CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2265     View  [Back]
Charta qua Uldricus dat sponsæ suæ Ermengardæ, in sponsalitio, quasdam res in villis Morincas, Riplongio et Montaniaco.
Antiqua consuetudine ostendente, et lege veteris ac novi Testamenti, et confirmatione Spiritus Sancti per Moysen docente de conjugio maris ac femine, auctoritas fidelium hominum satis roborata consistit, maxime ubi ait: «Quamobrem relinquet homo patrem et matrem et adherebit uxori suæ, et erunt duo in carne una;» et ita sermone divino indissolubiliter subnixum quo dicit: «Quod Deus conjunxit, homo non separet.» Quod pactum et quam conjunctionem ut in perpetuum a christianis ratum habeatur, et etiam Dominus noster homo factus hominum factor, ut conjugium sanctum et auctoritate plenum per se ipsum confirmaret, nuptiis interesse voluit. Quapropter ego Uldricus tantam secutus auctoritatem, consilio et monitione amicorum meorum ductus, auxiliante pietate superna, peto consuetudinem generaliter jugale consortium. Pro quo amore et antiquo more dono tibi, karissime et amantissime sponse meæ Ermengarde, per hujus sponçalicii auctoritatem, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, hoc est omnia que visus sum habere in villa Morincas, cultis et incultis, vineis et silvis, domibus, ceterisque ædificiis. Iterum dono tibi in villa Marcis Fontana omnia que in eadem villa habeo, cum servis supra nominatis. Dono ætiam tibi in villa Verchesoto omnia que ibidem habeo, cum vineis et silvis, cultis et incultis, et cum servis ibidem morantes. Et dono tibi, in pago Lugdunense, æcclesiam que est in honore sancti Martini, unam medietatem, cum campis, et pratis, et silvis, et servis supramanentibus. Et dono tibi potestatem unam que vocatur Curte Genono, cum omnibus appendiciis ejus, quesitum et inquirendum, cum servis et mancipiis ibidem manentibus. Iterum dono tibi, in ipso pago, in villa Riplongio, omnia que ibi habeo, cum vineis, et curtiferis, campis, pratis, silvis, cum servis ibidem manentibus utriusque sex[us et] ætatis. Et dono tibi in villa Montaniaco quicquid ibi visus sum habere. Et dono tibi in Riplongio villa manso uno quo (sic) de Ugoni conquesivi. Hæc omnia superius comprehensa, sicut infra scripta habentur, tibi, dilectæ sponse meæ Ermengarde, cædo, trado atque transfundo perpetualiter, ad habendum, vendendum, donandum, seu liceat commutandum, vel quicquid in eisdem vel de eisdem rebus libero arbitrio volueris faciendum. Si quis vero, quod futurum esse minime credo, ego aut aliquis ex heredibus meis contra hoc sponçalicium donum venire dicere aut inquietare aliquid voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed componat tantum et aliut tantum quantum omnes ipse res meliorate valuerint, et presens cessio firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Matiscono civitate. Signum Uldrico, qui dotum et donationem istam fierit et firmare rogavit. S. Ratherio, fratri suo, qui consensit. S. Miloni. S. Alioldo. S. Aymo. S. Robert. S. Bernardo. S. Teotberto. S. Vuarnerio. S. Alerio. S. Ugoni. S. Eldegerio. S. Ugoni. S. Alberico. S. Lespranno. S. Vuichardus. S. Eldino. S. Otto comes. S. Ermentrude comitissa. S. Vuidoni. Data per manu Rodulfi presbiteri, IIII nonas septembris, indictione III, anno octavo regnante Ugonis rege.
(Au dos:) De Sponçalicio Uldrici.
[Back]