CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4132     View  [Back]
«Dispositio rei familiaris Cluniacensi[s] facta a domno Petro, abbate.»
Quum res valde labilis est humana memoria, nec morientes incessanter homines veracem semper posteris suis rerum gestarum famam relinquere possunt, scripture subsidium a primis sapientibus adinventum est. Nam quod scribitur varietatem suscipere nescit, et nisi casu vel studio corrumpatur, uno eodemque modo veritatem rerum gestarum indifferenter succedentibus tradit. Feci hoc ego in quibusdam tantum spiritalibus, facio nunc in quibusdam ad commodum corporale simul et spirituale pertinentibus causis. Notum facio igitur ego frater Petrus, humilis Cluniacensis abbas, omnibus istud legentibus, quod, quando ad hoc officium ante viginti sex annos assumptus sum, magnam quidem ecclesiam, religiosam, famosam inveni, sed pauperrimam, magnarum expensarum, et comparatis redditibus cum expensis nullorum pene redituum. Taecenti erant vel eo amplius fratres, nec centum de propriis sumptibus domus illa procurare valebat. Turba hospitum semper, pauperum numerus infinitus. Congregata de omnibus decaniis annona, vix quatuor mensibus, aliquando nec tribus; vinum undecumque collectum, nunquam duobus, aliquando nec uno suffitiebat. Panis parvus, niger et furfureus; vinum maxime aquatum, insipidum et vere villum. Preter alias et multo cum fenore mutuo acceptas expensas, in emendo solummodo annonam et vinum plus quam viginti milia solidos Cluniacensis kamerarius expendebat. Has angustias ego videns, habito cum sapientibus fratribus qui tunc vivebant consilio, prout mihi et ipsis rationabile visum est, mesatica per decanias constitui, et ut conventum Cluniacensem de pane, de fabis, et earum sagimine, quidam ex decanis uno mense, quidam duobus mensibus, quidam tribus ebdomadibus, quidam quindecim, quidam octo diebus, hoc est integro anno procurarent, ordinavi; et ut semper annuatim hec constitutio servaretur, universorum fratrum assensu et voluntate in capitulo precepi, et scripto firmavi. Hoc ita ut decretum est, multis postmodum annis servatum est. Procedente dehinc tempore, visum est tam mihi quam fratribus ut quedam de pristina ordinatione mutarentur, et alique decanie que mesatica faciebant, ad alios monasterii usus, juxta quod ratio exigebat, deputarentur. Ea de causa decania que Masilias dicitur, quia magis avenę quam frumenti ferax est, ad procurandas omnium hospitum equitaturas, deputata est. Galiniaco, quedam alię fratrum procurationes, imposite sunt. Juliacus, propter condaminas illius, quas in vineas vertimus, et quandam conventus pro domno Hugone Autisiodorensi episcopo annuam procurationem, a mesatico quod ei impositum fuerat, excusatus est. Decania Sancti Ypoliti, certa similiter de causa, a mesatico excepta est. Statutum est ergo, ut quia prima ordinatio, quę per totum annum de his que suprascripta sunt conventum procurabat, sic variata vel immutata fuerat, nova rursus ordinatio fieret, que similiter per totum annum fratres universos de pane, de fabis, et earum sagimine, ut dictum est, procuraret. Que talis est: Decanus de Cavariaco procurabit totum Septembrem. Decanus Cluniacensis, totum Octobrem et dimidium Novembrem. Decanus de Perronna, reliquos dies ipsius Novembris. Decanus de Scutiolis, sexdecim primos dies Decembris. Decanus de Caviniis, reliquos dies ipsius Decembris, cum toto Januario. Decanus de Lordono, totum Febroarium cum Marcio. Granatarius, totum Aprilem et totum Maium et totum Junium, cum dimidio Julio: cui tamen granatario fabas mensis et dimidii kamerarius persolvere debet. Decanus de Laisiaco, quod reliquum est de Julio. Decanus de Bersoniaco, totum Augustum, exceptis octo diebus ultimis. Decanus de Sancto Gengulfo, illos octo dies ultimos Augusti. Hec mesatica ita constituta sunt, ut non tres tantum neque quatuor sextarios frumenti, aut plus sive minus, ad opus uniuscujusque diei obedientiarii jam dicti granatario dent, sed quantum necessarium fuerit. Ipse tamen granatarius ea que ei obedientiarii reddiderunt, ut fidelis dispensator qui dat in tempore tritici mensuram, fideliter custodiat, ne fraudem de rebus monasterii faciens, Ananie et Saphire mortem, secundum beati Benedicti sententiam, in anima sustineat. Quod si refectiones generales, vel debite, vel gratuite, intervenientes, a pane dando vel fabis eos excusaverint, excusentur. Quod si vel gratuite non fuerint, vel debite aliquo casu defecerint, nichilominus dies illos suppleant. Ab illis tamen qui procurationes illas ex debito facere debuissent, postmodum annonam expensam vel fabas exigant, exceptis refectionibus illis quas kamerarius absque annuis redditibus facit. Illarum autem refectionum, quarum causa annuatim sufficientem peccuniam recipit, panem et fabas que expenderint ab eodem kamerario requirant. Hęc secunda ordinatio longo rursus tempore mansit. Sed quia, ut scriptum est, ubi plurima consilia, plurima salus, et quantumlibet bonum sit, quodlibet consilium, meliore tamen superveniente, absque dubitatione mutandum est; sicut successit prime ordinationi secunda melior, ita secunde meliori successit tertia obti. Est autem hujusmodi:

Constitutum est ut decanus de Lordono, tam ipse de Lordono quam de Sancto Ypolito, cum adjutorio octo dierum de Sancto Gengulfo, totum Cluniacensem conventum, tam sanos quam egros, de bono pane semper procuret, juxta majus pondus quod ego ipse in principio mesaticorum constitui. Non vero solum conventum, hoc est eos qui vel in refectorio, vel in infirmaria comedunt, sed omnes illos quos decani mesatica facientes de mesaticis procurare solebant, procurabit, et quicquid inde facere solebant, faciet. Frumentum vero quantum et quale reddere consueverunt decani, dum mesatica facerent, granatario, tantum et tale reddant camerario. Similiter reddent

eidem et sagimen fabarum, fabas autem jam dicto decano de Lordono, quia ipse cum decaniis suis etiam granatarius factus est. Sicut vero supra decanis est dictum, si refectiones generales vel debite vel gratuite intervenerint, a pane dando vel fabis excusabitur, sic et kamerarius ab adipe. Quod si vel gratuite non fuerint, vel debite aliquo casu defecerint, more solito diebus illis et panem dabit et fabas; sic et kamerarius quod dictum est. Exigent tamen postea ab his qui procurationes facere debuissent. Que, si illi reddere potuerint, ab eis recipient. Si non potuerint, jam dicti solita supplebunt. Nec illud reticendum est, quod ad rem de qua agitur pertinet, morem antiquum fuisse, ut diebus singulis quibus nomina fratrum defunctorum congregationis nostre, hoc est professorum, de libro in quo regula scripta est, die quo obierunt, pronuntiantur, panis eis, vinum et generale daretur. Sed pro generali talis recompensatio a sancto patre nostro Hugone facta est, ut quosdam ville Cluniacensis furnos et eorum redditus, qui ad cameram antea pertinebant, Cluniacensis elemosinarius obtineret. Pro vino autem, ego ipse quicquid panis et vini in refectorio vel in infirmaria comedentibus superest, quod primitus vel granatarius vel vini custos sibi ex more vendicabant, elemosinario concessi. De pane vero sic institutum est, ut quinquaginta libre ad pondus, non quod nunc fratribus datur, sed quod ante tempus nostrum fratribus dari solebat, jam dicto elemosinario redderentur. Et ut pondera ista ignorantibus nota fiant, noverint tria diversa fuisse. Unum minus, quod hospitum dicitur; alterum illo majus, quod erat conventus toto anni tempore preter Quadragesimam. Quadragesimale vero pondus majus etiam illo erat. Quando autem, ut suprascriptum est, mesatica primum instituta sunt, mutavimus secundum illud pondus in tertium, quod majus erat, hoc est ut eodem pondere quo panis prius dabatur in sola quadragesima, daretur conventui toto anno. De quinquaginta vero jam dictis libris quas defunctis fratribus anniversaria die pronuntiatis dari censuimus, hoc statutum est, ut non ad pondus quod olim Quadragesimale dicebatur, et quo nunc fratres utuntur, sed ad illud quod minus est et quod ante hanc nostram institutionem habere solebant. Ne vero aliquis miretur, hunc infinitum defunctorum numerum certo, hoc est quinquagenario numero, determinatum, noverit tali hoc factum esse consilio, ne processu temporis crescentes in inmensum defuncti vivos expellerent, dum trecentos ad minus vivos et mille fortassis quandoque defunctos parvi ecclesie redditus procurare non possent. Nam ut quidam ait quod jam in proverbium versum est: «Est modus in rebus, sunt certi denique fines»; et ut alter: «Pensate diu quid ferre recusent, quid valeant humeri»; stultum est non metiri vires cum pondere, et humeris illam inponere sarcinam quam non valeat is cui imposita fuerit ferre, immo cui cogatur invitus victusque succumbere. Hac ergo consideratione harum quinquaginta librarum numerus et pondus sic decretus est. Si tamen procuratio fratribus ex debito fiat, tunc ad quale pondus datur conventui, ad idem dabitur et his de quibus agitur defunctis. Tres autem pauperes quibus ex consuetudine cotidie panis et vinum sero in elemosina datur, nec minorem, nec alterius generis, sed qualem et quantum panem conventus accipit, talem et tantum cotidie accipient. Et quia, ut jam dixi, granarium simul cum decaniis suis decano de Lordono commissum est, ad procurationem hospitum et familie faciendam quantum ad panem pertinet, reddet ei kamerarius, ut aliis granatariis reddere solitus erat, quingentos sexaginta sextarios frumenti et quingentos de seggle. Et ut ratio qua ista sic disposita sunt posteris nota fiat, noverint istud legentes, quoniam inprimis quingenti tantum frumenti sextarii a camerario granatario reddebantur, sed post, ut quosdam clericellos nobiles, qui tunc in burgo Cluniacensi docebantur, aleret, et ad quedam principalis mense fercula panem juxta velle cocorum comminuendum augeret, supradictis quingentis sextariis sexaginta additi sunt. In hac vero nova et ultima ordinatione quingentis sexaginta etiam triginta frumenti vel fabarum sextarii pro mesatico de Masiliis adjuncti sunt. Insuper et tredecim pro fabis decem et octo prebendariorum. Tali modo his omnibus sextariis insimul computatis fiunt tam frumenti quam fabarum sextarii sexcenti et tres. De quibus sexcentis et tribus trecentos sex minus de mesaticis granarii accipiet. Reliquos qui supersunt de frumento, quod preter mesatica reddi solet, tam de ducentis de Caviniis quam de centum de Lasiaco et de centum de Perronna, ei kamerarius reddet. Que si inde reddere non potuerit, de proprio reddere procurabit. De quingentis vero de seggle, trecentos apud Montem Bertaldi, ducentos apud Romans accipiet; quos, ut de frumento dictum est, si aliquo casu inde habere non potuerit, a kamerario totum requiret, illeque ei negare non potuerit. Sed de prebendariis supradictis hoc est addiciendum, quod ante tempus nostrum panis eis, qualis inferiori familie dari solet, dabatur, hoc est de vassallorum. Quem postmodum talem esse decretum est, qualis est panis conventus vel hospitum, ad pondus tamen quod, ut supradictum est, conventui preter Quadragesimam toto anno dari mos antiquus preceperat. Sunt autem libre ille prebendariorum decem et octo, de quibus ut granatarius novem, alias novem elemosinarius solveret, preceptum est. Et quia semel de hujusmodi constitutionibus loqui cepi, etiam alia his similia addam. De pane quidem et legumine conventus et de pane hospitum et familie ista sic instituta sunt. De vino vero, quia aliter fieri non poterat, nec terrarum Cluniacensium redditus hoc aliter ordinari paciebantur, ad noviter plantandas et colendas vineas consilio fratrum studium converti, et, ut jam plantate suis temporibus congrue coli possent, quosdam notos Anglie redditus fratri earum cultori et custodi annuatim reddi decrevi. Que constitutio, nisi forte aut nimia terrarum sterilitas acciderit, aut studium colendi cultorum culpa neglexerit, trecentis immo fere quadringentis monachis vinum habundanter providere poterit; nec solum monachis, sed et hospitibus ex plurima parte sufficere valebit. His precedentibus, et generale fratrum quod post legumina eis dari solet, de quo multe frequenter querele fiebant, sic ordinatum est: Cluniacensis kamerarius in burgo Cluniacensi centum libras et quingentos Cluniacensis solidos monete accipiat, atque censu Pictaviensi et allecibus viginti milibus que comes Boloniensis Eustachius dedit additis, caseis quoque, vel qui debentur, vel qui ex nutritura, que apud Cluniacum vel apud Metgias fieri solet, proveniunt adjunctis, illud integre et absque omni prorsus querela provid[e]at. Hoc multis jam annis sic factum est. Istud etiam oportet scire legentes, quod post precedentia institutum est, ut decanus de Masiliis universorum hospitum equitaturas habundanter de avena procuret, et si forte vadimonia sua pro avena non superflua, sed necessaria inpigneraverint, ea redimat. Et ante hanc quidem institutionem mille et ducentos tantum avene sextarios kamerario unoquoque anno ex prima quam feci institutione reddebat, qui indifferenter tam in hospitum quam in abbatis, prioris, cellararii atque kamerariorum equitaturis expendebantur. Sed quia, unoquoque istorum de illa summa avene sibi rapiente quod poterat, frequentes querele et negligentie de equitaturis hospitum audiebantur, statui ut, aliis semotis, solis hospitibus, quantumcumque necesse haberent vel quantumcumque moram facerent, provideret, et vadimonia illorum, ut dictum est, redimeret. Hoc precipue de extraneis. De domesticis vero, hoc est fratribus congregationis prima tantum nocte eorum equitaturas procuraret, exceptis prioribus qui in Hyspania et illis qui in Anglia morantur, et priore de Paredo et de Borbono et de Silviniaco, quorum equitaturas ut hospitum quandiu Cluniaci manserint, ex usu antiquo kamerarius procurare solebat. Hii omnes quantum ad equitaturarum suarum procurationem spectat, pares peregrinis hospitibus erunt. De priore Cluniacensi hoc constitutum est, ut ad procurandas equitaturas suas trecentos avene sextarios a decano de Scutiolis accipiat. De kamerario Cluniacensi cum omnibus sociis suis, hoc decretum est, ut centum sextarios avene, qui a decano de Sancto Victore debentur et alios centum de obedientia Bellimontis accipiens, addita avena que a venditoribus avene pro more in villa Cluniacensi exigitur, nichil ultra quantum ad avenam spectat, requirat. His premissis, quod de vestimentis fratrum ordinatum est, ne processu temporis oblivione pereat, addendum est: nescio enim quo casu, quando ad hoc pastorale offitium accitus sum, nichil de his, sicut nec de reliquis pene omnibus exterioribus, ordinatum inveni. Camerarius enim, cui omnia exteriora imposita erant, tam rei familiaris inopia quam multiplici ad quam non sufficiebat occupatione impeditus, vestimenta fratribus egre, confuse, insufficienter providebat. Nec juxta apostolicam et Sancti Benedicti regulam vestimenta fratribus distribuebat, prout cuique opus erat. Eapropter priori Cluniacensi ex majori parte hec cura imposita est, ut tunicas, hoc est vulgari nomine frocos, cucullas, pellicias, agnina caputia vel capellos, stamineas, femoralia, flumas, hoc est opertoria pulvinariorum, universis fratribus in Cluniaco manentibus sufficienter provideat. Ut autem hec sibi injuncta plene facere posset, decrete sunt ei viginti marce argenti de censu Italico, viginti de censu Hispano, viginti de quodam manerio Anglico, quod dicitur Opifortis, et quindecim marce de manerio quodam Anglie quod dedit comes Eustachius, et salvo hoc Cluniacensi censu, ad Rumeliacum monasterium, quod et ipsi Cluniacensi ecclesie dederat, voluit pertinere. Datus est ei insuper et totus Provintie census, qui ad Cluniacensem kameram pertinere solebat, a prioratu de Terniaco, qui est super Rodanum, et ab illo de Talviaco usque ad Alpes Provintie, et usque ad mare cum eorumdem prioratuum censu. Hec priori Cluniacensi imposita sunt. Trabucos vero et pedules fratrum primo custodi operis nove ecclesie imposui. Cujus redditibus, quos habebat in Anglia, propter novas emergentes gerras deficientibus, kame[ra]rio quod ille solitus erat facere injunxi, ut trabucos et pedules fratribus provideret, de trecentis solidis gatgerie Humberti Ungri, quam nobis, dum Jerusalem iret, pro quatuor milibus solidorum quos a nobis accepit, in vadimodio (sic) dedit. Illam gatgeriam ego decano de Lordono concessi tali modo, ut omnes fructus et redditus jam dicte gatgerie acciperet, et inde prefatos solitos (sic) ad ea que supranominata sunt kamerario redderet. Si autem gatgeria illa redempta fuerit et custos operis majoris ecclesie, de centum marcis de Ledecumba manerii, quod rex Anglorum Stephanus meo tempore Clunicensi ecclesie dedit, sexaginta saltem marcas habere potuerit, sicut prius facere solebat, trabucos et pedules universis fratribus provideat.
[Back]