CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1272     View  [Back]
Charta qua Ailmodis, uxor Wichardi, dat monasterio Cluniacensi ecclesias tres in villis Oratorias, Lazeniaco, Liergio, etc.
Divina pietate largiente legumque auctoritate favente, sanctitum est ut fideles quique ex rebus propriis, quas hereditario jure tenere videntur, æterna valeant premia mercari. Sane quia post mortem nihil boni facere possumus, opere pretium credimus peccatorum maculas tergere lacrimis, atque helemosinæ operibus concives angelorum, nostris ut pro reatibus altitonantis implorent clementiam, exorare. Igitur ego Ailmodis, scelerum meorum enormitatem considerans, ut omnipotens Deus innumerabilibus meis propitiare dignetur offensis, picei quoque flammas evadere valeam baratri, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Maiolus abbas, aliquit ex rebus nostris, quę sunt site in pago atque in comitatu Lugdunensi: hoc est æcclesiam in honore sancti Martini in villa quam Oratorias vocant, cum parrochia et presbiteratu ac decimis; in alio autem loco, in villa Lazeniaco, æcclesiam in honore sancti Johannis dicatam, cum decimis et presbiteratu, cum campis, pratis, silvis, vineis, aquis, aquarumque decursibus, et quicquit ad ipsam pertinet vel pertinere videtur, sicut a me presente hodie possidetur; item in alio loco, in villa vocabulo Liergio, æcclesiam in honore sancti Ferreoli dicatam, cum decimis et presbiteratu, cum campis et pratis, silvis, aquis, aquarumque decursibus; in villa etiam quę dicitur Judæis, tres condaminas in dominicatu dono ad jam dictum locum. Ad aliam vero villam, quam ad Artes vocant, condaminas in dominicatu simul duas dono ad supradictum locum; eo tenore ut, quamdiu ego vixero, teneam et possideam æcclesiam videlicet in Liergiam sitam et illam terram in Judęis et in Artis villam sitam; post meum vero discessum, ad jam dictum locum perveniat. Porro supradictas alias duas æcclesias eo tenore dono, ut, quandiu ego et senior meus Vuichardus vixerimus, teneamus et possideamus; post nostrum vero discessum, ad jam dictum locum perveniant. In vestitura vero, omnibus annis, quinque modios persolvamus. Hanc vero donationem primitus facio pro anima mea et animabus Bermundi et Gislane et senioris mei Hugonis atque Vuichardi et fratris ejus Stephani atque Bermundi et omnium parentorum meorum. Si quis autem hanc donationem a nobis libentissime factam, aut ego ipsa, seu aliqua intromissa persona calumpniare voluerit, primitus iram omnipotentis Dei ac sanctorum ejus incurrat, et omnes maledictiones, tam ex veteri Testamento quam ex novo, super eum descendant, donec penitus deleatur; cogente vero juditiaria potestate, auri libras C coactus exsolvat, et inantea firma ac stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Signum Vuichardi atque Ailmodis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Milonis. S. Stephani. S. Vuigoni. S. Umfredi. S. Vuichardi. S. Agnonis. S. Annonis. S. Rodlanni. Actum Rodorterio publice, regnante Chonrado rege anno XXXIII.
(Au dos:) Quarta que fecit Adalmodis de ecclesia Sancti Martini, que est in villa que vocatur Oratorio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung