CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0883     View  [Back]
Electio s. Maioli in abbatem Cluniacensem, vivente Aimardo itidem abbate.
Ordine divinæ dispensationis, cum primum sacris legibus a patriarchis et prophetis, tum etiam humanis consulibus et regibus motus populorum comprimeretur, post tempore incarnati Verbi ignea rhomphæa in ostio paradisi fonte lateris Christi exstincta, ut regnum Dei violentius raperetur, cœpit status ecclesiarum ab apostolicis viris piis moribus informari, et demum a sacris viris et abbatibus in subditorum mentibus regularis ordo disponi, ut per eam currentibus facilis cœlestis patriæ videretur ascensus. Sicque fit, ut quanto quis per exempla pietatis paterno cultu se ad excelsa erigens processerit, et subditis ad cœlestia sequendi ducatum præbuerit, tanto a remunatore Domino multiplex mercedis et filiationis fœnus percipiet. Et quoniam ad prælatos respicit quidquid a subditis delinquitur, exemplum pravæ vitæ, et negligentiam subditorum, sententia divini examinis, ignis gehennæ inexhaustus vindicat. Quapropter ego Haymardus, Sancti Petri Cluniacensis cœnobii abba indignus, præsentibus atque futuris omnibus generatim notum esse volo, quia hæc et hujuscemodi mente pertractans, ætate defatigatus, officiis quoque corporis imminutus, dum minus me pastorali cura idoneum persentisco, beati Benedicti capitulatim de constituendo abbate sollicitudine præmonitus, cum omnibus fratribus meis, filiis et conservis, Beati quidem Petri pridem clericum, fratrem ac filium monachis Maiolum religiosum eligimus et abbatem esse decernimus, ne insolentia nostræ infirmitatis Ordo deterescat, et repulsam in aliquo patiatur, Domino propitio semper ad meliora provehendus; et ne technam alicujus excusationis prætendat (nam sicut quis indigne ad regimen incautus aspirat, ita si quis dignus refugit, merito constringendus habetur), concilium episcoporum et abbatum adhibuimus. Et sicut Cluniacense monasterium, Domino authore, a Guillelmo duce fundatum, nomine principis Apostolorum sacratum, privilegiis Romanæ sedis insignitum, regalibus præceptis confirmatum, a reverendis quoque abbatibus domno Bernone et Odone ordinatum constat, ita cum omnibus abbatiis, locis et cellis ubi ubi eorum vel nostro tempore acquisitis, prædicto fratri ordinandum tradimus, atque tam ad Ordinem servandum, secundum beatum Benedictum, et instituta patrum nostrorum, quam ad res disponendas, sub omni integritate propria divinitate vinculis obedientiæ adstringimus, et Abbatem unanimiter omnes proclamamus. Hujus vero electionis et ordinationis ejus seriem per consultum, ut diximus, primatum comitis, et etiam nostri et advocati Leotoldi litteris sanciri præcipimus, atque regulariter celebratam ordinationem in Christi nomine confirmavimus, a patribus et fratribus nostris scriptis confirmari precati sumus. Acta Cluniacensi cœnobio feliciter. Amen. Ego Haymardus abba huic electioni assensum præbui. Maguboldus sanctæ Matiscensis ecclesiæ episcopus. Childebodus peccator, ipso jubente. Eilbardus episcopus et monachus, ipso jubente. Rodulphus humilis abba S. Petri Cavillonensis. Richardus humilis abba, et alii monachi centum triginta duo (sic).
[Back]