CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5079     View  [Back]
Charta qua Johannes, dominus de Valery, notum facit se assignationem triginta librarum ab abbate Cluniacensi sibi factam ratam habere.
Ego Johannes, dominus de Valeri, miles, notum facio universis presentes litteras inspecturis quod, cum ratione donationis eorum que habebam in Arvernia, viris religiosis abbati et conventui Cluniacensi a me, de Erardi, filii mei, militis, voluntate et assensu facte, iidem abbas et conventus quadrubrum predicte donationis in domo sua de Vandopera mihi et dicto filio meo assignare et assidere, et pro ipsius domus de Vandopera oneribus omnibus supportandis, onere monachorum remoto, quod onus pertinet ad abbatem et conventum predictos, triginta libras Turonensium michi aut dicto filio meo annuatim solvere vel competenter assidere quoad ego et dictus filius meus vixerimus tenerentur, ac pro assinatione et solutione tam ipsius quadrupli quam dictarum triginta librarum dicti abbas et conventus dictam domum suam de Vandopera cum suis pertinentiis et juribus universis tenendam et habendam, quoad ego et dictus filius meus vel alter nostrum vixerimus, tradiderint et concesserint et insuper promiserint mihi aut filio meo, quoad uterque vel alter nostrum, viginti quinque libras Turonensium apud Vandoperam in octabis festi Purificationis beatissime Virginis solvere annuatim; quas XXV libras de mea et dicti mei filii voluntate promiserunt solvere predictis loco et termino Johanni de Marolio, presbitero, annis singulis, quoad vivet vel quousque eidem presbitero, me aut dicto filio meo procurante, in ecclesia beneficio sine cura fuerit competenter provisum, cui cum provisum fuerit, ut dictum est, aut si ante meum vel dicti filii mei decessum eum decedere contingeret, dicte viginti quinque libre ad me vel ad dictum filium meum sicut domus de Vandopera extunc pertinent, a dictis abbate et conventu michi seu dicto filio meo dictis loco et termino persolvende. Ego prefatus Johannes assignationem hujusmodi mihi et dicto filio meo, ut dictum est, factam, ratam et gratam pro me et dicto filio meo habeo, et de omnibus et singulis in quibus dicti abbas et conventus michi et dicto filio meo ratione assignationis hujusmodi tenebantur vel teneri poterant ipso pro me et dicto filio meo, quitto penitus et absolvo, ita tamen quod dictam domum de Vandopera mihi et dicto filio garentire tenentur prout in suis litteris continetur ac predictas XXV libras reddere et solvere, ut superius est expressum; quod si, in solutione dicte pecunie dictis loco et termino facienda deficerent (quod absit!), pro singulis diebus quibus in solutione hujusmodi cessaretur, quinque solidos Turonensium nomine pene michi aut filio meo predicto vel mandato nostro soluturos promiserunt. In cujus rei testimonium, presentibus litteris sigillum meum apposui. Actum Parisius, dominica in Bordis, anno Domini Mo CCo LXo quarto.
[Back]
 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung