CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2925     View  [Back]
Charta qua Guigo vicecomes Lugdunensis dat monasterio Cluniacensi castrum Montis Meruli et alias res in villis Liver et Rotnens.
Notum sit omnibus hominibus, tam futuris quam presentibus, quod ego Guigo vicecomes, cogitans de Dei misericordia, et de verbo ejus quo dicit: «Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis», dono Deo et Sancto Petro omnibusque fratribus loco Cluniensi manentibus res proprietatis meę sitas in pago Lugdunensi: hoc est castrum qui vocatur Mons Meruli cum omnibus ibi pertinentibus, scilicet meas res indominicatas quę ad me jure hereditario pertinent. Et dono eis unum mansum in villa quę dicitur Liver, cum omnibus appenditiis suis, cum servi ibi inhabitante, nomine Constabulo, cum uxore et infantibus eorum, quesitum et ad inquirendum. In villa quoque Rotnens omnes condaminas quę ibi ad me pertinent jure hereditario, et totum laborem ibi factum. Quas res ego Deo et Sancto Petro obtuli pro animę meę remedio. Si quis vero huic testamento contrarius extiterit, non valeat vindicare quod cupit, sed coactus quinque libras auri persolvat. Ut autem hoc scriptum pleniorem obtineat vigorem, manu mea firmavi manibusque amicorum et propinquorum meorum tradidi roborandum. S. Guigonis vicecomitis. S. Hugonis comitis. S. Tietbaldi comitis. S. Ermessendis vicecomitisse. S. Hugonis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung