CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0053     View  [Back]
Charta qua Hava, Christi famula, dat Willelmo comiti, fratri suo, villam nomine Cluniacum.
Divinis atque ecclesiasticis instruimur documentis in observatione utriusque dilectionis, Dei videlicet et proximi, ante omnia operam dare debere, ut in utraque puro corde firmati et præsentibus non destituamur subsidiis et æternis gaudeamus auxsiliis, quia sine his inpossibile est et Deo placere et laudabilem præsentis vitæ honestatem ducere. Quod ego Hava, humilis Christi famula, divino intuitu commemorans atque amabilem consanguinitatis propinquitatem considerans, dono tibi Wilelmo, fratri meo, atque glorioso comiti, quandam villam meam nomine Cluniacum, in pago Matisconense, supra fluvium quæ vocatur Grona sitam, cum omni sua integritate et sibi pertinentibus atque legitime aspicientibus, tantum post peractum vitæ meæ præsentis cursum. Hanc villam cum omnibus quæ ad eam pertinent, tam in ecclesiis quam et in capellis, mancipiis utriusque sexus, exceptis mancipiis XXti, mansis, olchis, viridiariis, campis cultis et incultis, vineis, pratis, farinariis, aquis aquarumque decursibus, exitus et regressus, de mea potestate, post excessum vitæ meæ, in tua trado atque transfundo dominatione jure perpetuo, ut quicquid ex illa facere volueris, sive donandi, sive vendendi, seu cummutandi, liberam ac firmissimam in omnibus habeas potestatem. Eo vero tenore hanc villam fraternitati tuæ dono atque trado, ut ad vicem ejusdem villæ conferas michi quendam alodum juris tuæ proprietatis, qui vocatur Audoenis villa, cum omni sua integritate, quæ est sita in comitatu Calmontensi, supra fluvium qui vocatur Cernonis, ad usum vitæ meæ præsentis, et post meum excessum ad te tuosque propinquos redeat. Cluniacum vero villam, quam tibi post meum decessum jure perpetuo dono, si vitæ tuæ superstes fuero, et dies meos ultra dies tuos Deus longaverit, et de legitimo conjugio divina miseratio filiorum vel filiarum fecunditatem dederit, ipsi post meum decessum loco heredis recipiant, hereditateque habeant, teneant atque possideant, nullo contradicente. Si quis vero, quod futurum non credo, si ego ipsa aut ullus de heredibus meis vel proheredibus, seu ulla opposita persona, contra hanc donationis cartulam propria mea voluntate factam venire aut aliquam controversionis calumpniam generare temptaverit, non valeat evindicare quod repetit, set inferat tibi tuisque heredibus una cum socio fisco auri libras L, et sic hæc præsens donatio omni tempore verax, libera atque firma permaneat, stipulatione subnexa. Actum Cluniaco villa publice. Signum Avæ, abbatissæ, quæ hanc donationem fieri et firmare rogavit. Signum Raculfi, vicecomitis. S. Amolungi. S. Sievoldi. S. Guntardi. S. Isengerii. S. Vuarulfi. S. Achardi. S. Gladiri. S. Ernerii. S. Grimoldi. S. Vuaninci. S. Otberti. S. Eriberti. S. Rantmoldi. S. Grimonis. S. Tullonis. S. Amalberti. S. Fulcradi. S. Stephani. S. Aloini. S. Gisonis. Ego Sievertus rogatus subscripsi. S. Umgrimi. S. Heylberti. Ego Ratbodus, lævita indignus, scripsi et subscripsi, datavi mense novenbri, sub die kalendarum, V idus novenbrium, anno primo certantibus duobus regibus de regno, Odono vidilicet et Karolo.
(Au dos:) Ava Cluniacum. - Carta Guilelmi comitis, fundatoris monasterii Cluniacensis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung