CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2264     View  [Back]
Charta qua Trudgisus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Maturno.
Ego igitur, in Dei nomine, Trudgisus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, pro remedio animę meę, quasdam res meas quę sunt sitę in pago Augustudunensi, in villa Marturno, scilicet vineam et mansionem; quę vinea terminatur a mane de ipsa hereditate, a medio et a cirtio via publica, a sero de Vuasconola. Item dono quendam campum in ipsa villa, terminatum a tribus partibus terra Girardi, a medio die Sancti Sarturnini. Dono etiam pratum quod vocant ad Album Spinum, terminatum de omnibus partibus terra Sancti Saturnini. Infra istas terminationes, dono Sancto Petro, pro remedio animę meę et animę patris mei, in tali tenore, ut quandiu vixero teneam; post meum discessum ad Sanctum Petrum perveniant. In vestitura vero, omnibus annis, unam carradam persolvam de feno; et hęc donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Vissalaro villa publice. S. Trudgisii, qui fieri et firmare rogavit. S. Rottildis. S. Rotberti. S. Johannis. S. Adonis. S. Dominici. S. Gausmari. S. Fulcradi. S. Johannis. Data mense augusto, regnante Hugone rege anno VIII.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung