CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5273     View  [Back]
Charta qua Stephanus Boujons, miles, vendit Yvoni II, abbati Cluniacensi, peciam vineæ dictam Clausum, apud Gevreium sitam.
In nomine Domini. Amen. Anno incarnationis ejusdem millesimo CCo LXXo nono, mense februario, ego Stephanus Boujons, miles, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis, quod ego pro utilitate et necessitate mea vendo, concedo et quitto in hereditatem perpetuam viro religioso et honesto, domino Yvoni, abbati Cluniacensi, quandam peciam vinee continentem circiter quinque jornalia, que dicitur Clausus et que sita est apud Gevreium, prout se ingerit a manso Au Moreyt usque ad plantam meam; que autem pecia vinee est et movet de feodo dicti domini abbatis. Quam vendicionem feci precio centum librarum Turonensium, de quibus a dicto domino abbate recepi et habui solucionem integram in pecunia numerata, propter quod de dicta pecia vinee, ego me penitus devestiens, dictum dominum abbatem pro se et ejus successoribus corporaliter investivi. Quare teneor et promitto sub obligacione bonorum meorum omnium, mobilium et immobilium, presencium et futurorum, et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euvangelia corporale, predictam petiam vinee garantire dicto domino abbati et ejus successoribus in omni curia meis propriis sumptibus perpetuo contra omnes, etc. Renoncians, etc. Volens me, etc. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicavi et obtinui apponi. Actum in presencia Boneti, notarii Dyvionensis, Liebaudi, curati de Ville super Sagonam, et Johannis de Vaignerre, clericorum, testium ad hoc specialiter vocatorum, anno et mense predictis. (Le sceau est perdu)
(Au dos:) De venditione Clausi Stephani Bojon, siti apud Gevreium. >
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung