CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0396     View  [Back]
Præceptum Rodulfi regis quo confirmans monasterio Cluniacensi donationes factas concedit insuper villam Civinias, etc.
In nomine sanctæ et individue Trinitatis. Rodulfus, divina propitiante clementia, pius augustus atque invictissimus rex. Sicut certum indubitanter est nullam potestatem nisi a Deo prorsus existere, sic consequens utique est ut quisquis ejus dispositione terrenę potestatis culmine sublimatur, sub potenti ejusdem largitoris manu sese humiliet eique de suis donis placere studeat. Quapropter notum sit omnibus per temporum curricula sibi succedentibus, tam regibus videlicet quam comitibus, cunctisque magistratuum gradibus vel reipublice ministratoribus, quod ad deprecationem Emmę, nostri imperii consortis, aliorumque nostrorum quorumdam fidelium, quasdam res, ob amorem Dei sanctorumque principum apostolorum, Petri scilicet adque Pauli, ad Cluniense monasterium trado, eo siquidem tenore ut fraternitas monachorum inibi degentium res ipsas, sine cujuslibet aut regis aut comitis, vel cujuslibet inferioris gradus contrarietate, perpetuo jure possideant, et eidem loco pro nostro memoriale reservantes, tam pro nobis quam pro statu regni nostri, Christi clementiam atque predictorum apostolorum patrocinia jugiter deposcant, et pro illis nichilominus qui hanc donationem inconvulsam permanere concesserint. Sunt autem ipsę res sitę in pago Maticense, in vicaria ... et vocatur villa ad Civinias, quam damus cum omnibus apenditiis suis, et tertiam partem piscinę quę vocatur Osa, cum mancipiis vel reliquis rebus ad eandem piscinam pertinentibus, ut semper idem monachi medium tractum inter duos habeant. Confirmamus etiam donationem quam vir bonus, Leutbaldus, de Blanusco fecit, sed et illam de capella Sancti Victoris quę est in Alsgogia, vel de aliis rebus quas Artaldus vel alii ad predictam capellam tradentes Cluniaco delegaverunt. Has itaque res cum capellis, mancipiis utriusque sexus, vineis, pratis, aquis, molendinis, silvis, campis cultis et incultis, atque omnibus quę ad eas pertinere probantur vel predicto monasterio adquirenda sunt, per nostram concessionem firmamus; scripturam quoque illam, quam Berno episcopus supradictis monachis de eorum decimis fecit, ratam esse censsemus, ita ut nichil de decimis quę ad eas antiquitus pertinuerunt per ullam reccentem autoritatem subtraere cuiquam licead. Hec autem omnia nostrę autoritatis precepto confirmamus atque sigilli nostri impressione consignamus, successoribus nostris id sucgerentes: «Maledictus qui transfert terminos, id est constitutiones proximi sui.» Signum Rodulfi regis gloriosissimi. Raemumdus, ad vicem Ansusi episcopi, recognovit. Actum Ansa villa, XI kalendas julii, indictione III, anno VIIII regnante Rodulfo rege gloriosissimo.
(Au dos:) Preceptum Rodulfi regis, de villa Cabiniensi et tertiam partem piscine quę vocatur Osa, et de Blanusco, et de capella Sancti Victoris que est in Aljoco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung