CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5192     View  [Back]
Litteræ societatis initæ inter H. abbatem Patherbornensem, ex una parte et monachos Cluniacenses, ex altera.
Reverendo in Christo patri ac domino suo Yvoni abbati, priori totique capitulo ecclesie Cluniacensis, H. Dei gratia abbas, prior, totumque collegium cenobii sanctorum apostolorum Petri et Pauli in Patherborno, salutem et oraciones devotas in Christo cum affectuosa promptitudine obsequendi. Cum adversarius noster dyabolus querat quem devoret, rugiens tanquam leo jamque Levyathan ille coluber tortuosus numerum infinitum promiscui sexus et etatis captivum devorandumque suis teneat in maxillis, servorum Dei auxilia sunt querenda, quatenus eorum meritis exoratus Altissimus Leviatan predictum capiat hamo suo circuloque naribus ejus strictis formidinem dencium ejus jubeat non subire perforatisque maxillis ejus educat de carcere oris sui predam pene inconsolabiliter desperatam. Unde cum a primis fundatoribus nostris de congregatione vestra in monasterio nostro monachi primitus fuerint instituti, nos Levyatan predicti fugientes impetum ac mugitum, ad vos declinavimus reverentissimos patres nostros et quoniam, in principio fundationis nostre, Cluniacensis ecclesia nobis extiterat alma parens, nos venientes filios uteri sui novit, quare gremium suum nobis non potuit esse clausum. Hac de causa, domne Yvo, Cluniacensis ecclesie venerabilis abba, assumpsistis nos sub umbra alarum vestrarum protegendos a facie Leviatan prosequentis nos, utique aquila illa grandis una cum filiis vestris, quorum oculos non reverberat, immo recipit solis justicie lux et ardor, aquila magnarum alarum in sublimatione sanctitatis, longo membrorum ductu in porrectione lati ordinis et diffusi, plenam plumis et varietate, quia varia dona spiritus possidetis, quo a patre luminis in nomine dilecti filii misso in vos, ut irriguum superius et inferius vobis daret, positis firmatisque radicibus germinastis et crevistis in vineam laciorem que, Deo incrementum dante, magnifico prosperabitur semper fructu, nec umquam siccabitur et si eam tetigerit ventus urens, ipso spiritu tamquam Dei filios vos agente, studuistis nos isti vinee complantare nosque antiquos filios vestros vobis noviter recreare et vestris exemplis in Deum provocare, quemadmodum ad volandum provocat aquila pullos suos: unde decrevit devotio vestra inter vestram Cluniacensem et nostram ecclesiam Patherbornensem esse societatis et fraternitatis perpetue firmitatem, prestita nobis communione omnium bonorum, quecumque deinceps in vigiliis, jejuniis, oracionibus, elemosinis et in missis, seu alio modo apud vos fuerit celebrata; concessistis et nobis in ecclesia vestra principali et in omnibus ecclesiis sub ordine Cluniacensi contentis omni anno pro fratribus nostris vivis septem missas et totidem pro deffunctis, itemque singulis annis, idibus junii, pro fratribus nostris defunctis in ecclesia vestra Cluniacensi, in vigiliis atque missis plenum officium facere mortuorum. Preterea, si quos miserimus ad vos de congregacione nostra regulariter vestitos, recipientur per annum vel biennium seu amplius moraturi et de observantia ordinis informandi, secundum quod continet instrumentum sigillorum vestrorum munimine roboratum. Nos vero, ad universa et singula premissorum vobis vestrisque successoribus, nos et nostros successores in hiis litteris obligamus, unde presentem paginam sigillis nostris roboravimus in memoriam predictorum. Datum Patherbo[r]ni, anno Domini Mo CCo LXXo tercio, in dominica Benedicta.
(Au dos:) Littere societatis inter Cluniacenses et senobium sanctorum apostolorum Petri et Pauli in Patherburno.
[Back]