CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2798     View  [Back]
«Privilegium Johannis papæ [XIX] ad domnum Odilonem abbatem de quadam terrula quæ vocatur Camsaurus», quam Wigo major dederat Sancto Petro.
Johannes, episcopus, servus servorum Dei, Odiloni, dilectissimo filio Cluniacensi abbati, et cunctis successoribus tuis in perpetuum. Ex parte Dei et sancti Petri concedo tibi et habitatoribus loci Cluniaci ad presens et per cuncta succedentia tempora quandam terrulam quę sita est in regione quę vocatur Camsaurus, quam bonę memoriæ Wigo major dedit Sancto Petro, avus scilicet presentis Wigonis junioris, salvo eo censo quod annuatim in archa Sancti Petri deferetur. Domnus Humbertus, episcopus Valentinus, propria manu hoc firmavit. Domnus Wigo, frater ipsius, similiter propria manu hoc firmavit, anno primo consecrationis domni Conradi imperatoris.
[Back]