CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0797     View  [Back]
Charta qua Karolus comes villam Communacum, cum ecclesiis beati Lazari et sancti Petri, et villas Crogtam impetrisque, monasterio Cluniacensi dat.
Cunctis sane considerantibus liquet quod ita Dei dispensatio quibusque ditibus consulit ut ex rebus quę transitorie possidentur, si eis bene utantur, semper mansura valeant premia promereri. Quod videlicet divinus sermo possibile ostendens ait: «Divitie viri, redemptio anime ejus,» et item: «Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Quod ego Karolus comes sollicite perpendens, necessarium duxi ut ex rebus quę mihi temporaliter, Christo largiente, collatę sunt, ad emolumentum animę męę aliquantulum impertiar, ut juxta Christi preceptum pauperes ejus amicos mihi faciam, quatinus ipsi imposterum me recipiant in eterna tabernacula. Igitur omnibus fidelibus notum sit, quod ego supradictus Karolus comes dono aliquid de rebus juris mei, ob amorem Dei, sanctis apostolis ejus Petro videlicet et Paulo, Cluniaco monasterio, in alimonia fratrum ibidem consistencium ac eis assidue servientium: hoc est alodus meus et villa in pago Vienense, quę vocatur Communacus, cum æcclesiis, unam in honore beati Lazari, alteram in honore sancti Petri, insuper cum omnibus apendiciis, scilicet vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, servis utriusque sexus et ætatis, exitibus et regressibus, quesitum et inquirendum, cultum et incultum, cum omni integritate. Dono etiam aliam villam quę vocatur Crogta, et aliam que dicitur Impetris, cum omnibus apenditiis, scilicet vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, servis utriusque sexus et ætatis, exitibus et regressibus, quesitum et inquirendum, cultum et incultum, cum omni integritate. Hæc autem omnia Deo omnipotenti et sanctis apostolis ejus jam dictis dono pro remedio animę męę atque salute animarum genitorum meorum, necnon et omnium propinquorum meorum, postremo autem pro omnibus Christi fidelibus, vivis atque defunctis; ea scilicet ratione ut, dum ipse advixero, teneam et possideam, et omnibus annis, festivitate sancti Petri, solidos XIIcim in censum persolvam. Postremo autem discessum meum, sine ullius contradictione rectores prefati loci statim in suos recipiant usus. Si quis vero contra hanc donationem calumniam inferre conaverit, nisi ad emendationem venerit, omni maledictioni subjaceat. Hęc vero carta donationis stabilis et inconvulsa permaneat. Signum Karoli comitis, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit, Leutaldi comitis, Norduini, Iterii, Hugonis, Ratherii. Andreas scripsit. Data in mense januario, regnante Ludovico rege anno XVI, qui de eadem donatione preceptum jussit fieri et sigillo suo insigniri.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung