CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0856     View  [Back]
Notitia vuerpitionis quarumdam rerum in villis Iggiaco et Domanico ab Hugone monasterio Cluniacensi in mallo publico factæ.
Noticia redditionis seu vuerpitionis apud Matisconum, sub die jovis, in mense octobrio, III idus, ante presentiam domni Leotaldi comitis atque domni Mainbodi episcopi, et fidelium illorum Walterii vicecomitis, Nordoini, Teudulfi, Gontionis, cum ceteris plurimis. In illorum presencia venerunt auctores Sancti Petri Cluniensis, Hildebrannus nomine et Leutbaldus cum aliis multis, et proclamaverunt se de uno viro, nomine Hugone, quod terram Sancti Petri Cluniensis, quam domnus Willelmus, quondam comes, donavit Sancto Petro in villa Iggiaco et in villa Domanico, hoc est æcclesias duas, de ipsas medietates, et de alias res quas in ipsas villas Ava comitissa habuit et in hereditatem advenit domni Willelmi comitis, qui Sancto Petro hoc dedit, ipse Hugo tenet injuste. Hugo ipse in presenti stetit et respondit quod ipsas res de parte matris suę Dodanę tenebat, per donum et per cartam quę Leutbaldus senior ejus incartavit, et pro hoc tenet. Judicatum illi est ut probaret ipsas res; si non posset, faceret quod lex exigebat. Ipse Hugo recognovit rectum Sancti Petri, et medietatem de ipsis duabus æcclesiis cum rebus ibidem pertinentibus, sicut Ava comitissa tenuit et Willelmus comes, Sancto Petro dedit et vuerpivit; his presentibus: S. Leotaldi comitis. S. Walterii vicecomitis. S. Teodulfi. S. Warnonis. S. Ingelardi. S. Geraldi. S. Euvardi. S. Jacob. Data per manum Berardi, sub die jovis, III idus octobris, anno XV regnante Ludovico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung