Arma Cluniacensia  

  Bullarium sacri ordinis Cluniacensis
[Pierre Simon]

Institut für Frühmittelalterforschung   —   Universität Münster

  Arma Cluniacensia  
  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

Textus

Urban II     ||     1097, Ian. 9     ||     Cum omnium fidelium

Bull. Clun. 30, 1

PRIVILEGIUM URBANI PAPÆ II. ad eundem sanctum Hugonem, per quod confirmat iterùm immunitatem & omnia Monasteria & loca Monasterio Cluniacensi jam concessa. Prohibet item ne quis Episcopus seu Sacerdos pro celebratione Missarum, vel pro aliqua consecratione, aut ordinatione Cluniacum veniat, aut ad loca ei subdita, nisi fuerit invitatus ab Abbate vel Prioribus: neve possit excommunicare vel interdicere fratres Cluniacenses ubicumque positos, sed expectetur Sedis Apostolicæ judicium super difficultatibus quæ possent suboriri inter ipsos & Diœcesanos; quibus possint præsentare Presbyteros pro Parochiis suis deserviendis. Vult etiam Cluniacenses posse ubique admittere omnes ad se ob salutem confugientes, ac etiam anathemate ligatos oleo medicamenti salutaris fovendos, sicut & Monachos alieni monasterij & Canonicos Regulares. Tandemque statuit libertatem electionis Abbatis Cluniacensis.

Item aliud Diploma eiusdem Papæ ad eundem Abbatem.
An. 1098.
Ex Chartul. sancti Dionys. de Nogēto Rotrodi.

VRBANUS Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Hugoni Cluniacensi Abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Cum omnium fidelium petitionibus & necessitatibus subvenire debeat Apostolicæ caritatis gratia; multò magis his est impertienda ejus beneficii clementia, quos singulariter filios se gaudet habere Romana mater Ecclesia. Inter quos quoniam Cluniacensis congregatio divino charismate cæteris imbuta pleniùs ut alter sol enitet in terris, adeo ut his nunc temporibus ipsi potiùs conveniat quod à Domino dictum est, vos estis lux mundi, Eò magis, ô carissime frater Hugo, sublimitatis Apostolicæ authoritas cogitur præbere vestris petitionibus assensum: cum etiam pro sanctimonia vitæ desideriis vestris parere novimus auctorem omnium, eapropter [ 30/2 ] quidquid libertatis, quidquid tuitionis, quidquid authoritatis prædecessores nostri Ecclesiæ Romanæ Pontifices, præsertim Apostolicæ memoriæ Gregorius VII. vestro Monasterio, & locis ad id pertinentibus contulerunt. Nos quoque præsenti decreto auctore Deo confirmamus; scilicet ut cuncta loca & Monasteria ad Cluniacense Cœnobium pertinentia: quæ ab aliquibus fidelibus Christianis, Regibus, Episcopis, Ducibus, Comitibus, seu Principibus, eidem loco sunt concessa, & ab antecessoribus tuis acquisita, & quæcumque ad eumdem locum aliquo modo pertinere videntur, vel in posterum dabuntur sive terræ, sive Ecclesiæ, sive decimæ, & quæcumque quorumcumque beneficia fidelium, absque ullius contradictione cum magna quiete & securitate tu & tui possideatis, & per te universi successores tui in perpetuum. Necnon sub divini judicii promulgatione & confirmatione, & anathematis interdictione corroborantes decernimus, ut nullus Episcopus, seu quilibet Sacerdotum in eodem venerabili Cœnobio, neque omninò in aliquo loco huic subdito, pro aliqua ordinatione seu consecratione Altaris vel Ecclesiæ Presbyterorum vel Diaconorum Missarumque celebratione nisi ab Abbate ejus Cœnobii, vel Prioribus eidem Cœnobio subditis invitatus fuerit, venire ad agendum præsumat. Sed liceat Monachis tuis ubicumque positis, cujuscumque voluerint ordinationis gradum suscipere, ubicumque tibi & illis vestrisque successoribus placuerit. Interdicimus autem sub simili anathematis promulgatione, ut neque Cluniacum, neque loca ad id pertinentia ubicumque Episcopi vel Sacerdotis deprimantur interdictionis titulo, seu excommunicationis vinculo vel anathematis: non enim patitur sanctæ Sedis Apostolicæ authoritas, ut ullius cujuscumque personæ obligatione proscindatur à se cuilibet concessa libertatis potestas. Non igitur fratres tui & Monachi, ubicumque cujuscumque Episcopi vel maledictionis vel excommunicationis seu interdictionis vinculo teneantur astricti. Quod si quis sciens hanc nostram paginam contra hanc facere præsumpserit, authoritate B. Petri, cui Conditor omnium ligandi atque solvendi potestatem commisit, Ecclesia vestra & ipsi Monachi absolvantur. Et is quicumque sit, qui Apostolicæ Sedis filium ligare sive maledicere contra nostrum decretum voluerit, maledictione perpetua ligetur, anathematizetur, condemnetur. Si qua verò competens ratio adversùs quicquam moverit, & hoc aliter determinari vel diffiniri nequiverit, judicium Apostolicum, quod nulli præjudicium prætendere patitur, super hoc patienter præstoletur & humiliter requiratur. Liceat quoque vobis seu fratribus in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere, ita tamen ut ab Episcopis, vel ab Episcoporum Vicariis animarum curam absque venalitate suscipiant, quam si committere illi, quod absit, ex pravitate noluerint, tunc Presbyteri ex Apostolicæ Sedis benignitate officia celebrandi licentiam assequantur. Ecclesiarum verò seu Altarium consecrationes ab Episcopis, in quorum Diœcesibus sunt, locorum vestrorum fratres accipiant. Siquidem gratis ac sine pravitate voluerint exhibere, alioquin à Catholico, quem malueritis, Episcopo consecrationum ipsarum Sacramenta suscipiant. Decernimus etiam, & illius cujus vice, quamvis indigni fungimur, authoritate sancimus, ut idem locus & loca ei subdita omnibus ob salutem confugientibus sint misericordiæ sinus, sint totius pietatis & salutis portus, obtineat in eis locum justus, nec repellatur pœnitere volens injustus, præbeatur innocentibus caritas mutuæ fraternitatis, non negetur offensis spes salutis & indulgentia pietatis. Et si aliquis etiam cujuscumque obligatus anathemate eundem locum vel loca ei subdita expetierit, sive pro corporis sepultura, seu alterius utilitatis ac salutis gratia, minimè [ 31/1 ] à venia & optata misericordia excludatur, sed oleo medicamenti salutaris fovendus benigniter colligatur, quia & justum sic est, ut in domo pietatis & justo præbeatur dilectio sanctæ fraternitatis, & ad veniam confugienti peccatori non negetur medicamentum indulgentiæ & salutis. Sit autem & omnibus ibi advenientibus causa salutis hîc & in perpetuum, divinæ miserationis & pietatis refugium, & Apostolicæ benedictionis & absolutionis præsidium. Hanc etiam vobis prærogativam concedimus, ut quisquis ad vos alieni Monasterij Monachus pro vitæ melioratione transierit, licenter recipiatur, remotis Prioris loci querimoniis, ut largiente Domino salutis, quam quærere videtur, apud vos potiatur effectu. Clericos quoque regulares, quos Canonicos vocant, qui vel in locis suis salvari non possunt, vel pro necessitatibus ad loca vestra confugiunt, suscipiendi, & vestrum propositum admittendi licentiam impertimur. Decernimus præterea, & omnino constituimus, ut prædicti loci obeunte Abbate, non ibi alicujuscumque personæ violentia constituatur ordinandus, sed ab ipsa congregatione loci secundum timorem Dei & institutionem Legislatoris Benedicti, pater, qui sibi præesse debeat, eligatur, atque ad cum ordinandum qualiscumque illis placuerit Episcopus advocetur. Præterea constituimus, ut nulli omnino hominum liceat vestrum venerabile Cœnobium, & loca ei subdita temere perturbare, sed eorum Ecclesiæ, decimæ, possessiones, & bona cætera, quæ pro animarum salute jam donata sunt, vel in futurum, Domino miserante donari contigerit, firma vobis, vestrisque successoribus & illibata permaneant. Si qua igitur Ecclesiastica sæcularisve persona hanc nostram constitutionem sciens, contra eam temerè venire tentaverit, secundo, tertióve commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & à sacratissimo corpore & sanguine Dei, & Domini Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat, cunctis autem justa eidem Cœnobio suisque locis servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum judicem præmia æternę pacis inveniant. Amen. Datum Laterani V. Idus Januarii, Indictione V. Vrbanvs Episcopus seruus seruorum Dei, venerabili fratri Hvgoni Cluniacensi Abbati eiusque successoribus regulariter substituēdis in perpetuum. Cum omnium fidelium petitionibus & necessitatibus subuenire debeat Apostolicæ caritatis gratia; multo magis his est impertienda eius beneficij clementia, quos singulariter filios se gaudet habere Romana mater Ecclesia. Inter quos quoniam Cluniacensis congregatio diuino carismate cæteris imbuta plenius vt alter sol enitet in terris, adeo vt his nunc temporibus ipsi potius conueniat quod a Domino dictum est, Vos estis lux mundi. Eo magis, o carissime frater Hvgo, sublimitatis Apostolicæ authoritas cogitur præbere vestris petitionibus assensum: cum etiam pro sanctimonia vitæ desideriis vestris parere nouimus actorem omnium. Eapropter quicquid libertatis, quicquid tuitionis, quicquid auctoritatis prædecessores nostri Ecclesiæ Romanæ Pōtifices, præsertim Apostolicæ memoriæ Gregorius VII. vestro Monasterio, & locis ad id pertinentibus cōtulerunt, Nos quoque præsenti Decreto auctore Deo confirmamus: scilicet vt cuncta loca & Monasteria ad Cluniacense Cœnobium pertinentia, quæ ab aliquibus fidelibus Christianis, Regibus, Episcopis, Ducibus, Comitibus, seu Principibus, eidem loco sunt concessa, & ab antecessoribus tuis acquisita, & quæcumque ad eundem locum aliquo modo pertinere videntur, vel in posterum dabuntur, siue terræ, siue Ecclesiæ, siue decimæ, & quæcumque quorumcunque beneficia fidelium, absque vllius contradictione cum magna quiete & securitate tu & tui possideatis, & per te vniuersi successores tui in perpetuum. Necnon sub diuini iudicij promulgatione, & confirmatione, & anathematis interdictione corroborantes decreuimus, vt nullus Episcopus, seu quilibet sacerdotes in eodem venerabili Cœnobio, neque omnino in aliquo loco huic subdito pro aliqua ordinatione seu consecratione Altaris, vel Ecclesiæ, Presbyterorum, vel Diaconorum Missarumque celebratione, nisi ab Abbate eius Cœnobij, vel Prioribus eidem Cœnobio subditis inuitatus [ 521 ] fuerit, venire ad agendum præsumat. Sed liceat Monachis tuis vbicumque positis, cuiuscumque voluerint ordinationis gradum suscipere vbicumque tibi, & illis, vestrisque successoribus placuerit. Interdicimus autem sub simili anathematis promulgatione, vt neque Cluniacum, neque loca ad id pertinentia vbicumque Episcopi vel sacerdotis deprimantur interdictionis titulo, seu excommunicationis vinculo, vel anathematis. Non enim patitur sedis sanctæ Apostolicæ auctoritas, vt vllius cuiuscumque personæ obligatione proscindatur a se cuilibet concessa libertatis potestas. Non igitur fratres tui, & Monachi, vbicumque, cuiuscumque Episcopi vel maledictionis, vel excommunicationis, seu interdictionis vinculo teneantur astricti. Quod si quis sciens hanc nostram paginam, contra hanc facere præsumpserit, auctoritate beati Petri, cui conditor omnium ligandi atque soluendi potestatem cōmisit, Ecclesia vestra, & ipsi Monachi absoluantur. Et is quicumque sit, qui Apostolicæ Sedis filium ligare, siue maledicere contra decretum nostrum voluerit, maledictione perpetua ligetur, anathematisetur, condamnetur. Si qua vero competens ratio aduersus quicquam mouerit, & hoc aliter determinari vel diffiniri nequiuerit, iudicium Apostolicum, quod nulli præiudicium prætendere patitur, super hoc patienter præstoletur, & humiliter requiratur. Liceat quoque vobis seu fratribus in Ecclesiis vestris Presbyteros eligere, ita tamen vt ab Episcopis, vel ab Episcoporum vicariis animarum curam absque vænalitate suscipiant, quas si committere illi, quod absit, ex prauitate noluerint, tunc Presbyteri ex Apostolicæ Sedis benignitate officia celebrandi licentiam assequantur. Ecclesiarum vero, seu Altarium consecrationes ab Episcopis, in quorum diœcesibus sunt, locorum vestrorum fratres accipiant. Siquidem gratis ac sine prauitate voluerint exhibere. Alioquin a Catholico, quem malueritis, Episcopo consecrationum ipsarum sacramenta suscipiant. Decernimus etiam illius, cuius vice, quamuis indigni, sungimur, & auctoritate sancimus, vt idem locus, & loca ei subdita omnibus ob salutem confugientibus sint misericordiæ sinus, sint totius pietatis & salutis portus, obtineat in iis locum iustus, nec repellatur pœnitere volens iniustus, præbeatur innocentibus caritas mutuæ fraternitatis, non negetur offensis spes salutis, & indulgentia pietatis. Et si aliquis etiam cuiuscumque obligatus anathemate eundem locum vel loca ei subdita expetierit, siue pro corporis sepultura, seu alterius vtilitatis ac salutis gratia, minime a venia & optata misericordia excludatur, sed oleo medicamenti salutaris fouendus benigniter obligetur, quia & iustum sic est, vt in domo pietatis & iusto præbeatur dilectio sanctæ fraternitatis, & ad veniam confugienti peccatori non negetur medicamentum indulgentiæ & salutis. Sit autem omnibus ibi aduenientibus causa salutis hic & in perpetuum, diuinæ miserationis & pietatis refugium, & Apostolicæ benedictionis & absolutionis præsidium. Hanc etiam vobis prærogatiuam concedimus, vt quisquis ad vos alieni Monasterij Monachus pro vitæ melioratione transierit, licenter recipiatur, remotis Prioris loci querimoniis, vt largiente Domino [ 522 ] salutis, quam quærere videtur, apud vos potiatur effectu. Clericos quoque regulares, quos Canonicos vocant, qui vel in locis suis saluari non possunt, vel pro necessitatibus ad loca vestra confugiunt, suscipiendi, & vestrum propositum admittendi licētiam impertimur. Decernimus præterea, & omnino constituimus, vt prædicti loci obeunte Abbate, non ibi alicuiuscumque personæ violentia constituatur ordinandus: sed ab ipsa Congregatione loci secūdum timorem Dei, & institutionem Legislatoris Benedicti, Pater, qui sibi præesse debeat, eligatur, atque ad eum ordinandum qualiscunque illis placuerit Episcopus aduocetur. Præterea constituimus, vt nulli omnino hominum liceat vestrū venerabile Cœnobium, & loca ei subdita temere perturbare, sed eorum Ecclesiæ, decimæ, possessiones, & bona cætera, quæ pro animarum salute iam donata sunt, vel in futurum, Domino miserante, donari contigerit, firma vobis vestrisque successoribus & illibata permaneant. Si qua igitur Ecclesiastica secularisue persona hanc nostram constitutionem sciens, contra eam temere venire tentauerit, secundo tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat: & a sanctissimo corpore & sanguine Dei, & Domini Redēptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ vltioni subiaceat. Cunctis iusta eidem Cœnobio suisque locis seruantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatinus hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum iudicem præmia æternæ pacis inueniant. Amen. Datum Laterani V. Idus Ianuarij, Indictione V.

  Bullarium Cluniacense     Index paginarum    Index chronologicus Privilegiorum     Quaestio     Explicatio  

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung