CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3311     View  [Back]
Charta qua Girardus Blaviensis princeps dat monasterio Cluniacensi quasdam res apud Blaviam.
Notum sit cunctis presentibus atque futuris, quod ego Girardus, Blaviensis princeps, pro salute animę meę patrisque mei Willelmi Freelandi aliorumque parentorum meorum, do atque concedo Cluniacensi ęcclesię in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli constructę, ac venerabili domno meo Hugoni, Cluniacensium abbati, ipsiusque successoribus, omnia nervilia Aturricorum ad me pertinentia, quę michi apud Blaviam censualiter annuatim persolvuntur, ut ea ex integro colligant, atque in perpetuum possideant. Si quis autem heredum vel successorum meorum hoc donum cassare presumpserit, iram Dei incurrat, et gladio beati Petri multatus male direpta conpulsus restituat. Testes qui viderunt et audierunt: Helias de Didona, Helias prior Sancti Georgii, Geraldus monachus, Otbertus monachus. Signum Girardi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung