Privilegium Innocentii papæ IV, quod abbas Cluniacensis non teneatur providere per litteras apostolicas, nisi ipsæ fecerint mentionem ordinis.
Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio abbati Cluniacensi, salutem et apostolicam benedictionem. Exigentibus tue devotionis meritis, votis tuis libenter annuimus et petitiones tuas, quantum cum Deo possimus, favorabiliter exaudimus. Cum igitur sicut, ex parte tua, fuit propositum coram nobis, Cluniacensi ordini a sede apostolica sit indultum, ut ejus persone ad provisionem alicujus in beneficiis ecclesiasticis et pensionibus per litteras apostolicas vel legatorum sedis ejusdem nequeant coartari, nos, volentes tibi facere gratiam specialem, tibi et eidem ordini ejusque personis, auctoritate presentium indulgemus, ut prioratus, decanatus, grangie ac domus ordini eidem subjecta, necnon ecclesie seu beneficia jure patronatus vel alias ad tuam vel fratrum professorum ipsius ordinis collationem spectantia conferri aliquibus aut assignari pensiones in eis per hujusmodi litteras minime valeant, nisi littere ipse plenam et expressam fecerint de hac indulgentia et eodem ordine mentionem. Nulli ergo, etc. Si quis, etc. Datum Lugduni, II idus aprilis, pontificatus nostri anno octavo.