CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4893     View  [Back]
Statutum Johannis, prioris de Caritate, de precibus dicendis pro monachis defunctis per omnes domus ordinis.
[U]niversis presentes litteras inspecturis, frater Johannes, humilis prior de Caritate, et ejusdem loci conventus, salutem in Domino. Cum sancta et salubris sit cogitatio pro defunctis [o]rare, ut a peccatis solvantur, ne fratres sub domo de Caritate ubilibet habitantes de hoc seculo migraturi non auditis eorum obitibus, quod ob deferendorum brevium [ne]gligentiam multociens novimus evenisse, debitis orationum suffragiis defraudentur, quod uni famulo in domo nostra, [diu est], deputato de Caritate defunctorum fratrum brevibus deferendis [provideatur, sicut est hactenus consuetum,] statuentes ut idem famulus quotiens in eadem domo fratrem obire contigerit, infra biduum post ipsius obitum iter arripiat, ejusdem fratris breve portaturus per omnes domos ad ecclesiam de Karitate pertinentes citra mare Anglie constitutas. In quacumque autem dictarum domorum venerit quotiens novum breve detulerit, una nocte sufficienter procurabitur et sex denarios monete currentis percipiet a priore vel procuratore sive celerario ejusdem domus sibi antequam dictam domum exeat sine aliqua difficultate persolvendos. Cum autem apud Longam Villam venerit, ibidem breve dimittet, et cum litteris prioris vel conventus ejusdem domus, si prior presens non fuerit, nomen brevigeri tenoremque brevis continentibus apud Karitatem redibit. Prior vero vel celerarius de Longa Villa per primum nuncium quem post breve susceptum in Angliam transfretabit, illud destinabunt ad propinquiorem de domibus nostris in Anglia constitutis, ut inde ad alias domos possit transferri. Illud quoque in virtute obedientie firmiter precipimus omnibus prioribus et procuratoribus domorum que sunt citra mare Anglie constitute, ut ille in cujus domo frater decesserit, de brevi transmittendo sibi provideat, ut infra triduum post ipsius fratris obitum nuncius ejus iter arripiat apud Karitatem dictum breve delaturus. Priores vero domorum nostrarum in Anglia positarum infra octo dies post obitum fratrum penes ipsos decedentium nuncios proprios cum brevibus fratrum defunctorum apud Longam Villam iter aggredi faciant et ipsi nuncii cum illuc brevia detulerint antedicta cum litteris prioris vel conventus ejusdem domus, si prior presens non fuerit, nomen nuncii tenoremque brevis continentibus, ad domos redibunt unde missi fuerunt. Que videlicet brevia cum apud Longam Villam fuerint deportata, ibidem conserventur quousque per brevigerum ejusdem domus, cum ad nos venerit vel per nostrum, cum illuc iverit, apud Karitatem deportentur. Omnium autem domorum nostrarum fratribus firmiter injungimus, ut ea die qua breve susceperint pro fratribus defunctis, quicquid ordo Cluniacensis exigit, facere non omittant. Quicumque autem prior vel procurator ubilibet habitans breve fratris apud ipsum defuncti ad locum sibi determinatum et infra terminum sibi prefixum, sicut superius est expressum, transmittere neglexerit, extunc in antea quousque illud transmiserit, potum omnismodi liquoris preterquam aquam et introitum ecclesie sibi noverit interdictum. Actum anno Domini Mo CCo XLo septimo, die Assumptionis beate Marie.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung