CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0379     View  [Back]
Charta qua Adeleydis comitissa, soror Rodulfi regis, vidua Richardi, Burgundiæ ducis, Romanum monasterium cum appendiciis subjicit Cluniacensi monasterio.
Cunctis sane considerantibus liquet, et cętera. Igitur omnibus in unitate fidei viventibus Christique misericordiam prestolantibus, notum sit quod ego Adeleydis, dono Dei comitissa, res juris mei, quę mihi per preceptum domni Rodulfi regis, mei videlicet dulcissimi atque dilectissimi germani, obvenerunt, hoc est monasterium quod Romanis vocatur, quod situm est in pago Vualdense, cum omni abbatia et omnibus rebus et adjacentibus ad ipsam abbatiam pertinentibus, dudum a sanctis patribus illic preordinatis, quod sane Romanis prefatum monasterium olim in honore apostolorum principis Petri scilicet et Pauli, sub monastica professione fuerat constructum, sed modo ab eorum habitatione privatum penitus, pro amore Domini nostri Jhesu Christi ac e[o]rundem apostolorum, de meo jure et dominatione ipsa ego jam dicta Aeleydis in dominium et providentiam monachorum per omnia transfundo, id est Odonis, venerabilis ac reverentissimi abbatis, omniumque fratrum ac catervę monachorum sub ejus regimine Cluniacensis cęnobii degentium; ea dumtaxat ratione, ut ipsi monachi, prout potuerint, ipsum monasterium per intercessionem apostolorum, Christo propiciante, in priorem studeant reformare statum. Predictus vero abbas, dum advixerit, vel ipsi monachi idem monasterium ita possideant, ut quamvis apostolicę sedi, sicut et Cluniacus, delegatum sit, semper tamen velut una congregatio sub uno agant atque disponantur abbate, in tantum, ut cum iste decesserit, non illis aut istis liceat sine communi consensu abbatem sibi preficere, nec privatim (quod absit!) isti alium nisi ipsum quem illi habuerint substituere presumant; quoniam valde injustum esset si illi qui forte velut filii Romanis monasterio succreverint, socialitatem Cluniensium, qui veluti patres locum resuscitant, aliquando disciderint. Sane in ordinando abbate constitutio sancti Benedicti semper emineat, adeo ut, si vel illius vel istius congregationis minima pars saniori consilio meliorem personam eligere voluerit, cęteri juxta regulam e[i]s consentiant. De fratribus vero vel hinc illic, vel inde huc pro utilitate transmutandis, sive etiam de subsidiis, quę forte uni loco plusquam alteri habundave[rint], vicissim ex altero in alterum transferendis, in potestate abbatis sit. Et ut inter eos germanior socialitas perseveret, ipsas quoque divinę servitutis aut elemosinarum seu cujuslibet boni operis sanctiones ita communiter teneant, ut quod pro bonę memorię Willelmo vel certe aliis, aut vivis, aut defunctis, apud Cluniacum geritur, nobis atque nostratibus proficiat, et quod Romanis monasterio pro nobis juxta voluntatem Domini gestum fuerit, ipsi adęque participentur. Hanc igitur donationem pro Dei amore et sanctorum apostolorum in primis facio; deinde pro anima germani et dulcissimi mei domni Rodulfi regis, harum videlicet rerum largitorem; tum vero pro requie domni mei pię memorię principis Richardi, ac pro Vuilla regina; dehinc pro me et domno Rodulfo rege, filio meo, et item Rodulfo rege, nepote meo; pro aliis quoque filiis meis Huguone, Bosone et Ludowico nepote, sed et pro cęteris consanguineis nostris, atque his qui servicio nostro adherent; pro genitore etiam ac genetrice mea, et domno Huguone insigni abbate, seu ceteris nostris utriusque sexus propinquis; postremo pro illis qui adjutorium vel defensionem monachis ibi consistentibus prestiterunt; pro statu quoque totius religionis, et pro omnibus catholicis, vel vivis, vel defunctis. Monachi vero inibi consistentes modum conversationis istius, quę nunc ad informandum eos qui futuri sunt, de Cluniaco transfertur, ita conservent, ut eundem modum in victu atque vestitu, in abstinentia, in psalmodia, in silentio, in hospitalitate, in mutua dilectione et subjectione, atque bono obedientię, nullatenus inminuant. Placuit etiam huic testamento inseri ut ab hac die nec nostro, nec parentum nostrorum, nec fastibus regię magnitudinis, nec cujuslibet terrenę potestatis jugo subiciantur idem monachi ibi congregati; neque aliquis principum secularium, non comes quisquam, nec episcopus quilibet, non pontifex supradictę sedis urbis Romanę (per Deum et in Deum omnes sanctos ejus et tremendi judicii diem contestor, deprecor), invadat res ipsorum Dei servorum, non distrahat, non minuat, non procamiet, nec beneficiet alicui, nec aliquem prelatum super eos contra eorum voluntatem constituat; et ut hoc nefas omnibus temerariis et improbis arcius inhibeatur, adhuc idem inculcans subjungo. Obsecro vos, o sancti apostoli et gloriosi principes terrę, Petre et Paule, et te pontifex pontificum apostolicę sedis, ut per auctoritatem canonicam et apostolicam, quam a Deo accepisti, alienes a consortio sanctę Dei ęcclesię et sempiternę vitę predones et invasores atque distractores harum rerum, quas supradictis servis Dei hilari mente promptaque voluntate dono, sitisque tutores ac defensores jam dicti loci Romanis et servorum Dei ibi commorantium ac commanentium, harum quoque omnium facultatum propter elemosinam et clementiam ac misericordiam piissimi redemptoris nostri. Si quis forte (quod absit! et quod per Dei misericordiam et patrocinia apostolorum evenire non estimo), vel ex propinquis, aut extraneis, vel ex qualibet conditione sive potestate, qualicunque calliditate contra hoc testamentum, quod pro amore Dei omnipotentis ac veneratione principum apostolorum Petri et Pauli fieri sancivi, aliquam concussionem inferre temptaverit, primum quidem iram Dei omnipotentis incurrat, auferatque Deus partem ejus de terra viventium, et deleat nomen ejus de libro vitę, fiatque pars illius cum his qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis;» et cum Datan et Abiron, quos terra aperto ore deglutivit, et vivos infernus absorbuit, perennem incurrant damnationem, sociusque Judę, proditoris Domini, effectus, ęternis cruciatibus retrusus teneatur; et ne ei in presenti seculo humanis oculis impune videatur, in proprio quidem corpore futurę damnationis tormenta patiatur, sortitus duplicem direptionem cum Heliodoro et Antyocho, quorum alter diris verberibus coercitus vix semivivus evasit, alter vero nutu superno percussus, putrescentibus menbris et scatentibus vermibus, miserrime interiit, cęterisque sacrilegis qui ęrarium domus Domini temerare presumpserunt particeps existat, habeatque, nisi resipuerit, archiclavum totius monarchię ęcclesiarum, juncto sibi sancto Paulo, obstitorem et ameni paradysi aditus contradictorem, quos sibi, si vellet, habere poterat piissimos intercessores; secundum vero mundalem legem, his quibus intulerit calumniam c auri libras, cogente judiciaria potestate, compulsus exsolvat, et congressio illius frustrata nullum omnino obtineat effectum, sed hujus firmitas testamenti omni auctoritate suffulta, semper inviolata ac inconcussa permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Aeleydis commitissę, regię matris et abbatissę, hoc testamentum auctorizantis fierique jubentis. S. Hildegangi, indigni sacerdotis. S. Utulrici. S. Judittę, filię Rodulfi regis. S. Albradę. S. Widonis, Eynrici. S. Ugonis, incliti comitis, atque Frateri. S. augusti Rodulfi regis. S. Gofredi. S. Rodulfi, filii Ludowici imperatoris. S. Stephani, Cristiani, Gonfredi, Unberti, Bosonis, Bavonis, Leodfredi, Blitgerii, Rodulfi. Data XVIII kal. julii. Ego Hildebrannus sacerdos, ad vicem cancellarii, scripsi et subscripsi, anno V regnante Rodulfo, gloriosissimo rege, indictione II. Actum publice in villa Boiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung