CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0825     View  [Back]
Charta qua Stephanus et uxor ejus Ermengardis curtem Oydellis cum capella beatæ Mariæ monasterio Cluniacensi dant.
Dum in hujus seculi laboriosa peregrinatione, interim dum licet dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur, summopere providendum est ut, si qua agere bona valemus, omni dilatione postposita operari non pigritemus, facientes nostri debitores eos quos veraciter novimus, et inpresentiarum corporum saluti consulere et in futuro animarum nostrarum judices esse minime dubitamus, quia enim post mortem nil boni facere possumus, opere precium credimus antequam ad illud subtile et [in]comprehensibile ducamur examen, occulto judici satisfatiendo, neglegenter a nobis commissa manu pœnitentię in istius ęvi brevitate qualitercumque possumus, te[r]gere non desistamus. Igitur ego Stephanus, indignus peccator, et uxor mea, nomine Ermengardis, peccatorum nostrorum enormitatem considerantes, et, quod est salubrius, illam Domini nostri Jesu Christi dulcissimam vocem delectantes, qua ait: «Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis,» necnon et illud quod sancta Scriptura nos ammonet, dicens: «Divitie viri, redemptio anime ejus sunt;» propter hanc vero exortationem seu ammonitionem, donamus aliquid ex rebus proprietatis nostrę Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, quo domnus Eymardus humilis abba preesse videtur. Est etenim ipse locus in pago Matiscensi situs, et in veneratione beatę Dei genitricis Marię semper virginis et eorumdem apostolorum consecratus. Sunt autem ipsę res sytę {corr: setę} in comitatu Arvernico, in episcopatu Augustidunense; hoc est curs indominicata quę vocatur Oydellis, cum capella quę est constructa in honore beate Dei genitricis Marię, ubi sanctus Leotadus in corpore quiescit. Donacionem vero istam in eo tenore facimus, dummodo vivimus ego Stephanus et uxor mea Ermengarda, teneamus et possideamus, et rectores loci supranominati teneant ipsam capellam in vestitura cum omnibus que ad ipsam capellam pertinere videntur; post nostrum quoque utrorumque discessum, quantum ad ipsam curtem vel ad ipsam capellam quæ inibi est edificata, aspicit vel aspicere videtur, totum ad integrum Domino Deo, ut sępę jam diximus, donamus donatumque in perpetuum esse volumus pro remedio animarum nostrarum, necnon et pro remedio animarum parentum nostrorum, insuper et pro salute vivorum et requiem defunctorum, cum servis et franchiziis, campis, pratis, vineis, silvis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, domibus, ædifitiis, cum omni supraposito, mobili et imobili, exitibus et regressibus, cultis et incultis, quesita etiam et inquirenda, ad ipsam hereditatem aspitientia vel pertinentia, sicut a nobis presenti tempore regitur et possidetur, quatinus semper rectores jam dicti monasterii et inibi Deo famulantes, absque alicujus interpellatione, in perpetuum firmiter solideque teneant et possideant. Si quis vero, quod futurum esse [non] credimus, nos ipsi (quod absit!), aut aliquis qualibet consanguinitate nobis conjunctus, filius vel filia, nepos, seu etiam ulla intromissa persona, istius donationis spontaneę a nobis factę contra jus divinum invasor aut contradictor extiterit et res Deo dicatas sanctisque ejus delegatas in suos usus transferre conatus fuerit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, cujus res temerario presumpserit ausu, vinculo etiam terribilis anathematis innodetur, et, nisi resipuerit, omni maledictioni subjaceat, donatio vero firma permaneat. S. Stephani et uxoris ejus Ermengardę, Heldini, Rainaldi, Rotberti, Caronis, Vuarmeri. Actum apud Oydeldis puplice. Boso scripsit, datavit mense junio, anno incarnationis Dominice DCCCCLII, indictione III, regni autem Hlotharii regis anno I, qui de eadem donacione preceptum jussit fieri et sigillo suo insigniri. Hec carta, jubente domno Stephano, lecta est in curte Eniziaco, ante domnum Willelmum comitem, in presentia domni Stephani, Arvernorum episcopi, die illo quando seniores Arvernici cum comite supranominato convenerunt eique se commendaverunt; et servos et ancillas qui denominati non erant nominatim scribere fecit. Hec sunt nomina eorum: Bladaldus, qui est vicarius de ipsa potestate, cum uxore sua, nomine Ermentrude, et filiis et filiabus suis eorum, et alium nomine Godinum, cum uxore sua et filiis et filiabus eorum, necnon et alios omnes servos qui ad eandem potestatem pertinere videntur. Carta autem ista in eodem placito firmata et corroborata est, precante ipso domno Stephano, qui fieri rogavit. S. domni Stephani, Arvernorum episcopi, Willelmi comitis, Rotberti vicecomitis, Rotberti abbatis, Girberni, Teudtardi, Stephani, Dalmatii vicecomitis, Heldini, Willelmi, Deodati.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung