab Episcopis Diœcesanis gratis accipi, sin minus à quo placuerit: vultque oblationes seu eleëmosynas Cluniacensibus fratribus ubicumque positis factas ab ipsis accipi absque ullius contradictione. Definit insuper Abbatias quas Gregorius VII. Commisit Abbatum Cluniacensium ordinationi, ita semper manere debere, illasque hic recenset: vetatque ne fratres Cluniacenses ubivis constituti patiantur divinorum officiorum suspensionem pro qualibet interdictione vel excommunicatione, sed vult ipsos januis clausis celebrare & sepulturæ debita peragere. Illisque demum concedit facultatem admittendi & apud se retinendi Laïcos & Clericos tum sæculares, tum Regulares, qui ad conversionem vel pro necessitatibus suis veniunt Cluniacum.

(ex Cart. E, 68, n. LXI)

Diploma Paschalis Papæ II. ad domnum Hvgonem Abbatem Clun.
An. 1100.
Ex char. Clvn. char. lxi.

XXXIV. Paschalis papæ epistola ad Hugonem abbatem Cluniacensem. - Privilegium Cluniacense.
(Anno 1100, Nov. 20.)
[MANSI, Concil. t. XX, 1038.]

PASCHALIS Episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Hugoni Cluniacensi Abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Ea Religionis prærogativa, qua per universum ferè occidentem nostris temporibus per Dei gratiam Congregatio vestra præcellit, & inconcussa charitatis unitas qua inter procellas omnes sedi Apostolicæ adhæsistis, mansuetudinem nostram vehementius exhortantur, immò urgent atque compellunt, ut vestris petitionibus assensum accommodare, & quieti vestræ in posterum providere sollicitiùs debeamus. Eapropter quidquid libertatis, quidquid tuitionis, quidquid authoritatis prædecessores nostri Ecclesiæ Romanæ Pontifices, præsertim Apostolicæ memoriæ Gregorius septimus, & Urbanus secundus vestro Monasterio & locis ad id pertinentibus contulerunt, nos quoque præsenti decreto auctore Domino confirmamus. Ad hæc adjicimus, ut in omnibus prioratibus & cellis, quæ nunc sine proprio Abbate vestro regimini subjectæ sunt, nullus unquam futuris temporibus Abbatem ordinare præsumat: Sed tam prioratus ipsi & cellæ, quam & cætera in quibuslibet locis omnia, quibus fraternitas tua Arvernensis Concilii, quod per supradictum Urbanum Papam celebratum est, tempore investita erat, de quibus tunc nulla quæstio mota est: cui nimirum Concilio per temetipsum interfueras, tam tibi quàm successoribus tuis in pace semper & quiete serventur. In quibus hæc propriis visa sunt annotanda nominibus. Sancta Maria de Charitate. De Marciniaco. S. Petrus de Cunsiaco. S. Petrus de Leuntiis. S. Petrus de Pergamo. S. Isidorus de Hispania. S. Ovilus de Scarrione. S. Marcellus de Salciniaco S. Marcellus de Cabilone. Carus-locus Paredus. Romanum [ 32/2 ] Monasterium. S. Victor de Gebenna. Paterniacus. S. Saturninus de Provincia. S. Eutropius. S. Martinus de Auxia. Monasterium de Cacerris. S. Maria de Tobosa Boorum. Tyernus. S. Martinus de Campis. Silviniacus. Salsinangiæ. Nongentum. Crispeiacus. Virgeius. Ginniacus. Namtoacus. S. Pancratius de Anglia. S. Lecerius de Bigorro. S. Orvenitius Auxiensis. S. Maria de Nazara. S. Jacobus de Pontivo. S. Gabriel de Cremona. S. Salvator, & S. Stephanus de Niverno. Præcipimus etiam, ut omnes Ecclesiæ seu Capellæ vestræ, & Cimiteria libera sint, & omnis exactionis immunia præter consuetam Espiscopi paratam, & justitiam in Presbyteros si adversus ordinis sui dignitatem offenderint. Exceptis nimirum Ecclesiis illis, quæ absque hujuscemodi subjectione in Abbatis potestate subsistunt. Liceat quoque vobis, seu fratribus vestris, in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere, ita tamen ut ab Episcopis vel Episcoporum Vicariis, animarum curam absque venalitate suscipiant, quam si committere illi (quod absit) ex pravitate noluerint, tunc presbyteri ex Apostolicæ sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequantur. Ecclesiarum vero seu altarium consecrationes ab Espicopis, in quorum Diœcesibus sunt, locorum vestrorum fratres accipiant. Siquidem gratis ac sine pravitate voluerint exhibere. Alioquin à Catholico, quem malueritis Espicopo, consecrationum ipsarum Sacramenta suscipiant. Neque cuilibet facultas sit, aut claustri vestri, aut vestrorum locorum fratres pro vivorum sive defunctorum eleemosynis ob salutem datis inquietare, sed tam virorum quam mulierum oblationes, quæ ad eos afferuntur, in usum servorum Dei, pauperumque profuturas, recipere liceat. Abbatias verò, quas tuę, tuorumque successorum ordinationi prędecessor noster Gregorius VII. Papa commisit, nos quoque committimus videlicet Virzelai. S. Egidii. S. Joannis de Angeliaco; Sancti Petri de Moisiaco, Malliacensem, S. Martialis de Lemovico, novum Monasterium S. Cypriani Pictaviensis, de Fiaco. Adjicientes ut etiam S. Germani Antissiodorensis, S. Austremonii Mauziacensis, S. Bertini Tarvannensis, eidem ordinationi subjaceant, salvo nimirum jure sanctæ Romanæ Ecclesiæ. Nec minus illud supradicti Urbani II. Papæ Capitulum confirmamus, nec cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres, pro qualibet interdictione, vel excommunicatione divinorum officiorum suspensionem patiantur; sed tam Monachi ipsi quàm & famuli eorum, & qui se Monasticæ professioni devoverunt, clausis Ecclesiarum januis, non admissis Diœcesanis, divinæ servitutis officia celebrent, & sepulturæ debita peragant. Concedimus etiam vobis Laïcos, seu Clericos sæculares, nisi qui pro certis criminibus excommunicati sunt, ad conversionem seu sepulturam per loca vestra suscipere; Clericos quoque regulares, qui vel in locis suis salvari non possunt, vel pro necessitatibus ad vestrum Cœnobium confugiunt, suscipiendi, & ad vestrum propositum admittendi, Religioni vestræ licentiam impertimur. Præterea decernimus, ut nulli omnino hominum liceat vestrum venerabile cœnobium, & loca ei subdita temerè perturbare; sed eorum Ecclesiæ possessiones & bona, cæteraque quæ pro animarum salute jam donata sunt, vel in futurum Deo miserante donari contigerit, firma vobis vestrisque successoribus, & illibata permaneant: quos profecto cognoscimus ab excommunicatis pia discretione vigilantiùs abstinere. Si qua igitur Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundo tertióve commonita si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo corpore ac sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, [ 33/1 ] atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Cœnobio justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenùs & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen Amen.
Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.
Ego Oddo Hostiensis Episcopus. Ego Milo Prænestinus Episcopus.
Ego Albericus Dei gratia Cardinalis sancti Petri ad vincula.
Ego Galterus Episcopus Albanensis Ecclesiæ.
Ego Paganus Diaconus Romanæ sanctæ Ecclesiæ Cardinalis.
Datum Lateranis per manum Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis XVII. Kalend. Decembris, indictione octava, Incarnationis Dominicæ, anno M.C. Pontificatus autem Domni Paschalis II. Papæ II.
Paschalis Episcopus seruus seruorum Dei, venerabili fratri Hvgoni Abbati, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Et Religionis prærogatiua, qua per vniuersas Gallias nostris temporibus per Dei gratiam Cōgregatio vestra præcelluit, & inconcussa caritatis vnitas, qua inter procellas omnes Sedi Apostolicæ adhęsistis, mansuetudinem nostram vehementius exhortantur, imo vrgent atque compellunt, vt vestris petitionibus assensum accommodare, & quieti vestræ in posterum prouidere sollicitius debeamus. Eapropter quicquid libertatis, quicquid tuitionis, quicquid auctoritatis prædecessores nostri Ecclesiæ Romanæ Pontifices, præsertim Apostolicæ memoriæ Gregorius VII. & Vrbanus II. vestro Monasterio, & locis ad id pertinentibus contulerunt, nos quoque præsenti decreto auctore Domino cōfirmamus. Ad hæc adiicimus, vt in omnibus Prioratibus, & Cellis, quæ nunc sine proprio Abbate vestro regimini subiectæ sunt, nullus vnquā futuris temporibus Abbatem ordinare pręsumat. Sed tam Prioratus ipsi & Cellæ, quam & cætera in quibuslibet locis omnia, quibus fraternitas [ 523 ] tua Aruernensis Concilij, quod per supradictum Vrbanum Papam celebratum est, tempore inuestita erat, de quibus tunc nulla quæstio mota est: Cui nimirum Concilio per temetipsum interfueras, tam tibi quam successoribus tuis in pace semper & quiete seruentur. In quibus hæc propriis visa sunt annotanda nominibus. Sancta Maria de Caritate. De Marciniaco. S. Petrus de Cunsiaco. S. Petrus de Leuntiis. S. Paulus de Pergamo. S. Isidorus de Hispania. S. Orilus de Scarrione. S. Marcellus de Salsiniaco. S. Marcellus de Cabilone. Carus-locus. Paredus. Romanum Monasterium. S. Victor de Gebenna. Paterniacus. S. Saturninus de Prouincia. S. Eutropius. S. Martinus de Auxia. Monasterium de Cacerris. S. Maria de Tobosa Boorum. Tyernus. S. Martinus de Campis. Siluiniacus. Salsinangię. Nongentum. Crispeiacus. Virgeius. Ginniacus. Namtoacus. S. Panchratius de Anglia. S. Lecerius de Bigorro. S. Oruenitius Auxiensis. S. Maria de Nazara. S. Iacobus de Pontiuo. S. Gabriel de Cremona. S. Saluator, & S. Stephanus de Niuerno. Præcipimus etiam, vt omnes Ecclesiæ seu Capellæ vestræ, & cimiteria libera sint, & omnis exactionis immunia; præter consuetam Episcopi paratam; & iustitiam in presbyteros, si aduersus Ordinis sui dignitatem offenderint. Exceptis nimirum Ecclesiis illis, quæ absque huiuscemodi subiectione in abbatis potestate subsistunt. Liceat quoque vobis, seu fratribus vestris, in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere: ita tamen vt ab Episcopis vel Episcoporum vicariis, animarum curam absque venalitate suscipiant, quam si committere illi quod absit, ex prauitate noluerint, tunc Presbyteri ex Apostolicæ Sedis benignitate officia celebrādi licentiam consequentur. Ecclesiarum vero seu altarium consecrationes ab Episcopis, in quorum diocesibus sunt, locorum vestrorum fratres accipiant. Siquidem gratis ac sine prauitate voluerint exhibere. Alioquin a Catholico, quem malueritis Episcopo, consecrationum ipsarum sacramenta suscipiant. Neque cuilibet facultas sit, aut claustri vestri, aut vestrorum locorum fratres pro viuorum siue defunctorum eleemosynis ob salutem datis inquietare, sed tam virorum, quam mulierum oblationes, quæ ad eos afferuntur, in vsu seruorum Dei, pauperumque profecturas, recipere liceat. Abbatias vero, quas tuæ, tuorumque successorum ordinationi prædecessor noster Gregorius VII. Papa commisit, nos quoque committimus, videlicet Virzelai. S. Egidij. S. Ioannis de Angeliaco, S. Petri de Moisiaco, Malliacēsem, S. Martialis de Lemouico, Nouū Monasterium, S. Cypriani Pictauiensis, de Fiaco. Adiicientes vt etiam S. Germani Antissiodorensis, S. Austremonij Mauriacensis, S. Bertini Taruannensis, eidem ordinationi subiaceant, saluo nimirum iure sanctæ Romanæ Ecclesiæ. Nec minus illud supradicti Vrbani II. Papæ Capitulum confirmamus, ne Cellarum vestrarum vbilibet positarum fratres, pro qualibet interdictione, vel excommunicatione diuinorum officiorum suspensionem patiātur; sed tam Monachi ipsi quam & famuli eorum, & qui se Monasticæ professioni deuouerunt, clausis Ecclesiarum ianuis, non admissis diocesanis, diuinæ seruitutis officia celebrent, & sepulturæ debita peragant. Concedimus etiam vobis laicos, seu clericos seculares, nisi qui pro certis criminibus [ 524 ] excommunicati sunt, ad conuersionem seu sepulturam per loca vestra suscipere, clericos quoque regulares, qui vel in locis suis saluari non possunt, vel pro necessitatibus ad vestrum Cœnobium confugiunt, suscipiendi, & ad vestrum propositum admittendi, Religioni vestræ licentiam impertimur. Præterea decernimus, vt nulli omnino hominum liceat vestrum venerabile Cœnobium, & loca ei subdita temere perturbare; sed eorum Ecclesiæ, possessiones & bona, ceteraque quæ pro animarū salute iā donata sunt, vel Deo miserante donari contigerit, firma vobis, vestrisque successoribus, & illibata permaneant: quos profecto cognoscimus ab excommunicatis pia discretione vigilantius abstinere. Si qua igitur Ecclesiastica, secularisue persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentauerit, secundo tertioue commonita si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & a sanctissimo corpore ac sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ vltioni subiaceat. Cunctis autem eidem Cœnobio iusta seruantibus, sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ actionis accipiant, & apud districtum iudicem præmia æterna pacis inueniant. Amen, amē, amē.
Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcop. S.
(Monogramme) [Rota - Bene valete]
Ego Oddo Hostiensis Episcopus S.
Ego Milo Prænestinus Episcopus, S.
Ego Albericus Dei gratia Cardinalis S. Petri ad Vincula, S.
Ego Walterius Episcopus Alban. Ecclesiæ, S.
Ego Paganus Diaconus Romanæ Ecclesiæ Cardinalis, S.
Datum Lateranis per manum Ioannis S. Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis xij. Cal. Decembr. Indict. viij. Incarnationis Dominicę anno M. C. Pontificatus autem domni Paschalis secundi Papæ II.
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, HUGONI abbati Cluniacensi ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Et religionis prærogativa, qua per universas Gallias vestris temporibus per Dei gratiam congregatio vestra præcellit, et inconcussa charitatis unitas, qua inter procellas omnes sedi apostolicæ adhæsistis, mansuetudinem nostram vehementius exhortantur, mo urgent atque compellunt, ut vestris petitionibus [ 057A ] assensum accommodare, et quieti vestræ in posterum providere sollicitius debeamus. Eapropter, quidquid libertatis, quidquid tuitionis, quidquid auctoritatis, prædecessores nostri Ecclesiæ Romanæ pontifices, præsertim apostolicæ memoriæ Gregorius VII et Urbanus II, vestro monasterio et locis ad id pertinentibus contulerunt, nos quoque præsenti decreto, auctore Deo confirmamus. Ad hæc adjicimus ut tam prioratus et cellæ, quam et cætera in quibuslibet locis omnia, quibus fraternitas tua, Arvernensis concilii, quod per supradictum Urbanum papam celebratum est, tempore investita erat, de quibus tunc nulla quæstio mota est, cui nimirum concilio per temetipsum interfueras, tam tibi quam successoribus tuis in pace semper et quiete serventur. [ 057B ] Præcipimus etiam ut omnes ecclesiæ, seu capellæ vestræ, et cœmeteria libera sint, et omnis exactionis immunia, præter consuetam episcopi paratam, et iustitiam in presbyteros, si adversus ordinis sui dignitatem offenderint, exceptis nimirum ecclesiis illis quæ absque hujusmodi subjectione in abbatis potestate consistunt. Liceat quoque vobis, seu fratribus vestris, in ecclesiis vestris presbyteros eligere, ita tamen ut ab episcopis vel episcoporum vicariis, animarum curam absque venalitate suscipiant. Quam si committere illi ex pravitate noluerint, tunc presbyteri ex apostolicæ sedis benignitate officia celebrandi licentiam consequantur. [ 057C ] Ecclesiarum vero seu altarium consecrationes, ab episcopis in quorum diœcesibus sunt, locorum vestrorum fratres accipiant, si quidem gratis ac sine pravitate voluerint exhibere. Alioquin a catholico, quem malueritis, episcopo, consecrationem ipsarum sacramenta suscipiant. Neque cuilibet facultas sit, aut claustri vestri, aut locorum vestrorum fratres pro vivorum sive defunctorum eleemosynis ob salutem datis inquietare, sed tam virorum quam mulierum oblationes, quæ ad eos afferuntur, in usu servorum Dei pauperumque profuturas recipere liceat. [ 057D ] Nec minus illud supradicti Urbani II papæ capitulum confirmamus, ne cellarum vestrarum ubilibet positarum fratres pro qualibet interdictione, vel excommunicatione, divinorum officiorum suspensionem patiantur; sed tam monachi ipsi, quam et famuli eorum, et qui monasticæ professioni se devoverunt, clausis ecclesiarum ianuis, non admissis diœcesanis, divinæ servitutis officia celebrent, et sepulturæ debita peragant. Concedimus etiam vobis laicos, seu clericos sæculares, nisi qui pro certis criminibus excommunicati sunt, ad conversionem seu sepulturam per loca vestra suscipere. Clericos quoque regulares, qui vel in locis suis salvari non possunt, vel pro necessitatibus ad vestrum cœnobium confugiunt, suscipiendi, et ad vestrum propositum admittendi, religioni vestræ licentiam impertimur. Præterea decernimus ut nulli hominum omnino liceat vestrum venerabile cœnobium, et loca ei subdita temere perturbare; sed eorum ecclesiæ possessiones, et bona cætera, quæ pro animarum salute [ 058A ] jam donata sunt, vel in futurum Deo miserante dari contigerit, firma vobis, vestrisque successoribus, illibataque permaneant: quos profecto cognoscimus, ab excommunicatis pia discretione vigilantius abstinere. Si qua igitur ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. [ 058B ] Cunctis autem eidem cœnobio justa servantibus, sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum iudicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Ego Paschalis, catholicæ Ecclesiæ episcopus, subscripsi.
Ego Odo, Ostiensis episcopus, subscripsi.
Ego Milo, Prænestinus episcopus, subscripsi.
Ego Abericus, archiepiscopus Dei gratia cardinalis Sancti Petri ad Vincula, subscripsi.
Ego Walterius, episcopus Albanensis Ecclesiæ, subscripsi.
Ego Paganus sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalis, subscripsi. [ 058C ]
Datum Laterani, per manum Ioannis sanctæ Romanæ Ecclesaie cardinalis, XII Kal. Decemb., indict. VIII, Incarnationis Dominicæ anno 1100, pontificatus autem domni Paschalis secundi papæ secundo.
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung